 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CALLIANENSIS*
NOVA EPARCHIA CALLIANENSIS PRO FIDELIBUS RITUS
SYRO-MALABARENSIS IN REGIONE BOMBAYENSI-POONENSI-NASHIKENSI DEGENTIBUS
CONDITUR
Pro Christifidelibus in regione Mombayensi-Poonensi-Nashikensi
frequentioribus factis probe novimus per Apostolicas Litteras, qual superiore
anno ad Indiae Venerabiles in episcopatu Fratres die XXVIII mensis Maii dedimus,
aperte Nos ipsos statuisse novam ritus syromalabarensis Eparchiam illic iam nunc
condendam esse. Probatum enim morem sequimur huius Sanctae Sedis, quae, ut plane
constat, etiam Eparchias hic illic constituere consuevit constitutasque ita
tuetur, ut et in servando ritu eis sit auxilio. Qui, igitur, vehementer cupimus
ut Ecclesia Syro Malabarensis quam maxime provehatur prospereque ritus eius
colatur, Nos de consilio Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Nobiscum
hodie collato deque plenitudine Apostolicae potestatis Nostrae necnon harum
Litterarum virtute novam in regione quam diximus pro Christifidelibus ritus
syro-malabarensis Eparchiam nomine Callianensem condimus eiusque constitutionem
lege sancimus, cuius ipsius sedes, una cum Ecclesia Cathedrali, ipsa in urbe «
Kalyan » erit. Primusque proinde eiusmodi Ecclesiae particularis sacrorum
Antistes ac Pastor hac ipsa die eligitur quidem, altaris tamen Litteris Nostris.
Qui demum haec ita iubentes statuimus, Apostolicas ipsas has Litteras et hoc
tempore et in posterum ratas esse volumus, quibuslibet contrariis rebus minime
obfuturis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
D. SIMON Card. LOURDUSAMY Congr. pro Eccl. Orient. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 11, pp. 1381-1382
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|