IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NEBBENSIS*
NOVA IN UGANDA CONSTITUITUR DIOECESIS, NEBBENSIS APPELLANDA
Cum ad aeternam dominici gregis salutem provehendam aptiusque
dioecesium regimini et administrationi consulendum in supremi Pastoris munere
simus constituti, novas Ecclesias, ubi sive nimio territorio sunt amplae sive
Christifidelium numero frequentes, condere properamus. Cum igitur preces
admotae sint ut in Uganda nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres
Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, re mature perpensa, praehabito favorabili voto
Venerabilis Fratris Aloisii Robles Díaz, Archiepiscopi titulo Stephaniacensis et
in Uganda Apostolici Pro-Nuntii, auditisque eorum quorum interest votis, admotis
precibus libenter concedendum esse censuerunt. Nos igitur eiusdem Congregationis
sententiam excipientes ratamque habentes, Apostolica Nostra potestate haec
statuimus et decernimus. Territorium regionis civilis vulgo dictae Nebbi et pars
districtus Aruaënsis vulgo Madi-Okollo usque ad flumen vulgo Anyau, a dioecesi
Aruaënsi distrahimus; ex iisque novam constituimus dioecesim Nebbensem
appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae Kampalaësi suffraganeam facimus,
atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Iubemus insuper ut Episcopi sedes in urbe vulgo Nebbi ponatur, in templo
Immaculato Cordi Mariae dicato, quod simul ad gradum et dignitatem Ecclesiae
Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.
Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem Fratrem Aloisium Robles Díaz, quem supra diximus, legamus. Re tandem
ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique
Constitutionem Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum,
contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die tertio et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 612-613
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana