 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ANEHENSIS*
NOVA
DIOECESIS
CONDITUR IN TOGO, ANEHENSIS APPELLANDA
Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Domini salutaria beneficia et
praecepta omnia loca contingant et quam efficacissime gentes. Idcirco Nos cuncta
disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, auditoque voto Venerabilis Fratris
Andrea Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis atque in Togo Apostolici Nuntii,
haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Anehensem appellandam,
quae territorium districtuum civilium populari sermone « Lacs », « Vo », « Yoto
» et « Afagnan » complectetur, a dioecesi Lomensi distractum. Novam dioecesim
Metropolitanae Ecclesiae Lomensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in
templo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, in urbe sito quod « Aného » vocant,
locamus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad
expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, quem supra memoravimus, legamus,
facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitae
constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur,
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 929-930
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|