IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AGARTALANA*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS AGARTALANA
Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro
Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum
interest, votis, nuper censuerunt accipiendam esse postulationem, qua antea
petitum est ut in India, dioecesi Silcharina divisa, nova constitueretur
Ecclesia Agartalana appellanda, quo aptius provideretur spirituali saluti atque
regimini Christifidelium ibidem degentium. Nos igitur uti Successores beati
Petri de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A Silcharina dioecesi
distrahimus territorium regionis civilis « Tripura » nuncupati; ex eoque
novam condimus dioecesim Agartalanam, quam metropolitanae Ecclesiae
Shillongensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi sedem ponimus in urbe «Agartala» atque ibidem exstans templum, Deo in honorem Sanctae Mariae, Reginae
Pacis, dicatum, cathedralem pro tempore iubemus haberi. Cetera autem secundum
canonicas leges temperentur. Haec omnia ad effectum adducet Venerabilis Frater
Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis et in memorata Natione Apostolicus
Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda ac sinceris exemplis ad
memoratam Congregationem cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc
et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus
haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis
Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus
Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 6, p. 531-532
© Copyright
1996
- Libreria Editrice Vaticana