IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OBUASIENSIS*
NOVA
DIOECESIS CONDITUR IN GANA, OBUASIENSIS APPELLANDA
Apostolicum opus ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare
nitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant
cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc
facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, quorum interest audita sententia, haec statuimus et decernimus.
Novam dioecesim condimus Obuasiensem appellandam, meridiana parte Sedis
Kumasiensis distracta, ita ut territorium districtuum civilium vulgo « Adansi
East, Adansi West, Amansie East, Amansie West et Bosomtwe-Kwanwoma » nova
dioecesis posthac complectatur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Litoris
Capitis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Obuasi
appellatur, et ibidem templum Sancti Thomae ad statum Cathedralis Ecclesiae
attollimus. Canonicorum autem capitulum et dioecesani consultores ad iuris
normas eligantur. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad
expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, Archiepiscopum titulo Saelesiensem
et in Gana Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad
finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 8, pp. 676-677
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana