IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OSOGBOANA*
IN
NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS OSOGBOANA
Ad aptius provehendum spirituale bonum et efficacius consulendum simul
pastorali regimini Christifidelium Nigeriae commorantium intra fines Oyoënsis
dioecesis, nuper est petitum ut, eadem divisa, nova constitueretur Ecclesia
nomine Osogboana. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature
perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, admotam postulationem
censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, pro summo, quo fungimur, munere de
omnibus Ecclesiis particularibus solliciti, talem sententiam ratam habemus atque
Nostra Apostolica potestate sequentia decernimus. Ab Oyoënsi dioecesi
distrahimus territorium regionis civilis « Osun » nuncupatae, exceptis
districtibus civilibus « Aiyedade, Aiyedire, Irewole, Iwo et Ola-Oluwa »; ex
eoque novam condimus dioecesim Osogboanam appellandam, quam metropolitanae
Ecclesiae Ibadanensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis
pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi sedem ponimus in urbe
« Osogbo » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Benedicti
dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet Venerabilis
Frater Carolus Maria Viganò, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in Nigeria
Apostolicus Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque
exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc
denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 605-606
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana