 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TARAHUMARENSIS*
IN MEXICO VICARIATUS APOSTOLICUS TARAHUMARENSIS AD GRADUM
ET DIGNITATEM DIOECESIS ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE
Cum esset notum Vicariatum Apostolicum Tarahumarensem in Mexico situm et
Societatis Iesu sodalium curis creditum hisce recentioribus annis in catholica
religione haud parum feliciter profecisse, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi,
re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis,
censuerunt nuper ut idem ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero
existimantes id in animarum bono esse cessurum atque cupientes simul iisdem
sodalibus meritum laudis testimonium tribuere eorumque pastorales labores
confirmare, talem sententiam ratam nunc habemus summaque Apostolica potestate
harumque Litterarum virtute memoratum Vicariatum Apostolicum Tarahumarensem ad
gradum et dignitatem dioecesis attollimus immutatis finibus et nomine. Quam
insuper novam dioecesim metropolitanae Sedi Chihuahuensi suffraganeam facimus
atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus; cuius
episcopalem sedem in urbe « Guachochi » ponimus et templum ibidem exstans Deo
dicatum in honorem Deiparae Virginis titulo « Nuestra Señora de Guadalupe »
invocatae dignitate cathedralis ecclesiae honestamus. Cetera quidem secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis
Frater Hieronymus Prigione, Archiepiscopus titulo Lauriacensis atque in Mexico
Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis
facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Has denique
Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio,
Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 4, pp. 310-311
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|