 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ESEKANENSIS*
IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE ESEKANENSIS
Pro gravissimo Nostro munere supremi Pastoris Ecclesiae de omnium
Christifidelium spirituali bono atque regimine solliciti, accipiendam esse
putamus sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium atque
Praesulum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, qui ad aptius
in Cammarunia consulendum evangelizationis operi, re mature perpensa auditisque
eorum quorum interest faventibus votis, censuerunt nuper in eadem Natione novam
constituendam esse dioecesim, quadam detratta parte ab archidioecesi Dualai'nsi.
Summa igitur Apostolica potestate ab archidioecesi, quam diximus, distrahimus
partem quae complectitur totum civile territorium « Département de Nyong-et-Kelle
» nuncupatum, ex eaque novam condimus dioecesim Esekanensem appellandam, quam
metropolitanae Sedi Dualaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt
ac illius totius civilis territorii, quod memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi
cathedram collocari in tempio Beatae Mariae Virgini Fatimensi dicato, quod
exstat in suburbio Esekanensi, pariterque consultores dioecesanos eligi et
adhiberi ad normam iuris; cetera quidem secundum canonicas leges temperentur.
Quae praescripsimus perficienda curabit Venerabilis Frater Sanctes Abril y
Castelló, Archiepiscopus titulo Tamadensis, Apostolicus Pronuntius in
Cammarunia, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus.
Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et
in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 6, pp. 472-473
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|