 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHULUCANENSIS*
PRAELATURA CHULUCANENSIS AD DIOECESIS DIGNITATEM ATTOLLITUR
Quoniam praelaticia Ecclesia Chulucanensis, quam Apostolicis Litteris a
verbis «Venerabilis Frater » incipientibus constat die IV mensis Martii conditam
esse anno MCMLXIV, certis iam nunc confirmatis incrementis ad optatos pervenit
exitus, digna quidem videtur cui maior etiam tribuatur auctoritas. Opportune
propterea Episcopus Praelatus Chulucanensis, re comprobata consensu Peruvianae
Conferentiae Episcopalis, modo a Sancta hac Sede flagitavit ut territorialis
eiusmodi Praelatura claro decoretur honore dioecesis proprio. Quare, cum et
Venerabilis Frater Aloisius Dossena, Archiepiscopus titulo Carpitanus atque in
Peruvia Apostolicus Nuntius, eidem faveat optato, Nos, suppleto consensu quorum
interest aut interesse censetur, vi et potestate Nostra Apostolica harumque
Litterarum virtute memoratam Praelaturam ad dignitatem dioecesis evehimus, haud
mutato nomine seu Chulucanensis appellandae et iis finibus
circumscribendae, quibus ad hunc usque diem praelaticia ipsa continebatur
Ecclesia, eadem sede episcopali retenta ipsa in urbe vulgo « Chulucanas »
collocata, cuius paroeciale ibi templum exstans in honorem Sanctae Familiae Deo
sacrum amplo honestamus decore Ecclesiae Cathedralis congruis cum privilegiis
ceterisque eiusdem propriis. Item statuimus ut nova dioecesis Chulucanensis sit
Metropolitanae Ecclesiae Piurensi suffraganea, ita scilicet ut iuri illius
Archiepiscopi Metropolitae subsit Episcopus pro tempore Chulucanensis, cui notis
suae dignitatis insignibusque aucto onera quoque et obligationes proinde
imponantur, quae omnia ad Episcopos dioecesanos plane pertinent. Unoque tempore
decernimus ut et coetus Consultorum in nova dioecesi deligatur, qui consilio
opereque in praesentia auxilietur Episcopo. Ad iustam autem quod attinet
dignamque mensam Episcopi Chulucanensis, mandamus ut ei tum Curiae emolumentis
prospiciatur tum fidelium stipibus aliisque bonis, quae olim Praelaturae in
promptu essent. Quae Seminarii aedificationem spectant eiusque alumnorum
institutionem, de iis praescripta serventur iuris communis, secundum normas a
Congregatione pro Institutione Catholica foras editas ; selectis vero alumnis
disciplinis philosophicis ac theologicis instruendis ipsisque sacerdotibus in
altiora studia incubituris ita faveatur, ut tempore opportuno Romam mittantur ad
Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Simul atque dioecesis
Chulucanensis constituta erit, clerus, qui olim Praelaturae Chulucanensi
adscribebatur, novae iam cognomini dioecesi adscriptus censebitur. De eius
denique regimine rebusque administrandis, de eligendo Administratore sede
vacante, necnon de fidelium iuribus aut oneribus, deque aliis id genus, normae
custodiantur canonica lege sancitae. Ad novam Ipsi dioecesim Venerabilem Fratrem
destinamus Ioannem McNabb, hactenus Episcopum Praelatum, quem dioecesanum nunc
constituimus patrem ac Pastorem. Quae hisce Litteris statuimus, omnia ad
exsecutionem curet ducenda Venerabilis quem diximus Frater Aloisius Dossena,
facta ei facultate alium virum ecclesiastica dignitate praeditum subdelegandi ad
eiusmodi officium implendum, onere tamen effectori addito certa veraque
transmittendi ad Congregationem pro Episcopis actorum exsecutionis documentorum
exempla. Has Nos Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 7, pp. 809-810
© Copyright 1988
- Libreria Editrice Vaticana
|