IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DASSANA-ZUMENSIS*
IN BENINO NOVA CONDITUR DIOECESIS DASSANA-ZUMENSIS
Ad aptius fovendum spirituale bonum et efficacius consulendum simul pastorali
regimini Christifidelium in Benino commorantium, antea est petitum ut ibidem
nova Ecclesia constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi,
omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris
Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et in eadem Natione Apostolici
Nuntii, enixae postulationi concedendum esse putaverunt. Nos igitur, pro summo,
quo fungimur, munere de omnibus Ecclesiis particularibus solliciti, talem
sententiam ratam habemus atque summa Nostra potestate sequentia decernimus. A
dioecesi Abomeiensi distrahimus territorium districtuum civilium patrio sermone
nuncupatorum Dassa-Zoumé, Bante, Savalou, Savé, Glazoue et Ouesse; ex eoque
novam condimus dioecesim Dassanam-Zumensem appellandam, quam metropolitanae
Ecclesiae Cotonuensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe
« Dassa-Zoumé » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem «Notre Dame de
Fourvière» dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet
memoratus Venerabilis Frater Andreas Dupuy, qui, re acta, curabit documenta
conficienda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in
posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1078-1079
© Copyright
1994
- Libreria Editrice Vaticana