 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OVERRIENSIS*
IN NIGERIAE FINIBUS NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
Ad aptius efficaciusque fovendam catholicam fidem in Nigeriana Natione, ubi
Ecclesia hac praesertim aetate haud parva incrementa cepit, Congregatio pro
Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis,
censuit ibidem inter alias novam Provinciam Ecclesiasticam nomine Overriensem
esse condendam. Nos igitur in beati Petri Cathedra constituti atque de universo
Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia
decernimus. A metropolitana Ecclesia Onitshana seiungimus dioeceses Overriensem,
Abanam, Ahiaranam, Okigvensem, Orluanam et Umuahianam atque ex his constituimus
Provinciam Ecclesiasticam Overriensem, quarum dioecesium primam, scilicet
Overriensem, ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae attollimus,
omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, mandantes ut
ceterae, quas diximus, dioeceses eidem sint suffraganeae. Insuper renuntiamus
Archiepiscopum Metropolitam Overriensem Venerabilem Fratrem Antonium Obinna,
hactenus Episcopum Overriensem, cunctis factis iuribus impositisque pariter
obligationibus. Haec omnia ad effectum adducat Venerabilis Frater Carolus Maria
Vigaṇ, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in Nigeria Apostolicus
Pronuntius, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae
exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram
Constitutionem nunc et iugiter plene vim suam sortiri volumus, rebus quibusvis
haud quaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 8, p. 631
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|