 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAULAMYINENSIS *
IN MYANMAR NOVA CONDITUR DIOECESIS MAULAMYINENSIS
Ad efficacius consulendum evangelizationis operi in Myanmar, Venerabiles Fratres
Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest
faventibus votis censuerunt nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos
igitur, de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes,
haec summa Apostolica Nostra potestate decernimus. Ab archidioecesi Yangonensi
distrahimus sive meridianam partem, quae componit dimidiam partem territorii
Status civitatis « Mon » nuncupatae, sive totum territorium « Tenasserim
Division » appellatum, ex iisque novam condimus dioecesim nomine Maulamyinensem,
quam metropolitanae Sedi Yangonensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus; cuius limites iidem erunt
ac duorum civilium territoriorum, quae memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi
cathedram collocari in Sancti Patricii templo, quod in urbe « Mawlamyine »
exstat, atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam
iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus
perducet ad exitum Venerabilis Frater Albertus Tricarico, Archiepiscopus
titularis Sistronianensis atque in Myanmar Delegatus Apostolicus, vel ab eo
delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta,
documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito riteque mittantur. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc
et in posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 6 pp. 473-474
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|