 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BEROLINENSIS*
PROVINCIA ECCLESIASTICA BEROLINENSIS CONSTITUITUR
Certiori christifidelium commodo spiritali consulere contendentes Sacrorum
Antistites, quorum intererat ipsorum, audita prius Episcoporum Germaniae
Conferentia, ab hac Nostra postulaverunt Sede Apostolica vehementer ut fines
dioecesium Berolinensis et Dresdensis-Misnensis necnon Administrationis
Apostolicae Gorlicensis ad haec usque tempora Sanctae Sedi recta subiecti in
novam transformarentur provinciam ecclesiasticam, sede in urbe Berolinensi
collocata, atque eiusdem nominis ipsa Ecclesia ad dignitatem honoremque
proveheretur metropolitanae Ecclesiae. Excepta ante sententia secunda
Venerabilis Fratris Ludovici Kada, Archiepiscopi titulo Thibicensis simulque in
Germania Nuntii Apostolici auditoque Secretariae Status et Congregationis pro
Episcopis consilio preces illas ad Nos admotas, quippe quas saluti hominum
aeternae plurimum profuturas arbitremur, benigne excipiendas esse iudicamus.
Quapropter e potestatis Nostrae plenitudine, secundum iuris conventi regulam
haec statuimus quae subsequuntur edicimusque. Berolinensem sedem episcopalem ad
condicionem attollimus metropolitanae ecclesiae cui iura et privilegia tribuimus
quibus reliquae per orbem eiusdem ordinis fruuntur ecclesiasticae diciones e
iuris communis norma. Commemorata autem provincia quam novam fieri iubemus
Berolinensis constabit ex ecclesia eiusdem nominis necnon Dresdensi-Misnensi
dicione tunc etiam ab integro excitata dioecesi Gorlicensi. Episcopum porro
Berolinensem pro tempore gradu ornamus Metropolitae iuribusque et privilegiis
augemus quibus ceteri in terris catholicis Metropolitae sacrorum ad canonum
legem perfruuntur at oneribus quoque et obligationibus obstringimus quibus iidem
Antistites vinciuntur. Berolinensem nunc ipsum Ordinarium Venerabilem Fratrem
Nostrum Georgium Maximilianum S.R.E. Cardinalem Sterzinsky ad statum promovemus
Metropolitae cui iura addimus ac privilegia cuncta quae reliquis pariter sunt
per orbem Metropolitis dum officiis similiter obligationibusque nectimus quibus
illi item obstringuntur. Ad singula denique haec consilia exsequenda Nostra
superius iam commemoratum Venerabilem Fratrem Ludovicum Kada destinamus,
necessarias et opportunas concedentes facultates etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
adiuncto ad Congregationem pro Episcopis quam primum fieri licuerit germanum
exemplar actus illius peractae exsecutionis pervehendi. Has demum Litteras
Nostras tam in praesens valere quam in posterum volumus tempus, nullis cuiuspiam
generis obsistentibus causis, atque ratas perpetuo esse iubemus.
Datum Romae apud S. Petrum die septimo et vicesimo mensis Iunii anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri decimo sexto.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 3, pp. 217-218
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|