 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COLATINENSIS*
DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI VICTORIENSI SPIRITUS SANCTI NOVA CONDITUR DIOECESIS COLATINENSIS NOMINE
Ex propinquo cotidianoque rerum experimento potuit Venerabilis Frater
Silvester Aloisius Scandian a Nobismet ipsis scilicet novem abhinc annos Pastor
prudenter institutus Archidioecesis Victoriensis Spiritus Sancti non modo
penitus cognoscere multiplices magnasque gregis sui necessitates pastorales,
verum etiam augescentem ferme cotidie difficultatem adeo latae regionis
gubernandae ac frequentioris usque Christifidelium multitudinis convenienter
curandae. Non ergo sine iustissima quidem et gravissima causa, consiliis prius
cum ceteris Conferentiae Episcoporum Brasiliensis participibus Praesulibus ex
officio collatis, huic suasit Apostolicae Sedi ut certis quibusdam de locis
memoratae dicioni ecclesiasticae abstractis nova conderetur ecclesialis
communitas facilius quae in posteros annos item regeretur. Quod totum deinde
propositum cum Venerabili Fratri Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano in
eaque natione Nuntio Apostolico, arriserit omnibus numeris necnon Venerabilibus
Fratribus Nostris Cardinalibus et Episcopis, qui singulas Congregationis pro
Episcopis ponderant diiudicantque causas, haec idcirco quae continuo sequuntur
apostolica Nostra fidenter usi potestate decernimus fierique prorsus volumus in
totius Brasiliensis Ecclesiae spiritalem commoditatem. A finibus hucusque
Archidioecesis Victoriensis Spiritus Sancti municipia illa subtrahimus, quem ad
modum lege civili dicuntur et circumscribuntur : Colatina, Aracrux, Baixo Gandú,
Ibiraçú, Itaguaçú, Itarana, João Neiva, Laranja da Terra, Linhares, Marilândia,
Pancas, Rio Bananal, Santa Teresa, ex quibus sic seiunctis inter seque
coniunctis dioecesim sui iuris efficimus in posterum tempus COLATINENSEM
nuncupandam iisdemque nempe definitam limitibus, quibus dieta municipia si simul
sumuntur. Porro sedem principem novae huius communitatis in urbe defigimus vulgo
Colatina nominata ubi paroeciale pariter templum Sacratissimo Cordi Iesu
dedicatum ad condicionem evehimus dignitatemque aedis Cathedralis cunctis eodem
tempore insignibus et iuribus privilegiis et honoribus cumulatum quae sacris e
canonibus tribui consueverunt reliquis per orbem eiusdem nominis atque gradus
templis. Colatinensis ita dioecesis, quam suffraganeam constituimus
Metropolitanae Ecclesiae Victoriensis Spiritus Sancti cuiusque Episcopum
aequabiliter subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae
Metropolitanae pro tempore, ipsum Praesulem et Pastorem libentes augemus
privilegiis iuribus insignibus universis quibus ceteri item in Ecclesia locorum
Ordinarii fruuntur. Ipsius autem congruae prospicietur sustentationi e Curiae
emolumentis et fidelium stipibus et bonorum partitione secundum Codicis Iuris
Canonici canonem peragenda quae adhuc Mensam ad episcopalem, vulgo « Mitra »
appellatam, Victoriensis Archiepiscopi pertinnerunt. Quo vero certius primos
novensilis huius gregis passus dirigere Antistes inibi sciat, ei adesso volumus
Collegium Consultorum ad normam iuris communis quam primum. De Seminarii
dioecesani constitutione rectioneque et alumnorum educatione servabuntur
communis iuris praecepta ac nominatim regulae a Congregatione de Institutione
Catholica editae. Cum deinceps fieri licuerit, lectiores sacrorum alumni
philosophicis theologicisque altius imbuendi disciplinis Romam in Pontificium
Collegium Pium Brasiliense mittantur. Ad novae regimen dioecesis quod spectat,
administrationem bonorum, electionem dioecesani Administratoris « sede vacante
», fidelium iura et officia aliaque id genus omnia praescripta canonum
custodiuntur. Simul vero atque Colatinensis dioecesis erectio erit ad effectum
deducta, iam illi dioecesi sacerdotes censebuntur adscripti in cuius finibus
munus habent ecclesiasticum ; reliqui presbyteri ac seminarii tirones manebunt
ei communitati incardinati vel incardinabuntur cuius intra fines legitimum
detinent domicilium. Acta quidem et documenta novum Colatinensem gregem
tangentia eiusque ministros ac fideles et temporalia forsitan bona primo quoque
tempore in Curiam pervehantur Colatinensem. Denique tandem decreta haec singula
et iussa Nostra ut quam accuratissime res in solidas convertantur deputamus
commemoratum superius Apostolicum in Brasilia Nuntium vel, ipso absente,
negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia procuratorem cui necessarias cunctas et
opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo hic agitur
quemcumque visum erit virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio
simul rite obstrictum ut ad Congregationem pro Episcopis, simul ac fieri
potuerit, germanum exemplar actus ipsius ita peractae exsecutionis transmittat.
Quod superest denique precantes Nos ut caelitus vigor pietatis fideique
Catholicae novensili Ecclesiae Colatinensi addatur et quam pritnum plenum is
grex promoveatur divinitus ad vitae florem maioremque in Brasilia Ecclesiae
Catholicae honorem, mandamus omnino ut haec singula tam nutre quam in postera
tempora usquequaque valeant statuta omnemque suam sortiantur canonicam vim,
contrariis quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Castone, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 12, pp. 1368-1370
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|