Praeteritis quidem temporibus tidei semen copiose in Iamaicano agro iactum
uberes effudit segetes. Hanc igitur propter causam Decessores Nostri
ecclesiastica instituta novis felicioribusque necessitatibus provide
accommodarunt. Nos autem eorundem sectantes vestigia, operam Nostram sollicitam
in illius dicionis progressum conferre cupimus. Itaque quidem auditis Antillarum
Praesulibus idemque Congregationis pro Gentium Evangelizatione asseverantibus
Patribus, de consilio quoque Venerabilis Fratris Emmanuelis Monteiro de Castro,
Archiepiscopi Muta Beneventensis et iam in Iamaica: Apostolico Pronuntio, Nostra
suffulti Apostolica potestate, quae sequuntur statuimus et decernimus. Cum
Iamaicana Civitas tres comitatus complectatur, Surrey scilicet ad meridiem,
Middlesex in media Natione et Cornwall ad septentriones, in quoque comitatu
placet missionales ecclesiasticas circumscriptiones adesse. In comitatu igitur
quem Middlesex vocant, cum antea nulla fuerit, circumscriptionem missionalem
constituimus, Vicariatum nempe Apostolicum Mandevillensem appellandum, qui tres,
ut aiunt, paroecias civiles comprehendit, Manchester scilicet, Clarendon et
Saint Elisabeth. Ponimus deinceps Pro-Cathedram Episcopi Vicarii Apostolici in
ecclesia excitata ad honorem Sancti Pauli a Cruce, in urbe Mandeville sita. Hunc
exinde Vicariatum provinciae ecclesiasticae Regiopolitanae in Iamaica
aggregamus, cuius archidioecesis posthac quinque paroecias civiles complectetur,
id est Saint Catherine, Saint Mary, Saint Andrew, Portland et Saint Thomas
similiterque quinque dioecesis Sinus Sereni, scilicet Trelawny, Saint James,
Hanover, Westmoreland et Saint Anne. Quae autem decrevimus expediet Apostolica
Nuntiatura in Iamaica. Reliqua demum ad iuris normas peragantur, contrariis
rebus minime obsistentibus. Ad extremum missionariorum Congregationis Passionis
Domini Nostri Iesu Christi animos confirmare, quibus fidelium coetum istum
libentes atque volentes committimus, unde communitas ipsa novensilis virentem
florem consequatur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinta decima mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nogentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 638-639
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana