Qui operam damus, ut in
Foederatis Civitatibus Socialisticis Sovieticis restauretur Ecclesia Catholica,
hisce utentes Litteris Apostolicis nunc libenter spiritali consulimus utilitati
Catholicorum ritus latini Communitatum in regione commorantium Grodnensi, quae
ipsa in Republica Bielorussica locata pars est Foederatarum quas diximus
Civitatum. Hac de causa precibus annuendum censemus Nobis adhibitis, quibus
Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus,
idemque Sanctae Sedis partes apud Sovieticas illas Civitates gerens, poposcit ut
dioecesis in regione Grodnensi conderetur. Audito praeterea consentaneo rei voto
tum Venerabilis Fratris Angeli Sodano, Archiepiscopi titulo Novacaesariensis,
Prosecretarii Status, tum Venerabilis Fratris Ioannis Ludovici Tauran,
Archiepiscopi titulo Theleptensis atque Praesidis Pontificiae Commissionis pro
Russia, vi et potestate Nostra Apostolica haec quae sequuntur decernimus atque
iubemus. Cunctis simul sumptis locis, quibus civilis Grodnensis constat regio
seu « Oblast », dioecesim condimus Grodnensem Latinorum appellandam eandemque
finibus definitam in praesens eiusdem « Oblast » propriis, quae dioecesis erit
archidioecesi Minscensi-Mohiloviensi suffraganea sedemque episcopalem habebit in
urbe vulgo Grodno. Quae hic iubentes statuimus exequatur memoratus Venerabilis
Frater Franciscus Colasuonno, quem ad id deputamus, necessariis et opportunis
factis facultatibus, ipsaque facilitate idem eiusmodi officium delegandi alii
viro in ecclesiastica dignitate constituto, iniuncto onere mittendi autenticum
litterarum exemplum de re peracta ad Pontificiam ipsam Commissionem pro Russia.
Has denique Apostolicas Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio
mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOANNES LUDOVICUS TAURAN Pont. Comm. pro Russia Praeses |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 541-542
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana