 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LUCIANIENSIS*
IN BRASILIA LUCIANIENSIS DIOECESIS CONSTITUITUR
Pastoralis prudentia Nobis suadet ut vehementer quam maximo Christifidelium bono
prospiciamus, ante omnia ecclesiasticas circumscriptiones constituendo. Hinc
precibus concedendum esse censuimus Venerabilium Fratrum Emmanuelis Pestana
Filho, Episcopi Anapolitani, Tharsicii Sebastiani Batista Lopes, Episcopi
Ipameriensis et Iosephi da Silva Chaves, Episcopi Uruassuensis, qui, audita
Conferentia Episcopali Brasiliensi, postrilaverunt ut a suis dioecesibus
territoriis distractis, nova institueretur dioecesis. Cognitis igitur
probatisque sententiis tum Venerabilis Fratris Caroli Furno, Archiepiscopi
titularis Abaritani et in Brasilia Apostolici Nuntii, tum Venerabilium Fratrum
Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis gerendis Congregationis pro Episcopis
praepositorum, ex Nostra Apostolica potestate haec decernimus, quae sequuntur. A
dioecesi Anapolitana integrum separamus territorium municipiorum lingua patria
vocatorum « Luziania » et « Santo António de Descoberto »; a dioecesi
Ipameriensi integrum territorium municipii vernaculo sermone « Cristalina »
dicti ; a dioecesi Uruassuensi integrum territorium usitate « Padre Bernardo »
appellati : quae territoria ita distrahimus, prout in praesens lege civili
circumscribuntur ; ex eisque novam condimus dioecesim Lucianiensem
denominandam, iisdem terminatam finibus, quibus ipsa territoria. Eius sedem in
urbe Luziania collocamus, templumque ibi in honorem Dei Sanctae Luciae dicatum
ad dignitatem evehimus Ecclesiae Cathedralis, quam omnibus instruimus insignibus
et privilegiis eiusmodi Ecclesiarum propriis. Suffraganeam eam facimus
Metropolitanae Ecclesiae Brasiliapolitanae. Item Episcopum Lucianiensem pro
tempore, cum ceteris Praesulibus locorum Ordinariis aequatum quod ad iura, onera
et officia pertinet, metropolitico iuri Archiepiscopi Brasiliapolitani
subicimus. Novo Pastori adiuvando Consultores dioecesani ad normam iuris
eligantur quam primum, eiusque sustentationi provideatur similiter ac in
huiusmodi casibus fieri solet. Quod ad Seminarii dioecesani institutionem
attinet adque sacrorum candidatorum formationem ius servetur commune, ratione
etiam habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica statutarum.
Selecti autem Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis
imbuendi, necnon sacerdotes, ad studia perficienda Romam mittantur ad
Pontificium Collegium Pium Brasiliense. Quoad cetera omnia, vitam
administrationemque dioecesis contingentia, sacri canones retineantur. Dioecesi
constituta, sacerdotes Ecclesiae illi ascripti censeantur, in cuius territorio
ecclesiastico funguntur officio ; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones
Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio
domicilium habent. Acta et documenta, quae quoquo modo ad conditam dioecesim
respiciunt, Curiae Anapolitana, Ipameriensis et Uruassuensis ad Lucianiensem
Curiam rite mittant. Ad haec omnia peragenda Apostolicum Nuntium delegamus,
necessariis dt opportunis factis facultatibus etiam alii haec committendi, modo
sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito sincerum exemplum
actus exsecutionis peirfectae ad Congregationem pro Episcopis mittendi. Quae
denique his Litteris statuimus, nunc et in posterum firma et rata esse volumus,
contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum die undetricesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 10, pp. 1082-1084
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|