The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KANDINA*

IN BENINO NOVA DIOECESIS KANDINA APPELLANDA ERIGITUR

 

« In apparando bismillesimo anno suas explent partes particulares Ecclesiae » (Tertio millennio adveniente, 25): Nos quidem de unaquaque solliciti sumus. Nunc vero, cum expostulatum sit ut dioecesis Parakuensis, in Benino, divideretur, opportunum duximus ad aeternam istius dominici gregis salutem, ex eiusdem territorio dioecesis Parakuensis partem distrahere, scilicet districtus civiles vulgo dictos « Kandi », a Banikoara », « Gogonou », « Ségbana », « Malanville » et « Karimama », et novam ex iis dioecesim erigere. Ideo, re mature deliberata auditoque voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et Nuntii Apostolici in Benino, nec non Congregationis pro Gentium Evangelizatione, supra dictum territorium constituimus dioecesim Kandinam nuncupandam, eamque Metropolitanae Ecclesiae Cotonuensi suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo « Kandi » ponimus, ecclesiam vero Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatam in eadem urbe exstantem ad gradum ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis Congregationis pro Institutione Catholica habitis praeceptis. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Cum novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones et clerici illi Sedi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta autem et acta quae conditam dioecesim respiciunt, ad eiusdem Curiam mittantur atque ibidem in tabulario serventur. Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo Saelesiensi et Nuntio Apostolico in Benino, vel, absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, pp. 539-540

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top