 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VIGILANTIS - SANCTI CAROLI ZULIENSIS*
IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS VIGILANTIS - SANCTI
CAROLI ZULIENSIS
Sacrorum Antistites Conferentiae episcopalis Venetiolae maiori
Christifidelium bono studentes consulere, unanimo consensu ab hac Apostolica
Sede petiverunt ut quibusdam seiunctis territoriis ab archidioecesibus
Emeritensi in Venezuela et Maracaibensi necnon a dioecesi Cabimensi, nova
dioecesis conderetur ad australem ripam Maracaibi Lacus, quo aptius ibidem
provideretur praecipuis et haud parvis pastoralibus necessitatibus. Nos vero,
favente eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo
Tablensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro
Episcopis enixis precibus libenter obsecundandum esse putavimus. Summa igitur
Nostra potestate, sequentia decernimus: separamus singulatim: ab archidioecesi
Emeritensi in Venezuela integrum territorium municipiorum nuncupatorum Alberto
Adriani, Obispo Ramos de Lora, Caracciolo Parra y Olmedo, Tulio Febres Cordero,
Justo Briceño, Julio César Salas; ab archidioecesi Maracaibensi municipium Colón
a Cabimensique municipium Sucre ex quibus novam constituimus dioecesim
Vigilantis-Sancti Caroli Zuliensis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus,
quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc
terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe El Vigía ponimus, ibique situm
templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Nuestra Señora del Perpetuo
Socorro » dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique
propria insignia, privilegia et honores tribuimus simulque decoramus titulo
ecclesiae Concathedralis, propriis factis honoribus et privilegiis, templum
paroeciale Deo in honorem Sancti Caroli Borromeo dicatum, quod in urbe San
Carlos del Zulia exstat. Praeterea dioecesim Vigilantis-Sancti Caroli Zuliensis
suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Maracaibensi eiusque pro tempore
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Maracaibensis subicimus iisdem
iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque
adstrictum, quibus Praesules Ordinarii locorum fruuntur atque adstringuntur.
Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris
constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae
quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae
emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem obvenire
debent e divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda quaeque hactenus ad
mensas episcopales archidioecesium Emeritensis in Venezuela et Maracaibensis
necnon dioecesis Cabimensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad
Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem,
serventur quidem praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum
ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque
tempore selecti Seminarii dioecesani alumni, philosophicis ac theologicis
disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur.
Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum
administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem,
fidelium iura et onera aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici
praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum
deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius
territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique
alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio
legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam
dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertinent, a Curiis
Emeritensi in Venezuela, Maracaibensi et Cabimensi ad Curiam Vigilantis-Sancti
Caroli Zuliensis quam primum transmittantur. Quae statuimus, perducet ad exitum
Venerabilis Frater Orianus Quilici, quem diximus, cuique tribuimus necessarias
et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad
Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis de
more remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 932-933
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|