IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KETAËNSIS-AKATSIENSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS KETAËNSIS-AKATSIENSIS
Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi
pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum,
quorum interest, votis, nuper censuerunt accipiendam esse postulationem, qua
antea petitum erat ut in Gana, dioecesi Ketaënsi-Hoënsi divisa, nova
constitueretur Ecclesia Ketaënsis-Akatsiensis appellanda. Nos igitur uti
Successores beati Petri de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam
ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A
Ketaënsi-Hoënsi dioecesi distrahimus territorium meridianum districtuum civilium
nuncupatorum Adidome, Akatsi, Anlo, Ketu et Sogakope; ex eoque novam condimus
dioecesim Ketaënsem-Akatsiensem, quam metropolitanae Ecclesiae Accraensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi sedem ponimus in urbe « Akatsi »
atque ibidem exstans templum titulo Christi Regis ad dignitatem ecclesiae
Cathedralis evehimus dum templum Deo in honorem sancti Michaëlis Archangeli
dicatum et in urbe « Keta » situm ecclesiam Concathedralem iubemus haberi.
Concedimus insuper ut, ob locorum huiusque temporis adiuncta, pro canonicorum
capitulo consultores dioecesani ad normam iuris eligantur et adhibeantur; cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad effectum adducet
Venerabilis Frater Andreas Dupuy, Archiepiscopus titulo Saelesiensis atque in
Gana Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda ac sinceris
exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc
denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse foreque
volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 601-602
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana