IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUVAHATINA*
PROVINCIA ECCLESIASTICA GUVAHATINA IN INDIA CONDITUR
Indorum ecclesiales communitates vigere iam laetantes cernimus atque ut eae
usque volumus floreant et Christi salutem omnibus exhibeant. Nunc autem
Guvahatina dicio ob oculos versatur, ad cuius salubriorem prosperitatem
ecclesiastica instituta aptare properamus. De consilio igitur Congregationis pro
Gentium Evangelizatione, Venerabili Fratre Georgio Zur, Archiepiscopo titulo
Sestensi atque in India Apostolico Pronuntio, consentiente, Apostolica Nostra
usi potestate, novam Provinciam Ecclesiasticam condimus Guvahatinam appellandam,
distractis dioecesibus Guvahatina, Dibrugarhensi, Diphuensi et Tezpurensi a
metropolitana Sede Shillogensi, et ea posthac ad Archidioecesim Metropolitanam
evehetur, cui nectentur dioeceses Dibrugarhensis, Diphuensis et Tezpurensis,
veluti suffraganeae Sedes. Renuntiamus exinde Venerabilem Fratrem Thomam
Menamparampil, hactenus Episcopum Guvahatinum Archiepiscopum Metropolitam,
cunctis additis iuribus congruentibus ad sacrorum canonum praescripta. Ad haec
omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Georgium Zur deputamus, quem supra
memoravimus, facta videlicet facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate
constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur,
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Cascone, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1081-1082
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana