 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ALTANA*
IN BOLIVIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ALTANA
Spirituali Christifidelium bono studens efficacius consulere, Venerabilis
Frater Aloisius Sáinz Hinojosa, Archiepiscopus Metropolita Pacensis in Bolivia,
audita Conferentia episcopali eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede petivit
ut quibusdam distractis territoriis a circumscriptione ecclesiastica sua nova
conderetur dioecesis. Nos, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris
totius gregis favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Tonucci;
Archiepiscopo titulo Torcellano, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de
consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum
esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus: ab
archidioecesi Pacensi in Bolivia separamus integrum territorium, prout in
praesens lege civili circumscribitur, provinciarum nuncupatarum Muñecas,
Camacho, Manco Kapac, Omasuyos, Los Andes atque Ingavi illudque territorium
provinciae Murillo dictae quod in oropedio Boliviano exstat, id est urbs El
Alto, integrum pagum Zongo necnon partem pagi Achocalla, atque ex ita distractis
territoriis novam constituimus dioecesim Altanam appellandam, quae iisdem
limitabitur finibus, quibus praefata territoria simul sumpta nunc terminantur.
Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe El Alto ponimus, ibique exstans templum,
Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Nuestra Señora de Candelaria » dicatum,
ad gradum et dignitatem cathedralis templi evehimus cuique propria insignia,
privilegia et honores tribuimus.
Praeterea dioecesim Altanam suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Pacensi in Bolivia eiusque Episcopum metropolitico
iuri Archiepiscopi Pacensis in Bolivia subicimus iisdem iuribus, privilegiis,
insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quibus
dioecesani Praesules fruuntur atque adstringuntur. Mandamus insuper ut quam
primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui
Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae
sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium
oblationibus ac portione bonorum, quae eidem debent obvenire e divisione ad
normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad
patrimonium archidioecesis Pacensis in Bolivia pertinuerunt. In iis autem quae
spectant ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad
sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita
praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione
Catholica statutarum; suoque tempore selecti sacerdotes sua studia completuri,
Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum
ecclesiaticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante »
electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones
praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum
deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius
territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique
alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio
legitimum habent domicilium. Acta et documenta, quae ad noviter constitutam
dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt, a Curia
archidioecesis Pacensis in Bolivia ad Curiam Altanam quam primum transmittantur.
Haec, quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Ioanni Tonucci,
quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae
in Boliviana Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 11, pp. 856-858
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|