The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VRATISLAVIENSIS-GEDANENSIS*

NOVA CONSTITUITUR EPARCHIA VRATISLAVIENSIS-GEDANENSIS
RITUS BYZANTINI UCRAINORUM

 

  Ecclesia catholica affirmat duobus milibus annorum historiae suae se esse in unitate servatam cum omnibus bonis, quibus Deus Ecclesiam suam donare vult: et hoc, quamquam multa fuerunt discrimina (Ut unum sint, 11). Supremo Dominici gregis regendi munere fungentes, conamur Ipsi varia ratione omnium christifidelium unitatem et spiritale bonum provehere. Quam ob rem summa Apostolica Nostra potestate, novam condimus Eparchiam Vratislaviensem-Gedanensem ritus Byzantini Ucrainorum appellandam, cuius Sedem in urbe Vratislavia ponimus, quamque novae Archieparchiae Metropolitanae Premisliensi-Varsaviensi ritus Byzantini Ucrainorum subicimus. Noviter instituta Eparchia constat decanatibus Vratislaviensi, Coslinensi et Viridimontanensi, nec non paroeciis Glivicensi et Katovicensi (ex decanatu Cracoviensi-Crynicensi), atque Gedanensi (ex decanatu Elbingensi), ex Eparchia Premisliensi ritus Byzantini Ucrainorum distrahendis. Nova Eparchia Vratislaviensis-Gedanensis seiungitur ab Archieparchia Metropolitana Premisliensi-Varsaviensi flumine Vistula. Ob rationes tamen pastorales, fideles urbium quae prope idem flumen incolunt, secundum fines civiles pertinent ad Archieparchiam Metropolitanam. Templum dicatum Exaltationi Sanctae Crucis et Sancto Iosaphat Martyri in ipsa urbe Vratislavia exstans ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Quod vero attinet ad novae Eparchiae regimen, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium praescribit adamussim serventur. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Ecclesiis Orient. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Achangelus Moscone, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 10, pp. 795-796

 

Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top