The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
UT UNUM SINT
LITTERAE ENCYCLICAE
DE OECUMENICO OFFICIO

 

1. Ut unum sint! Haec ad christianorum unitatem cohortatio, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II tanto edidit studio, vehementius usque resonat in credentium animis, praesertim Anno Bis Millesimo imminente, qui Iubilaeus sacer erit eis, Filii Dei Incarnationis memoria, qui homo factus est ut hominem salvum faceret.

Strenuum tot martyrum huius saeculi testimonium, ad alias quoque Ecclesias et Communitates ecclesiales pertinentium, non in plena cum Ecclesia catholica communione, hortationi conciliari novam inicit vim nosque obligationis commonefacit eandem hortationem accipiendi et perficiendi. Nostri hi fratres ac sorores, in generosa vitae suae oblatione pro Regno Dei consociati, aperta admodum ratione comprobant quodlibet divisionis elementum in integra sui ipsius causae Evangelii donatione transcendi posse et superari.

Christus omnes discipulos suos ad unitatem vocat. Ardenter exoptamus hanc invitationem hodie iterare, firmo animo illam rursus proponere ea recordantes, quae ad Colosseum Romanum anno 1994 Feria Sexta in Passione Domini illustravimus, meditationem de Via Crucis concludentes, verbis ductam venerati Fratris Bartholomaei, Patriarchae Oecumenici Constantinopolitani. Tunc affirmavimus credentes in Christum, in martyrum assectatione coniunctos, divisos manere non posse. Si vere et efficaciter volunt obstare mundi inclinationi ad Redemptionis Mysterium vacuefaciendum, profitenda coniunctim iis est eadem de Cruce veritas (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sermo post «Viam Crucis» Feria Sexta in Passione Domini, 3, die 1 apr. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 857).Crux! Opinatio christiano nomini contraria proponit sibi ut eius momentum deprimat, eius significationem reddat inanem, negando hominem novae vitae suae in ea radices habere; contendendo Crucem nec prospectus alere posse nec spes: homo – inquiunt – solummodo terrestre est animal, quod vivere debet ac si Deus non sit.

2. Neminem latet provocatio, quam haec omnia credentibus proponunt. Hi non possunt illam non accipere. Quomodo namque omnia, quae fieri possunt, facere recusent ut, Deo adiuvante, divisionis ac diffidentiae diruant muros, impedimenta superent et praeiudicia, quae Evangelii salutis per Iesu Crucem, unici Redemptoris hominis, cuiusvis hominis, nuntium impediunt?

Domino gratias agimus, quod nos ad progrediendum duxit in via, difficili sane, sed tam laeta, unitatis et communionis inter christianos. Dialogi inter confessiones, ad gradum theologicum habiti, fructus ediderunt certos ac manifestos: quod quidem ad procedendum incitat.

Christiani tamen, praeter dissensiones de doctrina profligandas, pondus minuere non possunt avitarum falsarum interpretationum, quas a maioribus acceperunt, errorum et praeiudicatarum opinionum aliorum de aliis. Insuper non raro segnities atque neglegentia et quaedam non sufficiens alterna cognitio hanc aggravant condicionem. Quocirca munus oecumenicum cordium conversione niti debet ac deprecatione, quae inducet etiam ad necessariam memoriae historicae purificationem. Spiritus Sancti gratia discipuli Domini, amore impulsi, virtute veritatis et sincera voluntate sibi invicem ignoscendi atque in mutuam gratiam redeundi, sollicitantur ad coniuncte recognoscenda acerba sua praeterita ac vulnera, quae profecto hodie quoque ex iisdem fieri non desinunt. Nova semper Evangelii vi invitantur ad agnoscendos coniuncte, sincera totaque cum veritate commissos errores atque elementa adiuncta quae interfuerunt initio eorum deprecandarum separationum. Obtutu quieto limpidoque veritatis opus est, misericordia divina vivificato, ad spiritus liberandos apto et ad suscitandam in omnibus novam voluntatem, prorsus respectu nuntii Evangelii hominibus cuiusvis populi ac nationis.

3. Per Concilium Oecumenicum Vaticanum II Ecclesia catholica modo irreversibili se tradidit itineri inquisitionis oecumenicae conficiendo, ita aures erigens ad Spiritum Domini, qui docet quemadmodum “signa temporum” attente legenda sint. Ea, quae his annis experta est et experiri pergit, altius etiam illam illuminant de ipsius identitate deque munere, quo in historia fungitur. Ecclesia catholica filiorum suorum infirmitates agnoscit et confitetur, conscia eorum peccata totidem esse proditiones et impedimenta perficiendo consilio Salvatoris allata. Se igitur animadvertens constanter ad renovationem evangelicam vocari, de agenda paenitentia non desistit. Sed simul agnoscit et magis etiam Domini potentiam collaudat, qui eam dono sanctitatis repletam trahit atque ad Suam passionem Suamque resurrectionem conformat.

Multiplicibus historiae suae eventibus erudita Ecclesia operam dat ut omne adiumentum simpliciter humanum deponat, ut alte colat Beatitudinum legem evangelicam. Gnara non aliter veritatem sese imponere nisi “vi ipsius veritatis, quae suaviter simul ac fortiter mentibus illabitur” (Dignitatis Humane, 1), nihil aliud sibi quaerit, nisi Evangelium nuntiandi libertatem. Eius enim auctoritas in servitio veritatis et caritatis exercetur.

Ipsi omnem curam adhibere volumus, ut totius communitatis catholicae testimonium in sua integra claritate et constantia cognoscatur, praesertim respectu horae, quae Ecclesiam exspectat in primo limine proximi Millennii; horae sane singularis, pro qua ea a Domino postulat ut omnium christianorum unitas crescat, donec plenam consequatur communionem (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 16). Pulcherrimum hoc propositum hae quoque Litterae Encyclicae persequuntur, quae pro sane pastorali natura sua eo spectant, ut ad eorum nisum sustinendum conferant, qui unitatis causae operam navant.

4. Sollemnis haec est cura Episcopi Romani qua Apostoli Petri successoris. Illam Nos explicamus impensa cum persuasione oboediendi Domino plenaque humanae fragilitatis Nostrae conscientia. Etenim, si Christus ipse Petro peculiare hoc munus in Ecclesia commisit eique ut fratres confirmaret mandavit, Ipse simul effecit ut is suam agnosceret infirmitatem humanam et peculiarem conversionis necessitatem: “Tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos” (Luc. 22, 32). Utique in humana Petri infirmitate prorsus apparet quomodo, ut hoc expleat in Ecclesia singulare ministerium, Summus Pontifex omnino ex gratia pendeat et Domini deprecatione: “Ego... rogavi pro te, ut non deficiat fides tua” (Ibid.). Petri eiusque successorum conversio defixa est in ipsa Redemptoris deprecatione et Ecclesia constanter hanc invocationem participat. Hac nostra aetate oecumenica, Concilio Vaticano II signata, munus Episcopi Romani potissimum intendit, ut plenae discipulorum Christi communionis necessitatem commonefaciat.

Romanus Episcopus debet ipse cum fervore suam facere Christi deprecationem pro conversione, quae est “Petro” necessaria ut possit fratribus servire. Ex animo postulamus hanc deprecationem communicent Ecclesiae catholicae fideles omnesque christiani. Nobiscum omnes pro hac conversione precentur.

Scimus Ecclesiam in sua terrena peregrinatione simultates ac persecutiones passam esse et pati perrecturam. Spes, qua sustinetur, inconcussa est tamen, sicut indelebile est gaudium quod ex eiusmodi spe proficiscitur. Firma enim et perennis petra, qua innititur, Iesus Christus est, Dominus eius.

5. Cum omnibus Christi discipulis Ecclesia catholica in Dei consilio suam ponit oecumenicam curam omnes in unitatem congregandi. Constat enim “Ecclesiam non esse clausam in seipsa, sed permanenter apertam impulsui missionario et oecumenico, utpote missam in mundum ad annuntiandum et testificandum mysterium communionis quo ipsa constituitur, ad idipsum actuale reddendum et expandendum: ut omnes et omnia coadunet in Christo; ut sit omnibus «inseparabile unitatis sacramentum»” (CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout et communio Communionis Notio, 4, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 840).

Iam in Vetere Testamento Ezechiel propheta, ad id temporis condicionem populi Dei respiciens, simplici adhibito symbolo lignorum duorum ante distinctorum, quorum deinde unum est alteri admotum, divinam significavit voluntatem “congregandi undique” membra populi sui dilaniati: “Ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israelis” (Cfr. Ez. 37, 16-28). Evangelium Ioannis, quod ad illud attinet, et prae condicione populi Dei tunc temporis, in Iesu morte causam videt unitatis filiorum Dei: “Moriturus erat pro gente et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum” (Io. 11, 51-52). Namque, sicut Epistula ad Ephesios interpretabitur, “medium parietem maceriae solvit, ...per crucem interficiens inimicitiam in semetipso”, qui “fecit utraque unum” (Cfr. Eph. 2, 14-16).

6. Voluntas Dei est totius humani generis laniati unitas. Eam ob rem Filium suum Is misit: ut moriendo et resurgendo Spiritum nobis donaret caritatis suae. Pridie sacrificium Crucis ipse Iesus Patrem rogat pro discipulis suis proque omnibus qui sunt in eum credituri, ut unum sint, viva communio. Inde non solum officium, verum etiam responsalitas oritur, quae coram Deo, ante eius consilium, ad eos spectat et ad eas, qui per Baptismum in Corpus Christi inseruntur: in quo Corpore perfici debent in plenitudine reconciliationis et communionis. Quomodo liceat nobis manere divisos, si Baptismo in mortem Domini “mersi sumus”, nempe ipso actu quo, per Filium, Deus muros deiecit separationis? Divisio “aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum” (Unitatis Redintegratio, 1).

7. “Dominus vero saeculorum, qui propositum gratiae suae erga nos peccatores sapienter et patienter prosequitur, novissime in christianos inter se disiunctos animi compunctionem et desiderium unionis abundantius effundere incepit. Qua gratia permulti ubique homines permoti sunt atque inter fratres quoque nostros seiunctos amplior in dies motus, Spiritus Sancti fovente gratia, exortus est ad omnium christianorum unitatem restaurandam. Hunc autem unitatis motum, oecumenicum nuncupatum, participant qui Deum trinum invocant atque Iesum confitentur Dominum et Salvatorem, nec modo singuli seiunctim, sed etiam in coetibus congregati, in quibus Evangelium audierunt quosque singuli Ecclesiam dicunt esse suam et Dei. Fere omnes tamen, etsi diverso modo, ad Ecclesiam Dei unam et visibilem adspirant, quae sit vere universalis et ad universum mundum missa ut mundus ad Evangelium convertatur et sic mundus fiat ad gloriam Dei” (Ibid.).

8. Hoc Decreti “Unitatis Redintegratio” pronuntiatum est in contextu totius magisterii conciliaris legendum. Concilium Vaticanum II indicat Ecclesiam munus oecumenicum sumere velle pro christianorum unitate illudque cum persuasione et vigore proponere: “Haec Sancta Synodus cunctos fideles catholicos adhortatur ut, signa temporum agnoscentes, operi oecumenico sollerter participent” (Ibid. 4).

In declarandis catholicis oecumenismi principiis, Decretum “Unitatis Redintegratio” recolit imprimis totam doctrinam de Ecclesia, Constitutione “Lumen Gentium” comprehensam, capite quod de populo Dei tractat (Cfr. Lumen Gentium, 14). Simul autem animadvertit quae Declaratio conciliaris “Dignitatis Humanae” de libertate religiosa affirmat (Cfr. Dignitatis Humanae, 1 et 2).

Ecclesia catholica cum spe onus oecumenicum sumit tamquam conscientiae christianae praeceptum, fide illustratae et caritate rectae. Hic quoque adhiberi possunt sancti Pauli verba ad pristinos Romae christianos: “Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum”; hinc “spes” nostra “non confundit” (Rom. 5, 5). Haec spes est unitatis christianorum, quae in unitate Trinitaria Patris et Filii et Spiritus Sancti fontem suum divinum invenit.

9. Ipse Iesus Passionis suae tempore rogavit “ut omnes unum sint” (Io. 17, 21). Unitas haec, quam Dominus suae donavit Ecclesiae et qua vult omnes amplecti, non aliquid est supervacanei, sed eius operis est cardo; nec tantum est nota discipulorum eius communitatis, sed ad ipsam huius communitatis pertinet naturam. Deus Ecclesiam vult, quia unitatem vult, et in unitate tota eius Agapes altitudo significatur.

Etenim haec unitas a Spiritu Sancto data non est solum personarum concursus, ex quibus summa conficitur; sed unitas vinculis professionis fidei, sacramentis et communione hierarchica constituta (Cfr. Lumen Gentium, 14). Fideles unum sunt quia, in Spiritu, in communione Filii sunt et, in eo, in communione cum Patre: “Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo” (1 Io. 1, 3). Ecclesiae catholicae igitur communio christianorum non est aliud, nisi manifestatio in eis gratiae, per quam Deus illos participes facit propriae suae communionis, quae eius est vita aeterna. Christi verba “ut omnes unum sint”, sunt ergo deprecatio ad Patrem ut consilium eius plene efficiatur, ut innotescat omnibus “quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit” (Eph. 3, 9). Credere in Christum idem valet ac unitatem velle; unitatem velle idem valet ac Ecclesiam velle; Ecclesiam velle idem valet ac communionem gratiae velle, quae ex omni aeternitate Patris consilio respondet. Ecce deprecationis Christi significatio: “Ut unum sint”.

10. In praesenti condicione, divisione christianorum notata atque fidenti plenae communionis inquisitione, fideles catholici se ab Ecclesiae Domino graviter interrogari animadvertunt. Concilium Vaticanum II eorum munus confirmavit visione ecclesiologica lucida et aperta ad omnes valores ecclesiales qui sunt in ceteris christianis. Fideles catholici rem oecumenicam oppetunt in fidei spiritu.

Concilium affirmat Ecclesiam Christi subsistere “in Ecclesia catholica, a successore Petri et episcopis in eius communione gubernata”, simul autem agnoscit “extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniri, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt” (Lumen Gentium, 8).

“Proinde ipsae Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est” (Unitatis Redintegratio, 3).

11. Quam ob rem Ecclesia catholica affirmat duobus milibus annorum historiae suae se esse in unitate servatam cum omnibus bonis, quibus Deus Ecclesiam suam donare vult: et hoc, quamquam multa fuerunt discrimina, saepe gravia, quae eam concusserunt, multaeque ministrorum eius infidelitates atque culpas in quas eius membra cotidie incurrunt. Ecclesia catholica scit, ob munimentum quod ei ex Spiritu provenit, fragilitates, mediocritates, peccata, interdum aliquorum filiorum suorum proditiones, destruere non posse quae Deus in eam infudit respectu sui gratiae consilii. Ne portae quidem inferi praevalebunt adversus eam (Matth. 16, 18). Tamen Ecclesia catholica non obliviscitur a multis in sinu suo consilium Dei obscurari. In memoriam revocans christianorum divisionem Decretum de Oecumenismo non ignorat “hominum utriusque partis” culpam (Unitatis Redintegratio, 3), agnoscens hanc non posse solum “ceteris” ascribi. Gratia Dei tamen non est eversum quod ad structuram pertinet Ecclesiae Christi nec communio illa, quae cum ceteris Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus manet.

Etenim, sanctificationis et veritatis elementa quae in ceteris Communitatibus christianis sunt, gradu in alia ab alia diverso, fundamentum sunt, in natura positum, communionis etsi imperfectae inter eas et Ecclesiam catholicam intercedentis.

Prout eiusmodi elementa sunt in ceteris Communitatibus christianis, unica Christi Ecclesia praesentiam habet in eis efficientem. Idcirco Concilium Vaticanum II de quadam loquitur communione, etsi imperfecta. Constitutio “Lumen Gentium” illustrat Ecclesiam catholicam nosse “semetipsam plures ob rationes coniunctam” (Lumen Gentium, 15) his Communitatibus vera quadam unitatis communione in Spiritu Sancto.

12. Eadem Constitutio fuse lateque “elementa sanctificationis et veritatis” statuit, quae, modo diverso, ultra fines visibiles Ecclesiae catholicae inveniuntur et operantur: “Sunt enim multi, qui Sacram Scripturam ut normam credendi et vivendi in honore habent sincerumque zelum religiosum ostendunt, amanter credunt in Deum Patrem omnipotentem et in Christum, Filium Dei Salvatorem, baptismo signantur, quo Christo coniunguntur, immo et alia sacramenta in propriis Ecclesiis vel communitatibus ecclesiasticis agnoscunt et recipiunt. Plures inter illos et episcopatu gaudent, sacram Eucharistiam celebrant necnon pietatem erga Deiparam Virginem fovent. Accedit orationum aliorumque beneficiorum spiritualium communio; immo vera quaedam in Spiritu Sancto coniunctio, quippe qui donis et gratiis etiam in illis sua virtute sanctificante operatur, et quosdam illorum usque ad sanguinis effusionem roboravit. Ita Spiritus in cunctis Christi discipulis desiderium actionemque suscitat, ut omnes, modo a Christo statuto, in uno grege sub uno Pastore pacifice uniantur” (Ibid.).

Decretum conciliare de Oecumenismo, Ecclesias orthodoxas respiciens peculiariter declaravit: “per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit” (Unitatis Redintegratio, 15). Ut haec omnia agnoscantur veritas postulat.

13. Huius condicionis Decretum “Unitatis Redintegratio” consectaria ad doctrinam pertinentia modice enucleat. De membris harum Communitatum hoc declarat: “Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur” (Unitatis Redintegratio, 3).

De multiplicibus bonis loquens, quae in ceteris Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus sunt, Decretum addit: “Haec omnia, quae a Christo proveniunt et ad ipsum conducunt, ad unicam Christi Ecclesiam iure pertinent. Non paucae etiam christianae religionis actiones sacrae apud fratres a nobis seiunctos peraguntur, quae variis modis secundum diversam condicionem uniuscuiusque Ecclesiae vel Communitatis procul dubio vitam gratiae reapse generare possunt atque aptae dicendae sunt quae ingressum in salutis communionem pandant” (Ibid.).

De textibus oecumenicis agitur maximi ponderis. Ultra Communitatis catholicae fines non est vacuum ecclesiale. Plura eximia elementa quae in Ecclesia catholica instrumentorum salutis et donorum gratiae, unde fit Ecclesia, plenitudine explentur, inveniuntur etiam in ceteris Communitatibus christianis.

14. Omnia haec elementa de unitate commonent, ut suam in ea inveniant plenitudinem. Non agitur de summa facienda omnium divitiarum, quae in Communitatibus christianis sunt disseminatae, ut ad Ecclesiam perveniatur, ad quam Deus spectet in futurum. Secundum magnam Traditionem, quam Patres Orientales et Occidentales testantur, Ecclesia catholica credit Deum in Eventu Pentecostes iam ostendisse Ecclesiam in sua veritate eschatologica, quam Ipse parabat “a tempore iusti Abel” (Cfr. S. GREGORII MAGNI Homiliae in Evangelia, 19, 1: PL 76, 1154, mem. in Lumen Gentium, 2). Iam ea data est. Ob eam causam nos iam in ultimis sumus temporibus. Elementa huius Ecclesiae iam datae exsistunt, in sua plenitudine coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac plenitudine, in ceteris Communitatibus (Cfr. Unitatis Redintegratio, 14), ubi mysterii christiani quidam aspectus efficacius interdum sunt in luce positi. Oecumenismus plane contendit ut communionem ex parte, quae est inter christianos, augeat ad plenam communionem in veritate inque caritate.

15. Pergens a principiis, ab officio conscientiae christianae, ad iter oecumenicum erga unitatem conficiendum, Concilium Vaticanum II in primis ante oculos ponit conversionis interioris necessitatem. Nuntius messianicus “impletum est tempus et appropinquavit Regnum Dei” et consequens adhortatio: “Paenitemini et credite Evangelio” (Marc. 1, 15), qua Iesus suum auspicatur munus, elementum indicant potissimum, quod proprium esse debet cuiusvis novi initii: praecipuum evangelizationis postulatum omni tempore itineris Ecclesiae salvifici. Hoc attinet peculiariter ad processum quem Concilium Vaticanum II iniit, renovationi tribuens munus oecumenicum christianos inter se divisos in unum cogendi. Verus oecumenismus non est sine interiore conversione (Unitatis Redintegratio, 7).

Concilium cum ad personalem conversionem hortatur, tum ad communem. Unitatis studium, quo omnis ducitur Communitas christiana, eius fidelitati erga Evangelium inhaeret. Cum de personis agitur quae suam colunt vocationem christianam, Concilium de conversione interiore loquitur, de mentis renovatione (Cfr. ibid.).

Quisque igitur debet ad Evangelium altius converti et, numquam Dei consilio e conspectu amisso, obtutum mutare. Per oecumenismum contemplatio mirabilium Dei novis spatiis locupletior facta est, in quibus Deus Trinitarius gratiarum actionem suscitat, quae spatia sunt: perceptio Spiritum in ceteris Communitatibus christianis agere, exemplorum sanctitatis inventio, pergrandium communionis sanctorum divitiarum experientia, ratio cum inopinatis aspectibus muneris christiani. Ob congruentiam, paenitentiae necessitas et ipsa amplificata est; sicut etiam quarundam exclusionum conscientia, quae caritatem fraternam vulnerant; quarundam ignoscendi recusationum; cuiusdam superbiae, illius non evangelici se claudendi in “reliquorum” condemnatione; alicuius contemptus, qui oritur ex prava arrogantia. Ita tota vita christianorum sollicitudine oecumenica distinguitur iique sollicitantur ut quodammodo ea se sinant formari.

16. In Concilii magisterio clare renovatio, conversio et reformatio conectuntur. Illud enim affirmat: “Ecclesia in via peregrinans vocatur a Christo ad hanc perennem reformationem qua ipsa, qua humanum terrenumque institutum, perpetuo indiget; ita ut si quae... minus accurate servata fuerint, opportuno tempore recte debiteque instaurentur” (Unitatis Redintegratio, 6). Nulla christiana Communitas potest se de hoc arcessitu subducere.

Cum sinceritate sermocinantes, Communitates adiuvant se ad videndas simul se ipsas in luce Traditionis apostolicae. Hoc eas inducit ad quaerendum num ipsae aeque ea omnia exprimant, quae Spiritus per Apostolos transmisit (Cfr. Dei Verbum, 7). Quod pertinet ad Ecclesiam catholicam, crebro sicut pro anniversaria memoria Baptismi Rus’ (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Euntes in Mundum) vel commemoratione, post undecim saecula, operae evangelizatricis sanctorum Cyrilli et Methodii (Cfr. EIUSDEM Slavorum Apostoli), de his postulatis hisque prospectibus commonuimus. Nuper, Directorium principiis et normis exsequendis de Oecumenismo, Nobis approbantibus editum a Pontificio Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam, ea in provincia pastorali applicavit (Cfr. PONT. CONS. AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM, Directoire pour l'application des principes et des normes sur l'œcuménisme, die 25 mar. 1993: AAS 85 (1993) 1039 ss.).

17. Quod ad ceteros attinet christianos, praecipua documenta Commissionis Fides et Constitutio (Cfr. praesertim Conventum Limanum vocatum: Baptismus, Eucharistia, Ministerium, ian. 1982: Ench. Œcum. 1, 1392 ss., et Documentum n. 153 «Fidei et Constitutionis» de Confessione unicae fidei, Genevae 1991) et declarationes multorum dialogorum bilateralium iam Communitatibus christianis utilia praebuerunt instrumenta ad ea discernenda, quae necessaria sunt motui oecumenico et conversioni, quam ille debet suscitare. Eiusmodi commentationes magnum habent momentum duplici ratione; namque et magnos progressus ostendunt iam adeptos, et spem afferunt, quandoquidem fundamentum certum sunt inquisitionis prosequendae et altius introspiciendae.

Crescens in continua reformatione communio, effecta Traditione apostolica illustrante, est profecto in praesenti condicione populi christiani oecumenismi nota ex singularissimis et gravissimis. Ceterum, princeps est etiam eius futuri praesidium. Ecclesiae catholicae fideles non possunt ignorare studium oecumenicum Concilii Vaticani II unum ex eventibus rerum esse, quas Ecclesia facere nisa erat ut se sub Evangelii ac magnae Traditionis lumine scrutaretur. Id bene intellexerat Antecessor Noster Papa Ioannes XXIII, qui in convocando Concilio separare recusavit accommodationem ad praesentia et aperturam oecumenicam (Cfr. IOANNIS XXIII Allocutio in inchoando Concilio Œcumenico Vaticano II, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962) 793). Coetu illo conciliari ad finem adducto Papa Paulus VI, instaurando dialogum caritatis cum Ecclesiis in communione cum Patriarcha Constantinopolitano et cum eo definitum ac significantissimum factum patrando, quod “in oblivionem reiecit” – ac “de memoria deque Ecclesia abstulit” – excommunicationes praeteriti temporis, Concilii vocationem oecumenicam consecravit. Interest commemorare constitutionem peculiaris corporis pro oecumenismo in idem tempus incidere ac Concilii Vaticani II praeparationem et, per illud corpus, sententias atque opiniones ceterarum Communitatum christianarum suam habuisse partem in magnis disputationibus de Revelatione, de Ecclesia, de oecumenismi natura deque libertate religiosa (Agitur de Secretariatu ad Unitatem Christianorum Fovendam a Ioanne XXIII condito Motu Proprio Superno Dei Nutu, 9, die 5 iun. 1960: AAS 52 (1960) 436 et subsequentibus documentis confirmato: Motu Proprio Appropinquante Concilio, c. III, a. 7, 2, I, die 6 aug. 1962: AAS 54 (1962) 614; cfr. PAULI VI Regimini Ecclesiae Universae, 92-94, die 15 aug. 1967: AAS 59 (1967) 918 s. Hoc Dicasterium nunc appellatur Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam: cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, V, art. 135-138, die 28 iun. 1988: AAS 80 (1988) 895 s.).

18. Mentem repetens quam ipse Pontifex Ioannes XXIII enuntiaverat in aperiendo Concilio (Cfr. IOANNIS XXIII Allocutio in inchoando Concilio Œcumenico Vaticano II, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962) 792), Decretum de Oecumenismo mentionem facit rationis exponendi doctrinam inter continuae reformationis elementa (Cfr. Unitatis Redintegratio, 6). Non agitur, hoc in contextu, de fidei deposito immutando, de dogmatum significatione varianda, de tollendis ex eis verbis essentialibus, de veritate ad arbitrium alicuius aetatis accommodanda, de quibusdam Fidei Symboli delendis, excusando eos non amplius hodie comprehendi. Unitas quam Deus vult sola effici potest communi assensione integritati continentiae fidei revelatae. In materia fidei compromissum Deo repugnat, qui est Veritas. In Corpore Christi, qui est “via, veritas, vita” (Io. 14, 6), quis iustam putet reconciliationem actam impendio veritatis? Declaratio conciliaris de libertate religiosa “Dignitatis Humanae” dignitati tribuit humanae quaesitionem veritatis, “praesertim in iis quae Deum eiusque Ecclesiam respiciunt” (Dignitatis Humanae, 1) et eius postulationibus adhaesionem. Itaque illud “una simul esse” quod veritatem prodat, a Dei natura discrepet, qui suam offert communionem, et a postulato veritatis, quod inest in imo cuiusvis hominis corde.

19. Doctrina tamen modo exhibenda est, quo comprehensibilis fiat iis, ad quos illam ipse Deus destinat. In Epistula Encyclica “Slavorum Apostoli” memoravimus Cyrillum et Methodium, ob eandem hanc causam, nisos esse notiones Bibliorum et theologiae Graecae sententias exprimere in contextu experientiarum historicarum et cogitationis quam maxime dissimilium. Volebant enim unicum verbum Dei fieret “intellegibile secundum rationes quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntur” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 11). Intellexerunt ergo non posse se “populis praedicationi suae concreditis imponere ne praestantiam quidem, in controversiam non vocandam, linguae Graecae atque cultus humani Byzantini vel consuetudines et mores societatis, magis expolitae, in quibus ii adoleverant” (Ibid. 13). Ii ergo ad effectum adducebant perfectam illam caritatem quae “Ecclesiam tuetur a quavis ratione partium vel exclusorii habitus gentici vel commenti phyletici, necnon ab omni arrogantia propriae nationis superextollendae” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 11). Pro eodem spiritu dicere non dubitavimus aboriginibus Australiae: “Esse non debetis populus in duas partes divisus... Iesus vos vocat, ut sua verba suaque bona accipiatis intus in vestro proprio cultu” (EIUSDEM Allocutio ad incolas indigenas, 12, die 29 nov. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 2 (1986) 1761). Quoniam, natura sua, elementum fidei toto humano generi destinatur, illud postulat ut in omnes cultus transmittatur. Etenim, elementum quod statuit de communione in veritate, veritatis est significatio. Declaratio veritatis potest multiformis esse. Et generum declarationis renovatio necessaria fit ad nuntium evangelicum in sua immutabili significatione transferendum ad hominem hodiernum (Cfr. S. VINCENTII LERINENSIS Commonitorium primum, 23: PL 50, 667-668).

“Haec igitur renovatio insigne obtinet momentum oecumenicum” (Unitatis Redintegratio, 6). Nec tantum renovatio in fidei significandae ratione, verum etiam ipsius vitae fidei. Sed quaeri potest: cui ea est efficienda? Concilium huic interrogationi clare respondet: “Ad totam Ecclesiam... spectat, tam ad fideles quam ad Pastores, et unumquemque secundum propriam virtutem afficit, sive in vita christiana quotidiana, sive in theologicis et historicis investigationibus” (Ibid. 5).

20. Omnia haec maximum habent momentum et praecipuam significationem quod attinet ad actionem oecumenicam. Hinc haud ambigue perspicitur oecumenismum, motum nempe pro christianorum unitate, non modo quandam esse “appendicem”, quae translaticiae Ecclesiae navitati addatur. Ex contrario natura ille pertinet ad eius vitam et actionem debetque igitur hoc totum pervadere et fructus esse quodammodo plantae quae, sana et uber, crescit donec suam adipiscatur plenitudinem.

Ita in unitatem Ecclesiae credebat Papa Ioannes XXIII sicque ad omnium christianorum unitatem aspiciebat. De ceteris christianis recogitans, de magna christiana familia, animadvertit: “Multo fortius est quod nos iungit, quam quod nos dividit”. Atque Concilium Vaticanum II adhortatur: “Meminerint omnes christifideles se christianorum unionem eo melius promovere, immo exercere, quo puriorem secundum Evangelium vitam degere studeant. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu Sancto unientur, eo intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebunt” (Unitatis Redintegratio, 7).

21. “Haec cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt” (Ibid. 8).

In via proceditur quae ad cordium conversionem ducit rhythmo amoris, qui ad Deum se confert pariterque ad fratres, eos quoque qui non sunt nobiscum in plena communione. Ex amore optatio oritur unitatis etiam in eis qui illius necessitatem ignoraverunt. Amor artifex est communionis inter personas interque Communitates. Si nos amamus, tendimus ad nostram communionem confirmandam, ad eam in perfectionem dirigendam. Amor se vertit ad Deum utpote perfectum communionis fontem – unitatem Patris, Filii et Spiritus Sancti –, ut vim hauriat ab eo suscitandi communionem inter personas et Communitates, aut illam redintegrandi inter christianos adhuc divisos. Amor est aqua profluens altissima, quae vitam dat et vigorem infundit processui ad unitatem.

Eiusmodi amor perfectissime declaratur oratione communi. Cum fratres, qui non in plena sunt communione inter se, una conveniunt ut orent, Concilium Vaticanum II eorum orationem definit animam totius motus oecumenici. Ea est – docet etiam Concilium – “perefficax medium gratiae unitatis”, “genuina significatio vinculorum, quibus catholici cum fratribus seiunctis adhuc coniunguntur” (Ibid.). Tum etiam, cum non sensu formali oratur pro unitate christianorum, sed ob alias causas, veluti, exempli gratia, pro pace, oratio per se significatio fit et confirmatio unitatis. Oratio communis christianorum ipsum Christum invitat ad eorum visitandam communitatem, qui illum implorant: “Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum” (Matth. 18, 20).

22. Cum una inter christianos oratur, unitatis exitus propior apparet. Longa christianorum historia, multiplicibus fragminibus signata, tunc recomponi videtur, ad illum tendendo unitatis Fontem, qui est Iesus Christus. Is “est heri et hodie; ipse et in saecula” (Cfr. Hebr. 13, 8). In communione orationis Christus vere adest; precatur “in nobis”, “nobiscum” et “pro nobis”. Is nostram dirigit orationem in Spiritu Consolatore, quem Ecclesiae suae promisit et dedit iam in cenaculo Hierosolymitano, cum illam in sua primigenia unitate constituit.

In unitatis via oecumenica primae partes haud dubie ad orationem communem spectant, ad coniunctionem orantem eorum, qui simul ad ipsum Christum se applicant. Si christiani, quamvis divisi sint, magis usque Christo se circumfundent in oratione communi, magis conscii erunt quam angustum sit id, quo dividuntur, prae eo, quo iunguntur. Si crebrius et constantius coram Christo ad orandum convenient, ad obeundam integram acerbam humanamque divisionum summam confirmabuntur, et una erunt in communitate illa Ecclesiae, quam Christus in Spiritu Sancto format continuo, etsi fragilitates et humanae angustiae non desunt.

23. Denique, orationis communio inducet ad respiciendam oculis novis Ecclesiam atque Christianitatem. Non est enim obliviscendum Dominum a Patre discipulorum suorum unitatem imploravisse, ut haec eius testificaretur munus et mundus in Patrem crederet, qui misit eum (Cfr. Io. 17, 21). Affirmari potest motum oecumenicum ex experientia irrita ortum esse eorum qui, unicum Evangelium nuntiantes, recogitabant quisque de sua Ecclesia et Communitate ecclesiali; quae inconsequentia fugere non poterat eos, qui nuntium salutis audiebant in eaque impedimentum inveniebant ne nuntius evangelicus acciperetur. Grave hoc impedimentum pro dolor non est superatum. Id verum est; nondum in plena communione sumus; attamen, quamvis divisiones exsistant, iter facimus ad plenam unitatem, eam unitatem, quae Ecclesiae apostolicae in suis exordiis propria erat quamque nos sincere quaerimus: hoc probat oratio nostra communis, fide ducta. In ea nos congregamur in Christi nomine, qui Unus est. Is nostra unitas est.

Oratio “oecumenica” muneri christiano servit eiusque probabilitati. Eam ob rem peculiari modo praesens esse debet in vita Ecclesiae et in omni industria quae unitati faveat christianorum. Idem est hoc, ac si semper nobis conveniendum sit in cenaculum Feria Quinta in Cena Domini, tametsi nostra praesentia in eo loco communis suum exspectat effectum, donec, impedimentis superatis perfectae communioni ecclesiali interpositis, omnes christiani in unicam Eucharistiae celebrationem convenient (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4).

24., immo ea confici. Hebdomada orationis pro unitate christianorum, quae mense Ianuario celebratur, vel circiter Pentecosten in aliquibus nationibus, pervulgata consuetudo et firmata facta est. Sed etiam extra eam multae sunt, per annum, opportunitates, quibus christiani ad coniunctim orandum inducuntur. Hoc in contextu, cupimus Nos ad peculiarem illam experientiam revocare, quod est Papae peregrinatio per Ecclesias, per varias Continentes variasque nationes oikoumenes huius aetatis. Concilium Vaticanum II suasit – huius rei bene conscii sumus – Christi Vicario ut in se susciperet hoc ministerii sui apostolici peculiare exercitium. Sed plus dici potest. Concilium effecit ut haec Papae peregrinatio clara fieret necessitas, quo melius expleret munus Episcopi Romani in servitium communionis (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 24). Nostrae hae visitationes fere semper occursum oecumenicum attulerunt et orationem fratrum communem, qui in Christo in eiusque Ecclesia unitatem quaerunt. Singulari omnino animi commotione reminiscimur orationem communem Deo adhibitam Cantuariae cum Communionis Anglicanae Primate in cathedrali ecclesia Cantuariensi, die 29 mensis Maii anno 1982, cum, mirabili in illo aedificio, nostrorum longorum communis hereditatis annorum et tristium separationis, qui illam secuti sunt annorum significans agnoscebamus documentum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio habita in cathedrali ecclesia Cantuariensi, 5, die 29 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1938); nec possumus precationes oblivisci, quas in Nationibus Scandinavis et Septentrionalibus peregimus, in utraque America vel in Africa, vel apud Consilium Oecumenicum Ecclesiarum (die 12 mensis Iunii anno 1979), quod corpus sibi proponit ut vocet Ecclesias, quae illud participant, “ad metam communionis visibilis in una fide et in una communione eucharistica, in cultu atque in vita communi in Christo significata” (COETUS ŒCUMENICI ECCLESIARUM Constitutio, III, 1: Ench. Œcum. 1, 1392). Et quomodo Nostram obliviscamur liturgiae eucharisticae participationem in ecclesia sancti Georgii, in Patriarchatu oecumenico (die 30 mensis Novembris anno 1979), et celebrationem in Basilica Sancti Petri inter Romae visitationem Nostri venerati Fratris, Patriarchae Demetrii I (die 6 mensis Decembris anno 1987)? Tunc, apud altare Confessionis, simul Symbolum Nicaenum–Constantinopolitanum professi sumus, secundum textum nativum Graecum. Pauca verba non sufficiunt ad describendas proprias notas cuiuslibet horum orationis congressuum. Ob condiciones praeteriti temporis, quibus eorum quisque, modo dissimili, afficiebatur, omnes propriam et singularem habent eloquentiam; omnes insculpti sunt in Ecclesiae memoria, quae a Paraclito dirigitur ad inquirendum plenam omnium in Christum credentium unitatem.

25. Non solus Papa factus est peregrinus. His annis tot digni ceterarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium legati Nos Romae visitaverunt et cum eis precati sumus, in publicis ac privatis circumstantiis. Iam diximus de praesentia Patriarchae oecumenici Demetrii I. Velimus nunc mentionem etiam facere eius occursus orationis, quo sumus in eadem Basilica Sancti Petri, cum Archiepiscopis Lutheranis, primatibus Suetiae et Finniae, coniuncti in vesperarum celebratione, quinto exacto saeculo a canonizatione sanctae Brigidae (die 5 mensis Octobris anno 1991). Exemplum quidem est hoc, quandoquidem conscientia officii precandi pro unitate vitae Ecclesiae pars facta est necessaria. Non est eventus gravis, significans, quin mutua praesentia et precatione christianorum fruatur. Sed a nobis non possunt cuncti eiusmodi occursus percenseri, licet quisque sit dignus qui memoretur. Vere Dominus nos manu prehendit et ducit. Haec mutua, hae precationes permultas iam paginas scripserunt in nostro “Libro de unitate”, qui “Liber” est semper nobis volvendus et lectitandus, ut ex eo impulsum hauriamus et spem.

26. Precatio, precationis communitas, nos sinit semper iterum invenire evangelicam horum verborum veritatem: “Unus est Pater vester” (Matth. 23, 9), Pater ille, Abba, quem Christus ipse rogat, qui est Filius eique consubstantialis. Et etiam: “Unus est magister vester et omnes vos fratres estis” (Cfr. ibid. 23, 8). Oratio “oecumenica” hanc detegit fundamentalem fraternitatis mensuram in Christo, qui mortuus est ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret, quo nos, facti filii in Filio (Cfr. Eph. 1, 5), plenius patefaceremus incomprehensibilem veritatem paternitatis Dei, et simul veritatem de humanitate cuiusque nostrum propria.

Oratio “oecumenica”, oratio fratrum sororumque haec omnia significat. Ii, idcirco quod sunt invicem seiuncti, eo maiore spe coniunguntur in Christo, ei suae unitatis suaeque communionis futurum committentes. Huic contextui rursus feliciter adhiberi potest Concilii doctrina: “Dominus Iesus, quando Patrem orat «ut omnes unum sint... sicut et nos unum sumus» (Io. 17, 21-22), prospectus praebens humanae rationi impervios, aliquam similitudinem innuit inter unionem Personarum Divinarum et unionem filiorum Dei in veritate et caritate” (Gaudium et Spes, 24).

Ipsa cordis conversio, condicio potissima omnis verae inquisitionis unitatis, ex oratione manat eaque ad suum effectum adducitur: “Ex novitate mentis, ex sui ipsius abnegatione atque ex caritatis liberrima effusione proficiscuntur et maturescunt desideria unitatis. Ideo a Spiritu divino imploranda nobis est gratia sincerae abnegationis, humilitatis et mansuetudinis in serviendo, atque fraternae in alios animi liberalitatis” (Unitatis Redintegratio, 7).

27. Precatio pro unitate tamen non solum ad illum pertinet, qui vivit in contextu divisionis christianorum. In intimo illo et personali dialogo, quem quisque nostrum confert cum Domino in oratione, unitatis cura removeri non potest. Sic solummodo enim ea plene pars erit veritatis vitae nostrae et officiorum, quae in Ecclesia sumpsimus. Ut hanc necessitatem confirmaremus, voluimus fidelibus Ecclesiae catholicae specimen proponere, quod exemplare Nobis videtur; specimen nempe sororis Ordinis Cistercensium Strictioris Observantiae, beatae Mariae Gabrielae ab Unitate, quam Beatam proclamavimus die 25 mensis Ianuarii anno 1983 (Maria Gabriela Sagheddu, in Sardiniae oppido Dorgali nata anno 1914 monasterium Cistercense Strictioris Observantiae Cryptae Ferratae ingressa est. Cognita per actionem apostolicam sacerdotis Pauli Couturier, orationum et oblationum spiritalium necessitate pro unitate christianorum, anno 1936, occasione data Octo dierum supplicationis pro unitate, vitam suam pro hac causa devovit. Post gravem morbum Soror Maria Gabriela mortua est die 23 mensis aprilis anno 1939). Soror Maria Gabriela, vocatione sua illecta ut segregata esset a mundo, vitam consumpsit in meditatione et in deprecatione, nisis tamquam centro capite 17 Evangelii sancti Ioannis, eamque pro Christianorum unitate devovit. Ecce: haec est cuiusvis deprecationis summa: devotio plena, et sine exceptione, propriae vitae Patri per Filium in Spiritu Sancto. Exemplum sororis Mariae Gabrielae nos docet efficitque ut intellegamus non unica esse tempora, condiciones vel loca precandi pro unitate. Christi oratio ad Patrem omnibus, semper et ubique exemplar restat.

28. Si oratio est “anima” renovationis oecumenicae et appetitionis unitatis, in ea posita sunt et ab ea sustentationem hauriunt omnia quae Concilium “dialogum” appellat. Haec definitio non est, haud dubie, sine nexu cum hodierna cogitandi ratione privata et propria. Habitus “dialogi” se collocat in gradu naturae personae eiusque dignitatis. Philosophica ratione haec collocatio coniungitur cum veritate christiana de homine a Concilio enuntiata: is enim “in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit”; homo igitur non potest “plene seipsum invenire nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24). Dialogus est transitus necessarius itineris faciendi ad exitum, quo homo seipsum perficit, sicut et quisque homo et omnis humana communitas. Quamvis ex notione “dialogi” exstare in primo gradu videatur momentum agnitionale (dia–logos), omnis tamen dialogus dimensionem habet complexivam, exsistentialem. Is hominem implicat in sua integritate; dialogus inter communitates astringit peculiari modo subiectivitatem cuiusvis earum.

Huiusmodi de dialogo veritatem, tam alte a Papa Paulo VI declaratam in Litteris Encyclicis “Ecclesiam Suam” (Cfr. PAULI VI Ecclesiam Suam), etiam doctrina et usus oecumenicus Concilii adhibuerunt. Dialogus non solum opinationum commercium est; is quodammodo semper “commercium donorum” est (Cfr. Lumen Gentium, 13).

29. Qua de re etiam Decretum conciliare de Oecumenismo ut primum ponit “omnes conatus ad eliminanda verba, iudicia et opera, quae fratrum seiunctorum condicioni secundum aequitatem et veritatem non respondeant, ideoque mutuas cum ipsis rationes difficiliores reddant” (Unitatis Redintegratio, 4). Decretum hoc quaestionem tractat ex prospectu Ecclesiae catholicae et refertur ad regulam quae ei est usurpanda erga ceteros christianos. Sed haec omnia necessitatem vicissitudinis continent. Hanc servare regulam est officium singularum partium, quae dialogum conferre velint, et condicio praevia est ad illum ineundum. Oportet mutetur status aemulationis ac certaminis in statum in quo ambo se agnoscant socios. Cum dialogus initur, utraque pars conicere debet voluntatem reconciliationis in eo, quocum sermocinatur, unitatis in veritate. Ut hoc efficiatur, deficere debent simultatis indicia. Hoc solum modo dialogus adiuvabit ad divisionem superandam et poterit ad veritatem admovere.

30. Affirmari potest, multa cum grata in Spiritum veritatis memoria, Concilium Vaticanum II tempus fuisse benedictum, quo praecipuae effectae sunt condiciones, in quibus Ecclesia catholica dialogum oecumenicum communicat. Ceterum, frequentium observatorum variarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium praesentia, impensa eorundem implicatio in eventu conciliari, tam multae congressiones orationesque communes, quas Concilium possibiles reddidit, comparandis condicionibus ad simul colloquendum profuerunt. Per Concilium legati Ecclesiarum atque Communitatum christianarum experti sunt episcopatum catholicum totius mundi ad dialogum esse paratum, praesertim vero, Sedem Apostolicam.

31. Officium dialogi oecumenici, sicut se ostendit a tempore Concilii, non solius Sedis Apostolicae est, sed etiam singularum Ecclesiarum locorum vel particularium. Speciales commissiones spiritui et actioni oecumenicae fovendis institutae sunt a Conferentiis Episcopalibus et a Synodis Ecclesiarum orientalium catholicarum. Similes opportunaeque structurae in singulis dioecesibus operantur. Incepta haec testantur veram et universalem Ecclesiae catholicae curam in applicandis propositis conciliaribus de oecumenismo: est motus oecumenici aspectus essentialis (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 755; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 902-904). Dialogus non modo initus est, verum et declarata necessitas evasit, una e rebus praecipuis Ecclesiae; idcirco excultum est “artificium” sermocinandi, foto simul spiritus dialogi auctu. Hoc in contextu respicitur in primis “ex diversis Ecclesiis vel Communitatibus... "dialogus" inter peritos apte instructos initus, in quo unusquisque suae Communionis doctrinam profundius explicat eiusque characteres perspicue praesentat” (Unitatis Redintegratio, 4). Attamen omni fideli prodest methodum cognoscere qua dialogus fieri possit.

32. Sicut affirmat Declaratio conciliaris de libertate religiosa, “Veritas... inquirenda est modo dignitati humanae personae eiusque naturae sociali proprio, libera scilicet inquisitione, ope Magisterii seu institutionis, communicationis atque dialogi, quibus alii aliis exponunt veritatem quam invenerunt vel invenisse putant, ut sese invicem in veritate inquirenda adiuvent; veritati autem cognitae firmiter adhaerendum est assensu personali” (Dignitatis Humanae, 3).

Dialogus oecumenicus essentiale habet momentum. “Per hunc enim dialogum veriorem utriusque Communionis doctrinae vitaeque cognitionem et magis aequam aestimationem omnes acquirunt; tum etiam illae Communiones eam consequuntur ampliorem collaborationem in quibusvis officiis ad bonum commune ab omni conscientia christiana postulatis, et in oratione unanimi, sicut licet, conveniunt. Denique omnes suam fidelitatem voluntati Christi circa Ecclesiam examinant atque, ut oportet, opus renovationis nec non reformationis strenue aggrediuntur” (Unitatis Redintegratio, 4).

33. Pro intentione Concilii dialogus oecumenicus naturam habet communis inquisitionis veritatis, praecipue de Ecclesia. Veritas enim conscientias format earumque dirigit actionem pro unitate. Eodem tempore ea postulat ut conscientia christianorum, fratrum inter se divisorum, eorumque operae Christi precationi pro unitate subiciantur. Synergia exsistit inter precationem et dialogum. Precatio impensior et magis conscia dialogum fructibus copiosiorem reddit. Si hinc precatio est dialogi condicio, hinc eius fit fructus maturior.

34. Dialogi oecumenici gratia loqui possumus de maiore mutuae nostrae orationis communis maturitate. Hoc possibile est, siquidem dialogus fungitur etiam, et simul, vice recognitionis sui. Quomodo non recordemur, quod ad hoc pertinet, verborum Epistulae Primae Ioannis? “Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est (Deus), et iustus, ut remittat nobis peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate” (1 Io. 1, 8-9). Ioannes plus etiam affirmat: “Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis” (Ibid. 1, 10). Adhortatio tam vehemens ad agnoscendam nostram peccatorum condicionem, debet etiam esse nota spiritus quo dialogus oecumenicus obitur. Si hic recognitio sui non fieret quasi “dialogus conscientiarum”, num illi certae rei confidere possemus, quam eadem Epistula nobis transmittit? “Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis; sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi” (1 Io. 2, 1-2). Omnia mundi peccata sacrificio Christi salvifico comprehenduntur, ideoque et peccata contra Ecclesiae unitatem commissa: christianorum peccata, tum pastorum, tum fidelium. Etiam post tot peccata quae in historicas divisiones valuerunt, unitas christianorum possibilis est, dummodo humiliter conscii simus nos contra unitatem peccavisse et persuasum habeamus necessariam nobis esse conversionem. Non tantum peccata personalia remittenda sunt et superanda, verum et socialia, ipsae scilicet peccati “structurae”, quae in divisionem inque eius confirmationem valuerunt et valere possunt.

35. Rursus nobis Concilium auxilio venit. Affirmari potest totum Decretum de Oecumenismo spiritu conversionis perfundi (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4). Dialogus oecumenicus in hoc documento sua instruitur proprietate; mutatur enim in “dialogum conversionis”, et idcirco, ut dixit Papa Paulus VI, in verum “dialogum salutis” (PAULI VI Ecclesiam Suam, III). Dialogus procedere non potest cursum sequens solum ad libellam directum, in occursu contentus, in opinionum commutatione, vel donorum cuiusque Communitatis propriorum; is tendit etiam, immo ante omnia, ad dimensionem verticalem, qua dirigitur ad eum qui, Redemptor mundi et historiae Dominus, nostra est reconciliatio. Dialogi dimensio verticalis consistit in communi ac mutua agnitione nostrae virorum ac mulierum, qui peccaverunt, condicionis. Ipsa haec agnitio pandit ad fratres, qui in communitate vivunt non in plena communione inter se, interius illud spatium, in quo Christus, Ecclesiae unitatis fons, agere potest efficaciter, tota sui Spiritus Paracliti potentia.

36. Dialogus instrumentum quoque naturale est ad diversas opiniones comparandas et in primis ad illas dissensiones considerandas, quae plenae christianorum communioni inter se impedimento sunt. Decretum de Oecumenismo insistit, in primis, describendis habitudinibus moralibus, quibus oppetendae sunt disputationes ad doctrinam spectantes: “In dialogo oecumenico theologi catholici, doctrinae Ecclesiae inhaerentes, una cum fratribus seiunctis investigationem peragentes de divinis mysteriis, cum veritatis amore, caritate et humilitate progredi debent” (Unitatis Redintegratio, 11).

Amor veritatis est verae inquisitionis plenae christianorum communionis altissima ratio. Sine hoc amore suscipi non possunt rerum difficultates theologicae, culturales, psychologicae et sociales, quae in considerandis dissensionibus inveniuntur. Cum hac interiore ac personali ratione artissime consociandus est spiritus caritatis et humilitatis; caritatis in collocutorem, humilitatis erga veritatem quae detegitur quaeque postulare potest affirmationum et habituum recognitiones.

Quod ad studium attinet dissensionum, Concilium poscit ut tota doctrina cum planitate exponatur. Postulat pariter ne modus et methodus enuntiandi fidem catholicam dialogo cum fratribus impedimento sint (Cfr. ibid.). Procul dubio possibile est propriam fidem testificari eiusque illustrare doctrinam ratione quae iusta, proba et comprehensibilis sit, ac simul collocutoris categorias mentis et experientiam historicam respiciat.

Manifesto plena communio perficienda erit per acceptionem totius veritatis, in quam Spiritus Sanctus Christi discipulos introducit. Quapropter fugiendum erit quodvis deminutionis genus aut facilis consensionis. Quaestiones graves dirimendae sunt; sin minus, aliis temporibus eadem cum forma, aut diversa, revertentur.

37. Decretum “Unitatis Redintegratio” indicat etiam normam sequendam, cum catholicis doctrinae exponendae sunt vel comparandae: “Meminerint existere ordinem seu hierarchiam veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae. Sic via sternetur qua per fraternam hanc aemulationem omnes incitentur ad profundiorem cognitionem et clariorem manifestationem investigabilium divitiarum Christi” (Unitatis Redintegratio, 11; cfr. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio circa doctrinam catholicam de Ecclesia Mysterium Ecclesiae, 4, die 24 iun. 1973: AAS 65 (1973) 402).

38. In dialogo occurritur necessario quaestioni de diversis formulis, quibus variarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium doctrina significatur: quae res plures habet in munus oecumenicum consecutiones.

Ante omnia, in formulis doctrinalibus quae deflectunt ab iis, quae solitae sunt communitati ad quam quis pertinet, protinus expedit exquirere an non occulte verba eandem significent rem, sicut animadversum est, exempli gratia, in recentibus declarationibus communibus, quibus Nos et Decessores Nostri subscripsimus una cum Patriarchis Ecclesiarum quibuscum a saeculis erat christologica contentio. Quoad veritatum revelatarum formulam, Declaratio “Mysterium Ecclesiae” affirmat: “Etsi veritates, quas Ecclesia suis formulis dogmaticis reapse docere intendit, a mutabilibus alicuius temporis cogitationibus distinguuntur et sine iis exprimi possunt, nihilominus interdum fieri potest, ut illae veritates etiam a Sacro Magisterio proferantur verbis, quae huiusmodi cogitationum vestigia secum ferant. His consideratis, dicendum est formulas dogmaticas Magisterii Ecclesiae veritatem revelatam ab initio apte communicasse et, manentes easdem, eam in perpetuum communicaturas esse interpretantibus ipsas” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio circa doctrinam catholicam de Ecclesia Mysterium Ecclesiae, 5, die 24 iun. 1973: AAS 65 (1973) 403). Quod ad hoc attinet, dialogus oecumenicus, qui partes stimulat eo implicatas ad se interrogandas, comprehendendas, vicissim aperiendas, inexspectatas inventiones permittit. Concertationes et intolerantes controversiae in affirmationes repugnantes ea mutaverunt, quae re effectus erant duorum obtutuum, idem scrutantium sed rationibus diversis. Oportet hodie formula reperiatur quae, tota veritate deprehensa, transcendere sinat lectiones ex parte ac falsas interpretationes removere.

Una ex oecumenismi utilitatibus ex eo oritur, quod per illum Communitates christianae adiuvantur ad reperiendas investigabiles veritatis divitias. Etiam in hac provincia omnia, quae Spiritus in “ceteris” operatur aedificationi omnis communitatis prodesse potest (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4) et quodam modo illi in Christi mysterio erudiendae. Verus oecumenismus est veritatis gratia.

39. Dialogus denique collocutores ponit prae veris dissensionibus quae fidem attingunt. Praesertim hae dissensiones obeundae sunt sincero fraternae caritatis spiritu, observantia eorum, quae propria et proximi conscientia exigit, magna humilitate et veritatis amore. Hac in re comparatio duo quasi signa habet ad quae se referat: Sacras Litteras et magnam Ecclesiae Traditionem. Catholicis Magisterium semper vitale succurrit Ecclesiae.

40. Rationes inter christianos non modo ad mutuam cognitionem tendunt, ad orationem communem et ad dialogum; sed provident etiam et postulant iam nunc omnem possibilem cooperationem effectivam diversis in gradibus: pastorali, culturali, sociali et vel in Evangelii nuntio testificando (Cfr. Declaratio christologica communis de Ecclesia Catholica et Ecclesia Assyria Orientis: Diurnarium «L'Osservatore Romano», die 12 nov. 1994, p. 1).

“Omnium christianorum cooperatio coniunctionem illam qua iam inter se uniuntur vivo modo exprimit atque Christi servi vultum in pleniorem lucem ponit” (Unitatis Redintegratio, 12). Haec cooperatio, in fide communi posita, non solum est plena caritatis fraternae, sed Christi ipsius est epiphania.

Insuper, cooperatio oecumenica vera est oecumenismi schola, via est dynamica ad unitatem. Actionis unitas ad plenam ducit unitatem fidei: “Hac cooperatione omnes qui in Christum credunt facile addiscere possunt, quomodo alii alios melius cognoscere et pluris aestimare queant atque ad unitatem christianorum via sternatur” (Ibid.).

Coram mundo cooperatio inter christianos instar est communis testimonii christiani et instrumentum fit evangelizationis pro utriusque.

41. Quae supra dicta sunt de dialogo oecumenico inde a conclusione Concilii inducunt ad gratias agendas Spiritui veritatis a Christo Domino Apostolis Ecclesiaeque promisso (Cfr. Io. 14, 26). Nunc primum factum fit in historia ut actio pro unitate christianorum tanta sit tantumque sese extendat. Hoc iam est donum immensum a Deo concessum quod totam meret gratam beneficii memoriam. De plenitudine Christi nos omnes accepimus et “gratiam pro gratia” (Ibid. 1, 16). Agnoscere quod Deus iam concessit condicio est, quae nos praeparat ad recipienda dona, quibus adhuc opus est ut officium oecumenicum unitatis perficiatur.

Conspectus novissimorum triginta annorum efficit ut melius comprehendantur multi fructus huius communis conversionis ad Evangelium, cuius Spiritus Dei instrumentum fecit motum oecumenicum.

42. Accidit ut – exempli causa – secundum eundem spiritum Sermonis in Monte, christiani ad aliquam pertinentes confessionem non iam ceteros christianos inimicos putent aut extraneos, sed fratres videant in eos vel sorores. Ceterum, ipsi voci fratribus seiunctis usus hodie inclinat ad verba substituenda magis idonea commemorandae altitudini communionis – characteri baptismali coniunctae – quam Spiritus alit, quamvis discidia historica et canonica non defuerint. Sermo fit de “ceteris christianis”, de “ceteris baptizatis”, de “christianis ceterarum Communitatum”; sed Directorium principiis et normis de oecumenismo exsequendis Communitates, ad quas hi christiani pertinent, appellat “Ecclesias et Communitates ecclesiales quae non sunt in plena communione cum Ecclesia catholica” (PONT. CONSILII AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM Directoire pour l'application des principes et des normes sul l'œcuménisme, 5, die 25 mar. 1993: AAS 85 (1993) 1040). Haec lexici amplificatio notabilem indicat mentis progressionem. Conscientia communis condicionis pertinendi ad Christum acrior fit. Id saepe Ipsi experti sumus in celebrationibus oecumenicis, quae unus sunt ex maximis eventibus Nostrorum itinerum apostolicorum per diversas mundi partes, vel in occursibus et in celebrationibus oecumenicis Romae actis. Christianorum “fraternitas universalis” facta est firma persuasio oecumenica. Oblivioni datis excommunicationibus temporis praeteriti, Communitates olim adversariae invicem hodie adiuvant; interdum aedificia cultus commodantur, annuae pensiones studiorum causa tribuuntur ministris formandis Communitatum egentiorum, auctoritates publicae rogantur pro aliis christianis defendendis iniuste incusatis, coarguitur calumniarum inanitas, quibus coetus quidam afficiuntur.

Breviter, christiani conversi sunt ad caritatem, quae omnes amplectitur Christi discipulos. Si contingit ut, propter publicos tumultus violentos aliqua patefiat ad provocandum propensio, vel ulciscendi cupiditas, partium auctoritates curant plerumque ut “Lex nova” spiritus caritatis vincat. Eiusmodi spiritus – quod valde dolendum est – nequivit omnes mutare condiciones conflictionis cruentae. Munus oecumenicum his in circumstantiis poscit ab eo, qui illo fungitur, electiones incredibilis animi fortitudinis.

Oportet hac de re confirmare agnitionem fraternitatis non ex philanthropismo manare liberali aut ex vago spiritu familiae. Ea contra insidet in cognitione unius baptismatis et in consequenti necessitate ut Deus in suo opere glorificetur. Directorium principiis et normis de oecumenismo exsequendis auspicatur mutuam et publicam Baptismorum agnitionem (PONT. CONSILII AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM Directoire pour l'application des principes et des normes sul l'œcuménisme, 94, die 25 mar. 1993: AAS 85 (1993) 1078): quod sane omnem actum excedit comitatis oecumenicae et praecipuam constituit ecclesiologicam affirmationem.

Opportune commemorandum est characterem fundamentalem Baptismi in Ecclesiae aedificandae opere clare esse in lucem prolatum etiam per dialogum ex multis partibus (Cfr. COMMISSIONIS «FIDES ET CONSTITUTIO» CONSILII ŒCUM. ECCLESIARUM Baptismus, Eucharistia, Ministerium, ian. 1982: Ench. Œcum. 1, 1391-1447, et definite 1398-1408).

43. Crebrius in dies accidit ut, qui Communitates christianas regunt, simul nomine Christi statuant de gravibus quaestionibus, quae ad vocationem humanam respiciant, ad libertatem, iustitiam, pacem, mundi futura. Hoc facientes unam ex partibus muneris christiani “communicant”, quae nempe est societatem commonefacere, modo qui ad momenta rerum omnia referat, voluntatis Dei, auctoritates et cives hortando ne declive sequantur, quod ad iura humana conculcanda ducat. Patet – et experientia id confirmat – in aliquibus rerum temporumque adiunctis vocem christianorum communem plus una voce posse.

Non soli tamen Communitatum rectores in hac unitatis cura coniunguntur. Multi omnium Communitatum christiani, ob fidem suam, una participant animosa proposita quae statuunt mundum mutare, prout intendunt ut victrix evadat iurium ac necessitatum omnium, praesertim pauperum, iacentium, inermium, observantia. In Litteris Encyclicis “Sollicitudo Rei Socialis” laeti hanc extulimus cooperationem, illustrantes Ecclesiam catholicam ab ea se subtrahere non posse (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 32). Christiani enim, qui olim agebant separatim, nunc simul huic causae inserviunt, ut Dei benevolentia praevaleat.

Evangelii ratio iam agitur. Quam ob causam confirmantes quae scripsimus in primis Litteris Encyclicis “Redemptor Hominis”, occasionem habuimus “ad insistendum huic rei et omnem fovendum conatum actum in hac via, omnibus in gradibus, ubi obviam nos ferimus ceteris fratribus nostris christianis” (EIUSDEM Allocutio ad Cardinales et ad Curiam Romanam, 10, die 28 iun. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 1 (1985) 1999; cfr. EIUSDEM Redemptor Hominis, 11) atque Deo gratias egimus “pro iis, quae iam in ceteris Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus fecit et per eos”, sicut et per Ecclesiam catholicam (EIUSDEM Allocutio ad Cardinales et ad Curiam Romanam, 10, die 28 iun. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 1 (1985) 2000). Hodie animadvertimus cum laetitia iam amplum cooperationis oecumenicae intextum magis magisque extendi. Etiam efficacitate Consilii oecumenici Ecclesiarum magnus fit in hac regione labor.

44. Conversionis oecumenicae progressus significantes sunt etiam in parte quae ad Dei Verbum pertinet. Cogitamus in primis de eventu tam gravi pro variis linguarum coetibus, quales sunt Bibliorum conversiones oecumenicae. Post promulgatam a Concilio Vaticano II Constitutionem “Dei Verbum” Ecclesia catholica non poterat non accipere cum gaudio hoc effectum opus (Cfr. SECRETARIUS AD CHRISTIAN. UNITATEM FOVENDAM ET CONSILII EXECUTORII SOCIETATUM BIBLICAR. CONIUNCTARUM Principi per la collaborazione interconfessionale nella traduzione della Bibbia. Documentum accomodatum (1968): Ench. Œcum. 1, 319-331, recognitum et completum in Documento Directives concernant la coopération interconfessionelle dans la Traduction de la Bible (16 novembris 1987), Tipografia Poliglotta Vaticana, 1987). Eiusmodi conversiones, peritorum opus, tutum praebent fundamentum precationi et navitati pastorali omnium discipulorum Christi. Qui meminit quantum in divisiones valuerint, praecipue in Occidente, disputationes de Scriptura, intellegere potest quam notabilis progressio sint eiusmodi conversiones communes.

45. Renovationi liturgicae ab Ecclesia catholica peractae respondit in pluribus Communitatibus ecclesialibus coeptus cultum suum restaurandi. Earum aliquae, auspicio oecumenico nisae (Cfr. COMMISSIONIS «FIDES ET ONSTITUTIO» CONSILII ŒCUM. ECCLESIARUM, Baptismus, Eucharistia, Ministerium, ian. 1982: Ench. Œcum. 1, 1391-1447), dimissa consuetudine suam liturgiam Cenae celebrandi raris tantummodo casibus, celebrationem dominicam elegerunt. Ceteroquin, cyclos lectionum liturgicarum comparando nonnullarum Communitatum christianarum occidentalium, reperitur easdem quoad necessaria convenire. Semper ad libellam oecumenicam (Exempli gratia, i ultimis coetibus Consilii Œcumenici Ecclesiarum Vancuverii anno 1983, et Canberrae anno 1991 et «Fides et Constitutio» Compostellae anno 1993) in lumine collocata sunt liturgia et signa liturgica (imagines, icones, vestes sacerdotales, lux, thus, gestus). Praeterea in theologicis institutis, ubi futuri ministri formantur, studium historiae et significationis liturgiae incipit partes esse rationum studiorum, quasi id necessitas sit, quae nunc denuo detegatur.

Haec sunt consensionis signa ad multiplices vitae sacramentalis aspectus pertinentia. Equidem, ob discrepantias, quae ad fidem spectant, nondum potest eadem liturgia eucharistica celebrari; et tamen ardenter exoptamus unicam Domini Eucharistiam celebrare coniunctim, et haec optatio iam laus communis fit, eadem imploratio. Simul nos ad Patrem convertimus, idque magis usque “uno corde” facimus. Interdum, posse tandem hanc communionem sancire “veram, etsi nondum plenam”, propius esse videtur. Quis abhinc saeculum hoc solum cogitaret?

46. Quae cum ita sint, iuvat commemorare ministros catholicos, aliquibus in certis definitisque casibus peculiaribus, sacramenta Eucharistiae, Paenitentiae, Unctionis Infirmorum aliis christianis posse ministrare, qui non in plena sunt communione cum Ecclesia catholica, sed qui ardenter cupiunt illa recipere, ea libere petunt et fidem ostendunt quam Ecclesia catholica in haec confitetur sacramenta. Vicissim in peculiaribus casibus catholici quoque petere possunt eadem sacramenta a ministris earum Ecclesiarum, in quibus ea valida sunt. Condiciones, quibus haec mutue accipiuntur, normis statutae sunt earumque observantia est ad oecumenicum progressum necessaria (Cfr. Unitatis Redintegratio, 8 et 15; Codex Iuris Canonici, can. 844; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 671; PONTIFICII CONS. AD UNITATEM CHRISTIAN. FOVENDAM Directoire pour l'application des principes et des normes sur l'œcuménisme, 122-125, die 25 mar. 1993: AAS 85 (1993) 1086 s.; ibid. 129-131: l.c., pp. 1088 s.; ibid. 123 et 132: l.c., pp. 1087 et 1089).

47. Dialogus non solam tractat doctrinam, sed totam implicat personam: est enim etiam caritatis dialogus. Affirmavit Concilium: “Necessarium est catholicos cum gaudio agnoscere et aestimare bona vere christiana, a communi patrimonio promanantia, quae apud fratres a nobis seiunctos inveniuntur. Divitias Christi et virtutum opera agnoscere in vita aliorum, qui pro Christo testimonium ferunt, quandoque usque ad sanguinis effusionem, aequum et salutare est: Deus enim semper mirabilis est et mirandus in operibus suis” (Unitatis Redintegratio, 4).

48. Consuetudines quas membra Ecclesiae catholicae iunxerunt cum ceteris christianis inde a Concilio, aperuerunt quae Deus in iis, qui ad ceteras Ecclesias Communitatesque ecclesiales pertinent, operatur. Eiusmodi proxima necessitudo, in variis gradibus, inter pastores interque membra Communitatum, edocuit nos testimonium quod ceteri christiani Deo dant et Christo. Hinc amplissimum patuit experientiae oecumenicae spatium, quod eodem tempore nostram provocat aetatem. Vicesimum saeculum nonne tempus est magni testimonii, usque ad “sanguinis effusionem”? Idque nonne etiam ad alias Ecclesias et Communitates ecclesiales spectat, quae a Christo nomen trahunt, crucifixo et a mortuis suscitato?

Commune hoc sanctitatis testimonium, tamquam erga unum Dominum fidelitas, potentia oecumenica gratiae abundantissima est. Concilium Vaticanum II edixit bona, quae sunt apud veteros christianos, posse aedificationi catholicorum conferre: “Neque est praetereundum, quaecumque Spiritus Sancti gratia in fratribus seiunctis efficiuntur, eadem ad nostram quoque aedificationem conferre posse. Quodcumque vere christianum est, numquam germanis fidei bonis adversatur, immo semper efficere potest ut perfectius ipsum mysterium Christi et Ecclesiae attingatur” (Unitatis Redintegratio, 4). Dialogus oecumenicus, utpote verus salutis dialogus, hunc processum concitabit, iam in se ad veram ac plenam communionem progredientem.

49. Fructus excellens necessitudinum inter christianos et dialogi, quem conferunt iidem, est incrementum communionis. Illae et hic conscios fecerunt christianos elementorum, quae communia habent. Hoc profecit ad amplius eorum munus firmandum in plenam unitatem versus. In his omnibus rebus Concilium Vaticanum II potens manet centrum propulsus et itineris.

Constitutio dogmatica “Lumen Gentium” doctrinam de Ecclesia catholica iungit cum agnitione salvificorum elementorum, quae in ceteris Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus inveniuntur (Cfr. Lumen Gentium, 15). Non de agnitione agitur elementorum immobilium, quae segniter adsunt in illis Ecclesiis et Communitatibus. Quippe cum bona sint Ecclesiae Christi, natura sua impellunt ad unitatem restaurandam. Ex hoc illud consequitur, ut inquisitio unitatis christianorum non actus arbitrarius sit vel ad utilitatem spectans, sed necessitas ex ipsa oriens natura communitatis christianae.

Similiter, dialogi theologici bilaterales cum maximis Communitatibus christianis proficiscuntur ab agnitione gradus communionis iam exsistentis, ut deinde gradatim de dissensionibus disceptent, quae cum unaquaque exstant Communitate. Dominus christianis nostri temporis concessit ut translaticias possint contentiones minuere.

50. Ad rem quod attinet, singularibus gratiis actis Providenti Deo, in primis agnoscendum est vinculum cum Ecclesiis Orientalibus, per saecula infirmatum, ope Concilii Vaticani II denuo firmatum esse. Harum Ecclesiarum observatores qui Concilio interfuerunt, una cum legatis Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium Occidentalium, manifeste unanimum declararunt optatum, hoc potissimum tempore adeo sollemni pro catholica Ecclesia, communionem perquirendi.

Concilium, sua pro parte, rerum intellectu ac summa benevolentia in Ecclesias Orientales mentem intendit, in luce ponens ipsarum indolem ecclesialem et genuina communionis vincula quibus cum Ecclesia catholica coniunguntur. Decretum quidem de Oecumenismo asserit: “Per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit”, ac congruenter addit illas ecclesias quamvis seiunctas, “vera sacramenta” habere, “praecipue vero, vi successionis apostolicae, Sacerdotium et Eucharistiam, quibus artissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur” (Unitatis Redintegratio, 15).

Orientalium Ecclesiarum agnita est praeclara liturgica et spiritalis traditio, peculiaris indoles processus historici, affirmatae sunt disciplinae inde a primordiis ab ipsis servatae et a sanctis Patribus et Synodis, etiam oecumenicis sancitae, nec non propria methodus enuntiandi doctrinam. Haec omnia dicta sunt cum pro certo habeatur legitimam diversitatem unitati Ecclesiae minime obstare, immo eius decorem augere et ad eius missionem implendam haud parum conferre.

Concilium Oecumenicum Vaticanum II fundamentum dialogi in exsistenti communione instituere optat atque admonet de locupleti natura Ecclesiarum Orientalium: “Quamobrem Sacrosancta Synodus omnes quidem, sed praesertim eos exhortatur qui in instaurationem plenae communionis optatae inter Ecclesias Orientales et Ecclesiam catholicam incumbere intendunt, ut debitam considerationem habeant de hac peculiari condicione nascentium crescentiumque Ecclesiarum Orientalium et de indole relationum, quae inter eas et Sedem Romanam ante separationem vigebant atque rectam de his omnibus existimationem sibi efforment” (Ibid. 14).

51. Talis conciliaris mens utilis fuit sive necessitudinibus fraternitatis quae in dialogo caritatis gradatim sunt effectae, sive doctrinali disceptationi apud permixtam Commissionem internationalem ad dialogum theologicum fovendum Ecclesiam catholicam inter et Ecclesiam orthodoxam simul totam. Quae mens pariter in necessitudinibus cum antiquis Ecclesiis Orientalibus abundans fuit fructibus.

Tardus et difficilis fuit processus, qui tamen impensi gaudii scaturigo exstitit et animos quoque accendit quoniam permisit ut procedente tempore fraternitas repeteretur.

52. Ad Ecclesiam Romanam nec non ad Patriarchatum oecumenicum Constantinopolitanum quod attinet, processus, quem nuper memoravimus, ortum habuit ex reciproca apertione exhibita hinc a Summis Pontificibus Ioanne XXIII et Paulo VI, hinc a Patriarcha oecumenico Athenagora I eiusque Successoribus. Peracta mutatio historice significata est ecclesiali actu quo “ex Ecclesiarum memoria ac de medio earum evulsa est” (Communis declaratio Pauli PP. VI et Patriarchae Constantinopolitani Athenagorae I, die 7 dec. 1965: Tomos agapis, Vatican-Phanar (1958-1970), Roma-Istanbul 1971, pp. 280-281) recordatio excommunicationum quae, nongentos ante annos, anno scilicet 1054, symbolum evaserant schismatis inter Sedes Romanam et Constantinopolitanam. Ille eventus ecclesialis, studio oecumenico adeo densus, sub Concilii conclusionem contigit, die scilicet vii mensis Decembris anno 1965. Conciliaris Consessio ita conclusa est actu sollemni, qui insimul et purgatio memoriae historicae fuit et reciproca remissio studiumque utriusque partis communionis perquirendae.

Occursatio Pauli VI cum Patriarcha Athenagora I in Hierosolymitana urbe anno 1964 mense Ianuario talem actum praecesserat, cum Paulus VI per Terram Sanctam sacram ageret peregrinationem. Illa data opportunitate is convenire quoque potuit Benedictum, Patriarcham orthodoxum Hierosolymitanum. Deinde Paulus VI die 25 mensis Iulii anno 1967 invisit Patriarcham Athenagoram in Fanar, eius Sede in urbe Constantinopoli; mense autem Octobri eiusdem anni Patriarcha ab eodem Summo Pontifice Romae magna caerimonia exceptus est. Hi occursus in precationibus habiti ostendebant iter percurrendum ad Ecclesiam Orientalem Ecclesiamque Occidentalem reconciliandam nec non ad illam instaurandam unitatem, qua inter se primo millennio iungebantur.

Post Pauli VI obitum brevemque Ioannis Pauli I pontificatum, cum Romani Pontificis munus Nobis est commissum, primarium servitii pontificii officium duximus in eo esse ut personale restitueretur colloquium cum Patriarcha oecumenico Demetrio I, qui interea in Constantinopolitana Sede successerat Patriarchae Athenagorae. Die 29 mensis Novembris anno 1979, cum adivimus Nos Fanar, Sedem Patriarchae, una simul statuere potuimus ut inter Ecclesiam catholicam et omnes Ecclesias orthodoxas, in canonica communione cum Sede Constantinopolitana, theologicus incoharetur dialogus. Magni videtur ponderis, quod ad hoc pertinet, addere tunc temporis iam moliri convocationem futuri Concilii Ecclesiarum orthodoxarum. Earum studium concordiam quaerendi confert sane ad vitam vigoremque illarum sororum Ecclesiarum, et hoc etiam ratione habita muneris ab iis explendi in itinere ad unitatem. Patriarcha oecumenicus rependere voluit visitationem quam peregeramus, atque anno 1987 mense Decembri laetantes admodum, sincero affectu sollemnitateque qua par erat Romae eum excepimus. Hoc in ecclesialis fraternitatis contextu, in memoriam est revocanda consuetudo pluribus iam annis tradita, excipiendi Romae, celebritatis die sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, delegationem Patriarchatus oecumenici, itidemque in Fanar mittendi delegationem Sanctae Sedis die sollemnis commemorationis sancti Andreae.

53. Constantes hae congressiones fovent profecto immediatum informationum et opinionum commercium ad fraternam rerum agendarum ordinationem. Ceteroqui, reciproca supplicationum participatio nos denuo assuefacit ad vitam coniuncte degendam, impellit nos ad Domini voluntatem de eius Ecclesia una simul accipiendam ideoque ad effectum perducendam.

In via, quam inde a tempore Concilii Vaticani II percurrimus, duo saltem memorandi sunt eventus peculiariter significantes magnumque momentum oecumenicum inducentes in necessitudinibus inter Orientem et Occidentem: in primis, Iubilaeum anno 1985 indictum ad XI expletum saeculum colendum ab opere evangelizationis a sanctis Cyrillo et Methodio inito; quos duos sanctos Slavorum Apostolos, fidei praecones, Europae compatronos aliquot ante annos renuntiaveramus. Paulus VI antea, nempe anno 1964, inter Concilium, sanctum Benedictum

Europae patronum pronuntiaverat. Duos fratres Thessalonicenses sociare eximio monachismi occidentalis conditori idem est ac oblique in luce ponere illam geminam ecclesialem culturalemque traditionem adeo significantem viginti Christianae fidei saeculis, quae naturam signarunt historiae continentis Europaeae. Idcirco supervacaneum non est recolere sanctos Cyrillum et Methodium provenire ex ambitu Ecclesiae Byzantinae illius temporis, qua aetate haec Ecclesia cum Romana Sede communionem servabat. Europae patronos eos declarantes, una cum sancto Benedicto, non tantum historicam veritatem de Religione Christiana in continente Europaea confirmare cupiebamus, verum etiam argumentum tanti ponderis offerre ad dialogum fovendum inter Orientem et Occidentem, qui tot post Concilium movit exspectationes. Quemadmodum in sancto Benedicto, ita quoque in sanctis Cyrillo et Methodio repperit Europa spiritales suas radices. Secundo Millennio post Christum natum iam exeunte, illi simul sunt venerandi sive ut patroni actae aetatis nostrae sive ut sancti, quibus et Ecclesiae et nationes continentis Europaeae suum concredunt futurum.

54. Alter eventus quem Nos iuvat in mentem revocare celebratio est expleti Millennii a Baptismo nationis Rus’ (annis 988–1988). Ecclesia catholica, et praesertim haec Apostolica Sedes participes fuerunt celebrationum iubilarium atque voluerunt in luce ponere Baptismum, qui in urbe Kiovia sancto Vladimiro collatus est, inter praecipuos fuisse eventus quod ad terrarum orbis evangelizationem pertinet. Huic eventui non tantum magnae Slavae nationes Europae Orientalis suam debent fidem, verum etiam illi populi qui ultra Montes Urales degunt et usque ad Alascam.

Hoc in prospectu, locutio quaedam, quam saepius adhibere consuevimus, plenam invenit significationem: Ecclesia duobus pulmonibus suis respirare debet! Primo historiae Christianismi millennio illa respiciebat potius dualitatem: Byzantium–Romam; inde a baptismo nationis Rus’ talis locutio dilatat sua confinia: evangelizationis opus diffusum est ad latiores fines ut plenam ea iam Ecclesiae universitatem amplectatur. Si dein censemus talem salvificam missionem, prope ripas fluminis Borysthenis peractam, ortum habuisse tempore quo Ecclesia Orientalis et Ecclesia Occidentalis non erant seiunctae, aperte eruitur illum prospectum, ad quem plena communio est perquirenda, unitatis esse prospectum in legitima diversitate. Haec quidem fortiter asseruimus cum in Epistula Encyclica “Slavorum Apostoli” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli) sanctis Cyrillo et Methodio dicata, tum in Litteris Apostolicis “Magnum Baptismi Donum” (Cfr. EIUSDEM Magnum Baptismi Donum) quas ad fideles Ecclesiae catholicae misimus, Millennium Baptismi nationis Rus’ Kioviensis commemorantes.

55. Conciliare Decretum “Unitatis Redintegratio” in suo conspectu historico rationem habet unitatis quae, etiam contrariis quibusvis rebus obstantibus, primo millennio est observata, quaeque quodam modo figuram suscipit alicuius exempli: “Sacrosanctae Synodo gratum est... omnibus in mentem revocare plures in Oriente florere particulares seu locales Ecclesias, inter quas primum locum tenent Ecclesiae patriarchales, et ex quibus non paucae ab ipsis Apostolis ortum habere gloriantur” (Unitatis Redintegratio, 14). Iter Ecclesiae initium cepit die Pentecostes in urbe Hierosolymitana et primigenia eius evolutio in oikoumene illius temporis circum Petrum et Undecim contrahebatur (Cfr. Act. 2, 14). Ecclesiae igitur structurae in Oriente et in Occidente formabantur secundum illud apostolicum patrimonium. Eius unitas, spatio primi millennii circumscripta, in iisdem structuris servabatur per Episcopos, Apostolorum successores, in communione cum Romano Episcopo. Si hodie, secundo millennio iam exeunte, plenam communionem instaurandam curamus, ad hanc unitatem ita constitutam spectare tenemur.

In Decreto de oecumenismo alius singularis in lumine collocatur aspectus, cuius vi omnes Ecclesiae particulares manebant in unitate, id est “sollicitudo et cura servandi fraternas illas in fidei caritatisque communione necessitudines, quae inter Ecclesias locales, ut inter sorores, vigere debent” (Unitatis Redintegratio, 14).

56. Post Concilium Vaticanum II, nexu quodam facto cum illa traditione, usus restitutus est tribuendi appellationem “Ecclesiarum sororum” Ecclesiis particularibus vel localibus circa suum episcopum congregatis. Abolitio insuper mutuarum excommunicationum, qua canonicum et psychologicum sublatum est obstaculum, nisus fuit significantissimus in itinere ad plenam communionem.

Structurae unitatis ante divisionem vigentes patrimonium constituunt experientiae quod viam nobis percurrendam ostendit ad plenam communionem recuperandam. Ut par est, hoc secundo millennio Dominus uberes gratiae et incrementi fructus Ecclesiae suae largiri non desiit. Attamen, pro dolor, progrediens mutua abscessio Ecclesiarum Occidentis et Orientis, reciprocorum eas donorum et auxiliorum divitiis privavit. Vehementer est nitendum, Dei gratia, ad plenam inter eas communionem redintegrandam, tot pro Ecclesia Christi bonorum fontem. Qui nisus quidem requirit promptum et alacrem animum, humiles preces nec non constantem cooperationem, quam nihil deprimat. Sanctus Paulus nos concitat: “Alter alterius onera portate” (Gal. 6, 2). Quam congruenter nobis aptatur et quam propria est Apostoli adhortatio! Appellatio translaticia, id est “Ecclesiae Sorores”, utinam sine intermissione nos comitetur hoc in itinere.

57. Quemadmodum Paulus VI exoptabat, declaratum propositum nostrum intendit ut insimul plenam rursus assequamur unitatem in legitima diversitate: “Deus nobis facultatem tribuit hoc apostolicum testimonium in fide recipiendi. Per baptismum nos sumus unus in Christo Iesu (Cfr. ibid. 3, 28). Successionis apostolicae virtute, Sacerdotium et Eucharistia intimius nos sociant; dona participantes quae Deus Ecclesiae suae largitur, communione iungimur Patri, per Filium, in Spiritu Sancto... In singulis Ecclesiis localibus hoc divini amoris mysterium peragitur. Nonne haec est ratio illius traditae locutionis adeoque elegantis ut Ecclesiae locales «Ecclesiae sorores» appellari cuperent? (Cfr. Unitatis Redintegratio, 14) Hanc vitam Ecclesiarum sororum per saecula duximus, celebrantes simul Concilia oecumenica, quae depositum fidei ab omni mutatione vindicarunt. Nunc, post diuturnam periodum reciprocae incomprehensionis Dominus tribuit nobis ut iterum velut Ecclesiae sorores inveniamur, non obstantibus difficultatibus quae apud nos interponebantur” (PAULI VI Anno Ineunte, die 25 iul. 1967: Tomas Agapis, Vatican-Phanar (1958-1970), Roma-Istanbul 1971, pp. 388-391). Si hodie, instante iam tertii millennii exordio, plenam communionem restaurare nitimur, mentem ad exsecutionem huius propositi intendere debemus ad eamque omnia referre.

Cum hac praeclara traditione consortio fecunda est pro Ecclesia, Concilium enim asserit “Ecclesias Orientis ab origine habere thesaurum, ex quo plura in rebus liturgicis, in traditione spirituali et in ordine iuridico Ecclesia Occidentis deprompsit” (Unitatis Redintegratio, 14).

Ad hunc “thesaurum” pertinent quoque “divitiae illarum traditionum spiritualium, quas praesertim monachismus expressit”. Etenim in Oriente “inde a gloriosis sanctorum Patrum temporibus floruit spiritualitas illa monastica, quae dein ad occidentales partes manavit” (Ibid. 15). Sicut iam declaravimus in recentiore apostolica Epistula “Orientale Lumen”, Ecclesiae Orientales perstudiose suppeditarunt coenobialis vitae officium “ab evangelizatione initium sumentes, qui est excelsissimus famulatus, quem christianus fratri exhibere valeat, subsequentibus spiritalis corporalisque servitii multis aliis generibus. Immo dici etiam potest monachatus antiquis temporibus – et passim posterioribus quoque aetatibus – populorum evangelizationis praecipuum fuisse instrumentum” (IOANNIS PAULUS PP. II Orientale Lumen, 14).

Concilium non ea solum in lucem profert, quae Ecclesias in Oriente et in Occidente inter se similes reddunt. Secundum historicam veritatem, Concilium absque haesitatione asserit: “Mirum non est quosdam aspectus mysterii revelati quandoque magis congrue percipi et in meliorem lucem poni ab uno quam ab altero, ita ut tunc variae illae theologicae formulae non raro potius inter se compleri dicendae sint quam opponi” (Unitatis Redintegratio, 17). Donorum permutatio inter Ecclesias in earum ratione completiva fecundam reddit communionem.

58. Ex confirmata communione fidei iam exsistente Concilium Vaticanum II pastoralia sumpsit consectaria quae ad certam definitamque fidelium vitam adque spiritus unitatis promotionem prosunt. Artissimis perpensis vinculis sacramentalibus quibus Ecclesia catholica et Ecclesiae orthodoxae iunguntur, Decretum “Orientalium Ecclesiarum” haec declarat: “Praxis pastoralis demonstrat, ad fratres orientales quod spectat, varia considerari posse et debere singularum personarum adiuncta, in quibus nec unitas Ecclesiae laeditur, nec pericula vitanda adsunt, sed necessitas salutis et bonum spirituale animarum urgent. Ideo Ecclesia catholica, pro temporum, locorum et personarum adiunctis, mitiorem saepe adhibuit et adhibet rationem agendi, salutis media et testimonium caritatis inter christianos omnibus praebens, per participationem in sacramentis aliisque in functionibus et rebus sacris” (Orientalium Ecclesiarum, 26).

Talis theologica et pastoralis mens, experientia annis post Concilium prae oculis habita, in utroque Codice Iuris Canonici recepta est (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 844, 2 et 3; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 671, 2 et 3). Illa sub aspectu pastorali aperte explicata est in Directorio principiis et normis de Oecumenismo applicandis (PONTIFICII CONS. AD UNITATEM CHRISTIAN. FOVENDAM Directoire pour l'application des principes et des normes sur l'œcuménisme, 122-128, die 25 mar. 1993: AAS 85 (1993) 1086-1088).

Hac in tanti ponderis tantaeque simul prudentiae causa diligenter pastores oportet fideles instituant ut clare definitas cognoscant rationes tum talis participationis, quod ad liturgicum pertinet cultum, tum diversarum etiam in hac re regularum.

Numquam est ecclesiologica praetereunda pars communicationis Sacramentorum, in primis Eucharistiae sacrae.

59. Ex quo tempore instituta est, anno nempe 1979, Commissio permixta internationalis de theologico dialogo catholicam inter Ecclesiam et Ecclesiam orthodoxam simul totam, operam sedulo navavit, suas dirigens inquisitiones eas ad metas quae communi consensione erant prius defixae, ea mente ut inter duas Ecclesias plena redintegraretur communio. Eiusmodi communio innixa fidei unitate in perpetuanda antiquae Ecclesiae exsperientia et traditione suam inveniet plenam significationem in sanctae Eucharistiae celebratione. Adfirmato prorsus animo, singula ea persequens quae nobis sunt communia, mixta illa Commissio longe solideque progredi potuit et, quem ad modum Nos una cum venerabili Fratre Sua Sanctitate Demetrio Primo patriarcha oecumenico nuntiavimus, illuc etiam advenit ut id expresserit “quod catholica Ecclesia et orthodoxa Ecclesia iam possunt communiter profiteri sicut communem fidem de Ecclesiae mysterio deque vinculo inter fidem ac sacramenta” (Declaratio Summi Pontificis Ioannis Pauli PP. II et Patriarchae Oecumenici Demetrii I, die 7 dec. 1987: AAS 80 (1988) 253). Comprobare dein quoque potuit commissio et adseverare “nostris in Ecclesiis apostolicam successionem quasi quoddam esse fundamentum ipsius sanctificationis unitatisque Populi Dei” (COMMISSIONIS MIXTAE INTERNAT. PRO DIALOGO THEOLOG. INTER ECCLESIAM CATH. ET ECCLESIAM ORTHOD. SIMUL SUMPTAM Documentum Il sacramento dell'Ordine nella struttura sacramentale della Chiesa, in particolare l'importanza della successione apostolica per la santificazione e l'unità del popolo di Dio, 1, die 26 iun. 1988: Service d'Information 68 (1988) 195). De locis praecipuis agitur unde dialogus protrahatur. Sed plus etiam subest: communiter hae factae declarationes initium quoddam constituunt quod catholicos et orthodoxos idoneos reddit ut iam nunc, nostris diebus, communem expromant testificationem, fidelem atque concordem, ut Domini nomen nuntietur atque glorificetur.

60. Nuperius eadem illa plurium nationum Commissio significantius aliquid effecit in adeo difficili quaestione de via ac ratione sectanda ad plenam reperiendam inter catholicam Ecclesiam atque Ecclesiam orthodoxam communionem, quae quidem disceptatio necessitudines inter catholicos orthodoxosque crebrius iam exacerbavit. Fundamenta quidem doctrinarum iecit unde apta difficultatis colligeretur solutio, quae in doctrina consistit Ecclesiarum sororum. Quod ad hoc pertinet pariter liquido eluxit modum persequendum usque ad plenam communionem esse dialogum veritatis, qui caritatis item dialogo aleretur ac sustineretur. Ecclesiarum orientalium catholicarum agnitum ius, ut sese rite constituant propriumque expleant apostolatum, sicut et effectiva harum Ecclesiarum implicatio in dialogo caritatis et theologiae, favebunt non tantum verae fraternaeque mutuae observantiae inter catholicos et orthodoxos eodem loco degentes, sed communi etiam eorum officio in conquirenda unitate (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad Episcopos Continentis Europae de rationibus inter catholicos et ortodoxos nova in rerum condicione Europae medianae et orientalis, 6, die 31 maii 1991: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIV, 1 (1991) 1383 s.). Aliquis iam progressus est effectus. At studium continuari debet. Animadvertitur tamen iam animorum placatio, qua fructuosior fit unitatis conquisitio.

Ad orientales autem quod attinet Ecclesias cum Ecclesia catholica fruentes communione, hanc protulerat Concilium aestimationem: “Haec Sancta Synodus, gratias agens Deo quod multi orientales Ecclesiae catholicae filii... iam cum fratribus traditionem occidentalem colentibus in plena communione vivunt, declarat totum hoc patrimonium spirituale ac liturgicum, disciplinare ac theologicum in diversis suis traditionibus ad plenam catholicitatem et apostolicitatem Ecclesiae pertinere” (Unitatis Redintegratio, 17). Adfectione permotae ipsius Decreti de Oecumenismo scient profecto orientales Ecclesiae catholicae solido modo participare dialogum caritatis et dialogum theologicum, tam singulis in locis quam universum per orbem, et ita reciprocae conducent sui ipsarum intellegentiae necnon alacri inquisitioni plenae unitatis (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 24).

61. Hoc in rerum prospectu haud quidquam aliud studet Ecclesia catholica quam plenam adsequi inter Orientem et Occidentem communionem. Qua in re experientiam sequitur primi millennii. Hoc enim tempore “Processus differentium experientiarum vitae ecclesialis non impediebat quominus per mutuas necessitudines christiani perstarent in persuasione qualibet in Ecclesia se in domo sua esse, quandoquidem ex omnibus Ecclesiis, mirabili cum quadam linguarum varietate modulationeque, uni Patri, per Christum, in Spiritu, laus efferebatur; cunctae erant coadunatae ad Eucharistiam celebrandam, communitati cor et exemplar non modo quod ad spiritalitatem vitamve moralem spectat, verum et ad ipsam Ecclesiae structuram, ministeriorum munerumque varietate, praeside Episcopo, Apostolorum successore. Prima concilia hanc in diversitate unitatem liquido testantur” (Ibid. 18). Quo pacto mille ferme post annis redintegrari potest unitas? Permagnum ecce officium, quod explere illam oportet quodque orthodoxam aequabiliter obstringit Ecclesiam. Hinc praesens percipitur dialogi necessitas luce virtuteque Spiritus Sancti suffulti.

62. Inde a Concilii Vaticani Secundi tempore, diversis modis et rhythmis, fraternas coniunctiones catholica Ecclesia resumpsit cum iis Orientis Ecclesiis vetustis, quae Conciliorum Ephesini et Chalcedonensis dogmaticas improbaverant formulas. Omnes illae Ecclesiae spectatores legatos ad Concilium Vaticanum II miserunt; earum Patriarchae salutationis honore Nos adfecerunt, atque cum illis Romanus Episcopus sic colloqui potuit veluti fratribus qui longum post tempus eadem inveniuntur in laetitia.

Fraternitatis vinculorum renovatio cum veteribus Orientis Ecclesiis, quae christianae fidei testes saepius in adiunctis infestis infelicibusque fuerunt, clare indicat qua via nos Christus consociet, quantumvis impedimenta historiae et rei politicae, societatis et culturae obstent. Et in argumento ipso christologico valuimus Nos coniunctim cum quarundam harum Ecclesiarum Patriarchis communem nostram proclamare fidem in Iesum Christum, verum Deum verumque hominem. Paulus VI venerandae memoriae adfirmationes nonnullas hanc in sententiam consignavit una cum Sua Sanctitate Shenouda III, Papa ac Patriarcha orthodoxo Coptorum (Cfr. Declaratio communis a Summo Pontifice Paulo PP. VI et a S.S. Shenouda III, Papa Alexandriae atque Patriarcha Sedis sancti Marci Alexandriae, subscripta, die 10 maii 1973: AAS 65 (1973) 299-301), cumque Syro Patriarcha orthodoxo Antiocheno Sua Sanctitate Iacobo III (Cfr. Declaratio communis a Summo Pontifice Paulo PP. VI et a S.S. Mar Ignatio Iacobo III, Patriarcha seiunctae Ecclesiae Antiochiae Syrorum, subscripta, die 27 oct. 1971: AAS 63 (1971) 814 s.). Talem et Nos consensionem christologicam confirmavimus indeque consectaria aliquot deduximus: ad dialogum excolendum cum Papa Shenouda (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad legatos Ecclesiae Coptae Orthodoxae, die 2 iun. 1979: AAS 71 (1979) 1000 s.), ad consociatam pastoralem operam cum Patriarcha Syro Antiocheno Mar Ignatio Zakka I Iwas provehendam (Cfr. Declaratio communis a Summo Pontifice Ioanne Paulo PP. II et a S.S. Moran Mar Ignatio Zakka I, Iwas, Patriarcha Syro-Orthodoxo Antiochiae, subscripta, die 23 iun. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 1 (1984) 1902 ss.).

Venerabili dein cum Patriarcha Ecclesiae Aethiopicae, Abuna Paulos, qui Romae Nos invisit die undecimo mensis Iunii anno 1993, altissimam illam extulimus communionem quae has inter duas nostras exsistit Ecclesias: “Ab Apostolis receptae fidei participes sumus, eorundem porro sacramentorum et eiusdem ministerii ex apostolica successione enati... Etenim licet hodie adseverare eandem nos in Christum habere fidem, dum vero ea diutius discidii inter nos fuit causa” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Suam Sanctitatem Abuna Paulos, Patriarcham Ecclesiae Orthodoxae Aethiopiae, die 11 iun. 1993: Insegnamenti di giovanni Paolo II, XVI, 1 (1993) 1472 ss.).

Eximiam vero nuperius Nobis Dominus laetitiam tribuit, cum communem consignavimus christologicam pronuntiationem cum Patriarcha Assyrio Orientis, Sua Sanctitate Mar Dinkha IV, qui idcirco omnino visum Nos Romam mense Novembri venit anno 1994. Ratione distinctarum formulationum theologica habita, valuimus sic tamen veram in Christum profiteri fidem (Cfr. Declaratio communis inter Ecclesiam Catholicam Assyriam Orientis: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 12 nov. 1994, p. 1). Quas omnes propter res gaudium Nostrum Virginis verbis volumus vociferari: “Magnificat anima mea Dominum” (Luc. 1, 46).

63. Quod spectat ad translaticias dissensiones de christologia, oecumenicae actiones effecerunt ergo ut res suapte ex essentia clarescerent, ita denique ut simul eam testari possemus fidem quae nobis est communis. Iterum sane agnoscendum est hanc tanti momenti consecutionem certe esse inquisitionis theologicae effectum necnon fraterni dialogi. Neque id solum. Hortamento pariter ea nobis est: commonstrat enim nobis viam adhuc emensam rectam esse ac rationabiliter hinc sperare licere reliquarum controversiarum dissolutionem iri inventum.

64. Amplo in illo proposito ac prospectu redintegrandae omnium christifidelium unitatis Decretum de oecumenismo pariter necessitudines ponderat cum Occidentis Ecclesiis cumque communitatibus ecclesialibus. Volens condiciones creare christianae fraternitatis ac dialogi, Concilium collocat monitiones suas intra fines duplicis cuiusdam generalis ordinis: hinc, indolis historicae et psychologicae, illinc naturae doctrinalis et theologicae. Hinc docet praedictum documentum: “Ecclesiae et Communitates ecclesiales quae vel in gravissimo illo rerum discrimine, quod in Occidente iam ab Apostolica Sede Romana separatae sunt, cum Ecclesia catholica peculiari affinitate ac necessitudine iunguntur ob diuturnam populi christiani vitam praeteritis saeculi in ecclesiastica communione peractam” (Unitatis Redintegratio, 19). Aliunde autem persimili veritate animadvertitur: “Attamen agnoscendum est inter has Ecclesias et Communitates atque Ecclesiam catholicam magni ponderis discrepantias adesse, non tantum indolis historicae, sociologicae, psychologicae, culturalis, sed imprimis interpretationis revelatae veritatis” (Ibid.).

65. Radices sunt quidem communes suntque similes, quamvis distinctae, ipsae rationes quae direxerunt in Occidente progressum Ecclesiae catholicae et Ecclesiarum Communitatumque ex Reformatione exortarum. Communem igitur illae possident occidentalem notam. “Diversitates” illae licet graves haud excludunt ergo mutuas insertiones completionesque.

Primos gradus effecit oecumenicus motus intra Reformationis Ecclesias et Communitates. Eodem vero tempore, et iam mense Ianuario anno 1920, oecumenicus Patriarchatus optare se nuntiavit ut christianas inter communiones adiutrix quaedam institueretur opera. Id etiam comprobat non primarium esse culturalium adiunctorum pondus. Ad essentiam, contra, fidei quaestio pertinet. Christi unius Domini nostri Redemptoris et Magistri precatio omnes pariter appellat, Orientem nempe atque Occidentem. Necessitas illa fit et praeceptum quod dissensiones abici iubet, ut conquiratur et denuo reperiatur unitas ab iis qui acerbis ipsis impellantur discidii experientiis.

66. Describere non vult Concilium Vaticanum II christianam religionem “post Reformationem”, cum Ecclesiae ecclesialesque Communitates “non tantum a nobis, sed etiam inter se non parum differant” et id quidem propter diversitatem originis, doctrinae et vitae spiritualis” (Unitatis Redintegratio, 19). Notat insuper Decretum idem oecumenicum motum concordiaeque cum catholica Ecclesia cupidinem nondum ubique inveteravisse (Ibid.). His tamen sepositis circumstantiis dialogum suadet Concilium.

Contendit deinde conciliare Decretum “quaedam efferre... quae fundamentum huius dialogi atque incitamentum esse possunt” (Ibid.). “Mens nostra eos imprimis Christianos respicit, qui Iesum Christum ut Deum ac Dominum et unicum mediatorem inter Deum et homines palam confitentur ad unius gloriam Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti” (Ibid. 20).

Amorem porro hi fratres excolunt et Sacrorum Litterarum venerationem: “Spiritum Sanctum invocantes, in ipsis Sacris Scripturis Deum inquirunt quasi sibi loquentem in Christo, a Prophetis praenuntiatio, Verbo Dei pro nobis incarnato. In iis vitam Christi contemplantur et ea quae Divinus Magister ad salutem hominum docuit et peregit mysteria praesertim mortis eius et resurrectionis...; auctoritatem divinam Sacrorum Librorum affirmant” (Ibid. 21). Simul tamen “aliter ac nos... sentiunt de habitudine Scripturas inter et Ecclesiam, in qua, secundum fidem catholicam, magisterium authenticum peculiarem obtinet locum in verbo Dei scripto exponendo et praedicando” (Ibid.). “Nihilominus Sacra Eloquia in ipso dialogo [oecumenico] eximia sunt instrumenta in potenti manu Dei ad illam unitatem adipiscendam, quam Salvator omnibus hominibus exhibet” (Ibid.).

Baptismatis praeterea sacramentum, quod commune nobis est, “vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt” (Ibid. 22). Theologica vero et pastoralia et oecumenica communis huius Baptismi consectaria complura sunt et pergravia. Quamquam ex se Baptisma “dumtaxat initium et exordium” praestat, nihil setius “ordinatur ad integram fidei professionem, ad integram incorporationem in salutis institutum, prout ipse Christus illud voluit, ad integram denique in communionem eucharisticam insertionem” (Unitatis Redintegratio, 22).

67. De doctrina rebusque historicis dissensiones exstiterunt Reformationis tempore, nempe de Ecclesia et Sacramentis et Ministerio ordinato. Quocirca postulat Concilium ut “doctrina circa Cenam Domini, cetera sacramenta et cultum ac Ecclesiae ministeria obiectum dialogi constituat” (Ibid.; cfr. ibid., 20).

Dum indicat Decretum “Unitatis Redintegratio” quomodo Communitatibus post Reformationem “deficiat... plena nobiscum unitas ex Baptismate profluens”, monstrat “illas, praesertim propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici non servasse”, etiamsi “in Sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum Eius adventum exspectant” (Ibid. 22).

68. Nec spiritalem vitam silentio praeterit Decretum nec morales consecutiones: “Christiana horum fratrum conversatio fide in Christum alitur, Baptismatis gratia et verbo Dei audito fovetur. Manifestatur quidem in oratione privata, in meditatione biblica, in familiae christianae vita, in cultu communitatis ad laudem Dei congregatae. Ceteroquin cultus eorum nonnumquam elementa conspicua communis antiquae liturgiae prae se fert” (Ibid. 23).

Non aspectus autem dumtaxat spiritales morales culturales exponit conciliare idem documentum, sed magni etiam aestimat iustitiae veraeque caritatis erga proximum sensum vivum qui invenitur in his fratribus; nec praeterea eorum neglegit opera, quo humaniores reddantur vitae sociales condiciones ipsaque reparetur pax. Haec omnia sincera ex illa voluntate adhaerescendi ad Christi verbum velut christianae vitae scaturiginem.

Quaestionem hoc modo documentum movet quae ethica–morali in causa magis magisque nostris diebus instat: “Inter Christianos multi non semper... eadem ratione atque Catholici Evangelium in re morali intellegunt” (Unitatis Redintegratio, 23). In hac lata provincia magnum relinquitur spatium dialogo de moralibus Evangelii principiis eorumque usurpatione.

69. Optata ea Concilii Vaticani II atque invitamentum iam sunt ad effectum adducta, atque theologicus dialogus utrimque est paulatim promotus variis cum Ecclesiis et christianis totius orbis Occidentalis Communitatibus.

Ceterum, ad dialogum multilateralem quod spectat, iam anno 1964 coeptus est componi “Coetus Mixtus Operis” cum Oecumenico Ecclesiarum Consilio atque anno 1968 tamquam iure pleno participes theologi catholici intraverunt eiusdem Consilii theologicam partem, Commissionem nuncupatam “Fides et Constitutio”.

Fuit estque adhuc ferax dialogus exspectationum refertus.

Proposita in conciliari Documento argumenta veluti colloquendi materia iam sunt tractata moxque pariter tractabuntur. Plurium dialogorum bilateralium deliberationes, animo sane operibus ita dedito ut totius oecumenicae communitatis promereatur laudem, intentae sunt in multiplices controversas quaestiones, quales sunt Baptismus, Eucharistia, Ministerium ordinatum, sacramentalis natura auctoritasque Ecclesiae, apostolica successio. Sic quidam solutionum insperatarum modi adumbrati sunt eodemque tempore intellectum est quam esset necesse altius quaedam pervestigari argumenta.

70. Difficilem hanc et magnae prudentiae inquisitionem, quae secum nempe quaestiones infert fidei et observantiae conscientiarum tum propriae tum cuiusvis alterius, comitata semper est ac sustentavit precatio catholicae Ecclesiae ceterarumque Ecclesiarum et ecclesialium Communitatum. Pro unitate supplicatio, ita tam penitus infixa et diffusa in ipso ecclesiali arto contextu, comprobat nimirum haud praeterire christianos totius causae oecumenicae momentum. Propterea quod conquisitio plenae unitatis comparationem fidei deposcit inter credentes qui ad unicum se referunt Dominum, fons luminis est precatio super veritate quae omnis et integra est amplexanda.

Porro, per precem, inquisitio unitatis tantum abest ut ad regionem solorum peritorum relegetur ut ad omnem potius protendatur baptizatum. Valent omnes, arcana quadam et intima ratione, actuose prodesse, quodcumque eorum in Ecclesia munus est aut culturalis institutio.

71. Agantur divinae Providentiae grates etiam oportet singulis de eventibus qui in via quaerendae unitatis testificantur progressionem. Cum theologico dialogo aliae congruenter commemorantur congressionis formae, communis precatio atque cotidiana actuosa cooperatio. Huic processui validam addidit impulsionem Summus Pontifex Paulus VI, cum Consilii Ecclesiarum Oecumenici sedem Genavae die decimo mensis Iunii anno 1969 invisit, saepiusque conveniendo legatos diversarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium. Efficienter hae necessitudines adiuvant ut mutua cognitio provehatur augeaturque fraternitas christiana.

Per suum perbrevem pontificatum Summus Pontifex Ioannes Paulus I non semel velle se prosequi dixit idem iter (Cfr. IOANNIS PAULI PP. I Nuntius radiophonicus «Urbi et Orbi», die 27 aug. 1978: Insegnamenti di Giovanni Paolo I, pp., 3 ss.). Nobis autem concessit Dominus ut hanc operemur in viam. Praeter magni momenti Romae oecumenicos congressus, magna itinerum Nostrorum pastoralium pars fere destinatur ad testificandum pro christianorum unitate. Quin immo prae se ferunt quaedam itinera Nostra “principatum” omnino oecumenicum, iis praesertim in nationibus ubi catholicae communitates minor sunt pars inter communitates temporis post Reformationem, vel ubi magnam hae multitudinem constituunt credentium in Christum apud certam quandam societatem.

72. Valet hoc ad civitates Europaeas maxime, ubi discidia haec sunt primitus exorta necnon ad Americam Septemtrionalem. Hac in re, nihil profecto aliis de Nostris itineribus detrahentes, notamus merito peregrinationes illas quae in ipsa terra Continenti Europae bis in Germaniam Nos conduxerunt, Novembri mense anno 1980 et Aprili–Maio anno 1987; salutationem in Magna Britannia (Anglia, Caledonia, Vallia) mensibus Maio–Iunio anno 1982; in Helvetia mense Iunio anno 1984, et in Neerlandia, mense Maio anno 1985; apud civitates Scandinavas et septemtrionales (Finniam, Suetiam, Norvegiam, Daniam et Islandiam), quo mense Iunio Nos contulimus anno 1989. Laetantes sane, mutuo omnes observantes, necnon christianam necessitudinem precationemque, tot convenimus fratres incumbentes omnes in persequendam Evangelio fidelitatem. Incitamento permagno ac solacio fuit Nobis harum rerum experientia. Adesse Dominum inter nos plane sumus experti.

Hic actum quendam memorare volumus, fraterna caritate excitatum permeatumque altissima fidei claritate; quo intimo nos intentoque affecti sumus sensu. De eucharisticis loquimur celebrationibus quibus in Finnia et Suetia praefuimus in itinere ad septemtrionales nationes et Scandinavas. Ipsius communionis tempore Lutherani episcopi ad celebrantem accesserunt. Concordi enim signo declarare voluerunt quantum cuperent id pervenire ad momentum, cum catholici et lutherani poterimus nos eandem participare Eucharistiam, atque petiverunt celebrantis benedictionem. Amanter ipsis benedictionem impertivimus. Eadem dein actio tanta abundans significatione Romae repetita est in Missae sacrificio quod in Area Farnesiana celebravimus, sexta recurrente centenaria memoria a sancta Brigida in sanctarum fastos relata, die nempe sexto mensis Octobris anno 1991.

Consimiles deprehendimus sensus et adfectus etiam ultra Oceanum, in Canadia, mense Septembri anno 1984; ac praesertim mense Septembri anno 1987 in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis, ubi magna percipitur oecumenica apertio. Ut exemplum adferamus, hoc accidit in oecumenica congressione Columbiae in Carolina Australi die undecimo mensis Septembris anno 1987. Quod crebro hi eveniunt congressus inter fratres “post Reformationem” atque Romanum Pontificem, omnino iam magni ponderis res est. Gratias ex animo habemus quoniam benigne Nos illi susceperunt tum praefecti singularum Communitatum tum integrae ipsae Communitates. Hac profecto ratione, iudicamus valde significantem oecumenicam Verbi celebrationem quae Columbiae contigit, cuiusque familia fuit argumentum.

73. Est praeterea quod vehementer laetemur, cum luculenter constet hoc post concilium intervallo singulas apud Ecclesias locales incepta fervere atque opera pro christifidelium unitate, quae amplam suam vim inter Conferentias episcopales, singulas dioeceses et paroeciales communitates propagant, sicut etiam inter varios motus et ambitus ecclesiales.

74. “Non omnis, qui dicit mihi: «Domine Domine», intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est” (Matth. 7, 21). Congruentia integritasque voluntatum et adfirmationum ad principia pertinentium tum tantum comprobantur, cum ad vitam cotidianam adhibentur. Conciliare Decretum de oecumenismo illud apud reliquos christianos animadvertit: “Fides qua Christo creditur fructus edit in laude et gratiarum actione pro beneficiis divinitus acceptis; accedit vivus iustitiae sensus et sincera caritas in proximum” (Unitatis Redintegratio, 23).

Quem modo descripsimus, fertilis est campus non solum ad dialogum, verum etiam ad actuosam communicatam operam: “Operosa fides haud pauca etiam instituta ad miseriam spiritualem et corporalem sublevandam, ad iuventutis educationem excolendam, ad sociales vitae condiciones humaniores reddendas, ad Pacem universim constabiliendam protulit” (Ibid.).

Oecumenicae cooperationis campum latissimum socialis et culturalis praebet vita. Crebrius usque una iunguntur christiani ut humanam tutentur dignitatem, ut pacis promoveant bonum, ut Evangelii socialem provehant usum, ut in disciplinis artibusque animum christianum magis reddant praesentem. Saepius usque consentientes inveniuntur, cum interest necessitatibus ac miseriis occurrere temporis nostri, nempe fami, calamitatibus et socialibus iniustitiis.

75. Adiutrix haec opera sociata, quae ipso ex Evangelio suum trahit impetum, numquam Christifidelibus pura est humana quaedam actio. Habet enim cur sit in verbo Domini: “Esurivi enim, et dedistis mihi manducare” (Matth. 25, 35). Sicut in luce posuimus, universorum industria christianorum luculenter illum gradum commonstrat communionis qui inter eos iam diu exsistit (Cfr.Unitatis Redintegratio, 12).

Coram omni orbe consociata christianorum actio intra societatem praeclarum igitur documentum prae se fert testificationis simul redditae Domini nomini. Quandam immo induit nuntiationis naturam cum Christi ostentet vultum.

Quae supersunt doctrinarum diversitates male adficiunt circumscribuntque ipsam hanc cooperationem. Vigens iam inter christifideles fidei communio solida tamen praebet fundamenta non modo communis eorum operae rebus in socialibus, verum in religionis etiam provincia.

Unitatis expediet conquisitionem haec actuositas communis. Decretum de oecumenismo animadvertit ex eadem: “Omnes qui in Christum credunt facile addiscere” posse, “quomodo alii alios melius cognoscere et pluris aestimare queant atque ad unitatem Christianorum via sternatur” (Ibid.).

76. Quis vero hoc loco oecumenici non recordetur studii pacis persequendae quod in precibus actibusque declaratur, pluribus usque christianis eadem communicantibus atque altiore semper addita theologica ratione? Aliter quidem fieri non potest. Nonne fidem enim in Christo reponimus Principe pacis? Solidius in dies conglobantur christiani omnem repudiantes violentiam, genus violentiae omne, bella socialemque iniustitiam.

Incitamur ad impigrius usque munus, quo liquidius eluceat religiosas causas haud veram esse contentionum hodiernarum rationem, licet – pro dolor – periculum non amotum sit ne politicos bellicosve ad fines eae causae detorqueantur.

Assisii anno 1986, recurrente Internationali Die Precationis Pro Pace, diversarum Ecclesiarum christifideles ecclesialiumque Communitatum saeculorum regem Dominum historiae una imploraverunt voce omnes pro totius orbis pace. Eodem illo die, distincte sed similiter, pacem Hebraei petiverunt necnon religionum non christianarum legati, mirabili quadam animorum consonantia quae ut mentis hominis intima maxime emicarent perfecit.

Omittere dein minime volumus Precationis Diem pro Europaea pace potissimum in Balcaniae regionibus, qui nos peregrinos in sancti Francisci oppidum die nono ac decimo mensis Ianuarii anno 1993 reduxit, nec Missae Sacrificium pro pace in Balcanis nominatimque in Bosnia – Herzegovia, cui praesedimus die vicesimo tertio mensis Ianuarii anno 1994 in Petriana Basilica intra illam Hebdomadam precationis pro Christianorum unitate.

Perlustrantibus nobis terrarum orbem laetitia in animum nostrum infunditur. Christifideles enim plus plusque permoveri cernimus pacis ipsa causa quam videlicet cum Evangelii nuntiatione arcte copulari censent ipsiusque Regni Dei cum adventu.

77. Nunc quaerere possumus quantum itineris nos seiungat ab illo felici die, cum plena unitas in fide perficietur et uno animo sanctam Domini Eucharistiam celebrare poterimus. Quae iam amplior intercedit nostrum omnium cognitio atque adeptae doctrinarum concordiae quae re et voluntate auctum communionis importarunt, sufficere non possunt christianorum conscientiae qui profitentur Ecclesiam unam, sanctam, catholicam et apostolicam. Novissimus finis oecumenici motus est visibilis redintegratio plenae unitatis omnium baptizatorum.

Pro hac meta, omnia quae usque ad hoc tempus obtenta sunt, quaedam tantum sunt itineris pars, quamvis de ea bene sperare liceat et perutilis sit.

78. In oecumenico motu non catholicae Ecclesiae tantum una cum orthodoxis Ecclesiis haec est gravis unitatis notio ad Dei voluntatem. In hanc unitatem proclivitas etiam ab aliis manifestatur (Opus quod perseveranter explevit Commissio «Fides et Constitutio» ad simile pervenit iudicium, quod VII Coetus Consilii œcumenici Ecclesiarum probavit in declaratione, quam Camberrae dicunt (7-20 Februarii 1991: cfr. Signs of the Spirit, Official Report Seventh Assembly, WCC, Geneva 1991), quoque deinceps ab universali Congressione Commissionis «Fides et Constitutio» est confirmatum Compostellana in urbe (3-14 Augusti 1993): cfr. Service d'Information, 85 [1994] 18-38).

Oecumenismus requirit ut christianae Communitates inter se adiuvent, ut in eis vere adsint quae omnino continentur et postulantur ab “hereditate quam Apostoli transmiserunt” (Unitatis Redintegratio, 14). Si haec absunt, plena communio effici non potest. Mutuum hoc adiumentum in veritate perquirenda forma est suprema evangelicae caritatis.

Unitatis inquisitio significata est variis in documentis quae complures internationales permixtae dialogi Commissiones ediderunt. His in scriptis de Baptismo, Eucharistia, Ministerio et Auctoritate agitur, initio capto a quadam doctrinae primaria unitate.

Ab hac primaria unitate, at haud tamen integra, ad visibilem necessariam et sufficientem unitatem nunc transeundum est, quae ipsa re exprimatur, ut Ecclesiae perficiant signum illius plenae communionis in una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia, quae in eucharistica celebratione manifestabitur.

Iter hoc ad unitatem visibilem necessariam et sufficientem, in communione unius Ecclesiae quam Christus voluit, constantem animosamque operam poscit. In hac re explenda necesse est nihil ultra imponere oneris praeter necessaria (Cfr. Act. 15, 28).

79. Iam nunc argumenta finiri possunt pervestiganda, ad verum fidei assensum adipiscendum, nempe: 1) inter Sacram Scripturam ratio, quae summa auctoritate de fide pollet, et sacram Traditionem, quae est omnino necessaria ad Dei verbum explicandum; 2) Eucharistia, sacramentum Corporis et Sanguinis Christi, ad Patris laudem oblatio, memoriale sacrificii et realis Christi praesentia, Spiritus Sancti sanctificans effusio; 3) Ordinatio, veluti sacramentum, ad triplex ministerium, episcopatum scilicet, presbyteratum et diaconatum; 4) Ecclesiae Magisterium, Summo Pontifici demandatum Episcopisque cum eo coniunctis, intellectum tamquam officium et auctoritas Christi nomine fidei tradendae servandaeque gratia; 5) Virgo Maria, Dei Mater et Ecclesiae Icon, spiritalis Mater quae pro Christi discipulis intercedit et pro cuncta humanitate.

Hoc in alacri ad unitatem itinere, fidei claritas et prudentia iubent ut falsum irenismum vitemus atque Ecclesiae normarum neglegentiam (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4 et 11). E contra eadem claritas eademque prudentia nobis suadent ut segnitiam fugiamus in officio sustinendo unitatis, atque magis etiam praeiudicatam oppositionem vel rerum evertendarum studium, quod in malam partem omnia accipit.

Unitatis visionem tenere, quae omnes veritatis revelatae postulationes complectatur, non sibi vult oecumenicum motum coercere (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Cardinales et ad Curiam Romanam, 6, die 28 iun. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 1993 s.). Immo vult ut ficti commodique exitus vitentur, ex quibus nihil oriatur firmi ac solidi (Cfr. ibid.). Veritas enim postulat ut usque ad estrema perveniatur. Nonne haec est Evangelii lex?

80. Dum dialogus de novis argumentis producitur vel altius evolvitur, obeundum prostat novum munus, quomodo scilicet effectus ad hoc usque tempus adepti recipiantur. Ipsi veluti pronuntiationes utriusque partis Commissionum haerere non possunt, at commune patrimonium evadere debent. Ut id eveniat vinculaque sic communionis solidentur, acri vestigatione opus est, quae modis, rationibus, muneribus diversis, Dei populum complecti in universum debet. De quaestionibus enim agitur quae saepe ad fidem pertinent, quaeque universalem assensum postulant, ad Episcopos fidelesque laicos respicientem, qui omnes Spiritus Sancti unctionem receperunt (Cfr. Lumen Gentium, 12). Idem est Spiritus qui Magisterium sustinet atque sensum fidei concitat.

Ut dialogi effectus recipiantur amplo meditatoque iudicandi processu opus est, ut ii inquirantur atque acriter eorum convenientia perpendatur cum fidei Traditione, ab Apostolis transmissa, quam credentium communitas iuxta Episcopum coadunata experta est, legitimum eius Pastorem.

81. Processus hic, prudenter sane et fidei mente efficiendus, a Spiritu Sancto sustentabitur. Ut ipse prospere succedat, oportet eius effectus opportune ab idoneis personis vulgentur. Quocirca magni est momenti opus, quod theologi theologicaeque facultates praestare possunt, suum charisma in Ecclesia explentes. Prorsus insuper liquet oecumenicas Commissiones officium munusque hac de re omnino singularia sustinere.

Totum processum persequuntur iuvantque Episcopi et Apostolica Sedes. Docentis auctoritatis est novissimam ferre sententiam.

Toto in hoc negotio, multum iuvabit distinctionem certa ratione sequi, inter fidei depositum et formam quo ipsum significatur, quem ad modum Summus Pontifex Ioannes XXIII in Concilio Vaticano II incohando sua allocutione edixit (Cfr. IOANNIS XXIII Allocutio in inchoando Concilio Œcumenico Vaticano II, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962) 792).

82. Plane intellegitur quomodo oecumenicum opus funditus fideles catholicos interroget. Eosdem Spiritus ad attentam sui recognitionem elicit. Catholica Ecclesia ingredi debet “conversionis dialogum”, qui dicitur, in quo interius fundamentum residet oecumenici dialogi. In hoc autem dialogo, qui coram Deo instituitur, unusquisque sua errata perquirere debet, suas culpas confiteri, atque se manibus concredere Illius qui est apud Patrem Intercessor, Iesus Christus.

Procul dubio hac in necessitudine conversionis ad Patris voluntatem simulque penitentiae perfectaeque fiduciae in reconciliatrice veritatis vi, quae est Christus, robur invenitur ut longa difficilisque oecumenica peregrinatio ad finem adducatur. “Conversionis dialogus” cuiusque communitatis cum Patre sine ulla pro se indulgentia, fundamentum est fraternarum necessitudinum, quae aliud sint quam comis quaedam conventio aut plane exterior convivialis consuetudo. Fraternae koinoniae vincula coram Deo sunt conectenda et in Iesu Christo.

Dumtaxat coram Deo se sistere solidum praebere potest fundamentum illius conversionis singulorum christianorum et illius perennis reformationis Ecclesiae, qua humani et terreni quoque instituti (Cfr. Unitatis Redintegratio, 6), quae in antecessum postulantur, ut omne oecumenicum opus obeatur. Dialogi oecumenici inter praecipuas agendi rationes conatus annumeratur christianas Communitates implicandi hoc spiritali spatio, prorsus interiore, in quo Christus, per Spiritus vim, easdem omnes concitat, sine exceptione, ut se coram Patre ipsae perpendant seseque interrogent fuerintne fideles de Ecclesia eius consilio.

83. De Patris voluntate sumus locuti, de spiritali spatio, in quo omnis communitas rogatui paret ad unitatis impedimenta tollenda. Nunc cunctae Communitates christianae sciunt hanc necessitatem, hanc impedimentorum ablationem, Spiritu vim opemque ferente, haud extra suas facultates esse. Omnes enim fidei christianae martyres recensent (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4; PAULI VI Homilia de martyrum Ugandensium canonizatione, die 18 oct. 1964: Insegnamenti di Paolo VI, II (1964) 583 ss.). Tametsi in seiunctionis acerbitate fuerunt, fratres hi Christo eiusque Patri adhaesionem in se ipsi tam funditus penitusque servarunt, ut usque ad sanguinis effusionem pervenirent. At nonne hoc studium est devocandum in id quod “conversionis dialogum” significavimus? Nonne ipse hic dialogus necessitatem confirmat veritatem penitus experiendi ad plenam communionem consequendam?

84. Illo in rerum prospectu, cuius Deus medium occupat locum, nobis christianis iam commune est Martyrologium. Id nostri quoque saeculi martyres complectitur, plures sane quam quis suspicari potest, quod porro altis rationibus demonstrat quem ad modum Deus inter baptizatos communionem servet in suprema fidei necessitate, quam vitae sacrificio ostenderunt (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 37; EIUSDEM Veritatis Splendor, 93). Si autem possibile est pro fide mori, id ostendit metam attingi posse, cum de aliis eiusdem causae necessitatibus agitur. Animadvertimus iam, et laetanter quidem, communionem, imperfectam sed veram, servari in multis ecclesialis vitae gradibus et adolescere. Consummatam nunc esse ipsam arbitramur in eo quod omnes nos vitae christianae culmen existimamus, in martyria scilicet usque ad mortem, verissima cum Christo communio, qui sanguinem suum effundit et hoc in sacrificio proximos reddit eos qui quondam longinqui erant (Cfr. Eph. 2, 13).

Si quidem cunctis christianis Communitatibus martyres virtutis gratiae sunt argumento, non tamen ipsi uni hanc virtutem testantur. Quamvis conspici non possit, haud plena adhuc nostrarum communitatum communio arte reapse coagmentatur in plena communione sanctorum, eorum scilicet qui, terreno vitae gratiae fideli expleto cursu, in communione sunt Christi gloriosi. Sancti hi ad omnes Ecclesias ecclesialesque Communitates pertinent, quae eis aditum ad salutis communionem reseraverunt.

Quotiescumque de communi patrimonio fit sermo sunt recensenda in eo non modo institutiones, ritus, salvationis instrumenta, translaticiae consuetudines quae omnes communitates servaverunt quibusque ipsae sunt effictae, sed primo et ante omnia haec sanctitatis veritas (Cfr. PAULI VI Sermo in claro Urbus Namugongo (Ugandae) templo habitus, die 2 aug. 1969: Insegnamenti di Paolo VI, VII (1967) 584 ss.).

In splendore manante a “patrimonio sanctorum” pertinentium ad omnes communitates, “conversionis dialogus” ad plenam visibilemque unitatem tunc sub lumine spei manifestatur. Haec enim sanctorum universalis praesentia transcendentiam comprobat Spiritus potentiae. Signum quippe est et documentum Dei victoriae de mali potentiis, quae humanitatem dividunt. Sicut sacrae liturgiae cantant, Sanctorum “coronando merita tua dona coronas” (Cfr. Missale Romanum, «Praefatio de Sanctis I»).

Ubi vera exstat Christi sequendi voluntas, saepe suam gratiam effundere scit Spiritus in semitas ab ordinariis diversas. Oecumenica experientia effecit ut id melius intellegeremus. Si in spiritali spatio interiore, cuius fecimus mentionem, Communitates ad plenam visibilemque communionem perquirendam “convertentur”, pro ipsis patrabit Deus quod pro earum sanctis. Ipse impedimenta amovebit quae praeterita tempora posuerunt, easdemque per suas semitas ducet quo ille vult: ad visibilem scilicet koinoniam, quae est simul eius gloriae laus, simul servitium eius consilii Salutis.

85. Quandoquidem Deus in interminata sua misericordia semper bonum ex condicionibus quoque erga eius consilium contumeliosis valet eruere, detegere tum possumus effecisse Spiritum ut quibusdam in casibus dissentiones inservirent ad clariores reddendas rationes partesve vocationis christianae, sicut accidit in sanctorum vita. Quamvis scissurae in particulas factae sint, ex quo malo convalescere debemus, gratiae divitiarum communicatio quodammodo peracta est, qua koinonia tandem exornabitur. Dei gratia omnes complectetur, qui, sanctorum exempla persequentes, eiusdem proposita obire satagunt. Nos vero quid sequi cunctamur id quod Pater exspectat? Ipse nobiscum est.

86. Constitutio “Lumen Gentium” sua in quadam primaria sententia, quam Decretum “Unitatis Redintegratio” recinit (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4), edicit unicam Christi Ecclesiam subsistere in Ecclesia catholica (Cfr. Lumen Gentium, 8). Decretum de Oecumenismo confirmat in ea inesse salutis instrumentorum plenitudinem (Cfr. Unitatis Redintegratio, 3). Plena autem unitas tum efficietur, cum omnes plenitudinem participabunt salutis instrumentorum quae Christus Ecclesiae concredidit.

87. In itinere ad plenam unitatem procedente, oecumenicus dialogus studet ad fraternum mutuumque adiumentum concitandum, quo communitates enituntur inter se id permutare quo opus est, ut secundum Dei consilium crescant ad consummatam usque plenitudinem (Cfr. Eph. 4, 11-13). Nos esse conscios diximus, utpote Ecclesiam catholicam, nos multum excepisse ex testificatione, inquisitione, immo etiam ex ratione ipsa qua aestimata sunt et adhibita ab aliis Ecclesiis ecclesialibusque Communitatibus quaedam bona christiana communia. Inter confectos proximis triginta superioribus annis progressus, conspicuus tribuendus est locus fraternae mutuaeque huic actioni. In itineris parte ad quam pervenimus (Post Documentum Limanum, quod dicitur, Commissionis quae est «Fides et Constitutio» de Baptismo, Eucharistia, Ministerio (Ianuario 1982): Ench Œcum. 1, 1392-1446, atque ad mentem Declarationis VII conventus generalis Consilii Œcumenici Ecclesiarum de Unitate Ecclesiae sicut koinonia: donum et necessitas (Camberrae, 7-20 Februarii 1991): cfr. Istina, 36 (1991) 389-391), eiusmodi vis dynamica mutui incrementi serio animo est consideranda. Cum vero in communione, quae iam adest, innitatur, ob ecclesialia elementa in christianis Communitatibus exstantia, eadem ad plenam visibilemque communionem propellet, metam scilicet exoptatam itineris quod nunc conficimus. Oecumenica est forma evangelicae consortionis legis. Hoc nos movet ad iterandum: “Oportet omnibus in rebus curam ostendere iis occurrendi, quae fratres nostri christiani iure a nobis optant et exspectant, eorum cognita cogitandi ratione eorumque sensu. Oportet uniuscuiusque dona crescant in omnium utilitatem et commodum” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Cardinales et ad Curiam Romanam, 4, die 28 iun. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 1991).

88. Inter omnes Ecclesias Communitatesque ecclesiales, catholica Ecclesia sibi conscia est se Successoris Petri apostoli, Episcopi Romani, ministerium conservasse, quem “unitatis... perpetuum ac visibile principium et fundamentum” (Lumen Gentium, 23) constituit Deus atque Spiritus sustentat, ut ceteris cum omnibus hoc primarium bonum communicet. Secundum Gregorii Magni Summi Pontificis expolitum effatum ministerium Nostrum significat illud servus servorum Dei. Definitio haec optima quidem ratione a periculo eripit ne potestas (primatus potissimum) a ministerio seiungatur, quod iuxta Evangelium potestatis significationi adversatur: “Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat” (Luc. 22, 27), dicit Dominus noster Iesus Christus, Ecclesiae Caput. Quemadmodum autem in conventu Consilii Oecumenici Ecclesiarum Genavae, die 12 mensis Iunii anno 1984, enuntiavimus, catholicae Ecclesiae persuasio se in fidelitate erga apostolicam traditionem Patrumque fidem, in Episcopi Romani ministerio servasse visibile signum et unitatis vadem, difficultas quaedam plerisque ceteris christianis exsistit, quorum memoria quibusdam acerbis recordationibus notatur. Quarum rerum prout fuimus causa, cum Paulo VI, Praedecessore Nostro, veniam petimus (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sermo ad Œcumenicum Ecclesiarum Consilium, 2, die 12 iun. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 1 (1984) 1686).

89. Significans res tamen est et magnae spei Episcopi Romani primatus quaestionem nunc perquiri vel in prospectu; significans quidem res est et magnae spei hanc quaestionem adesse veluti primarium argumentum non modo in dialogis theologicis quos instituit Ecclesia catholica cum reliquis Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus, verum etiam universaliore ratione in oecumenici motus ordine. Nuper quinti conventus universalis Commissionis, cuius titulus “Fides et Constitutio”, Consilii oecumenici Ecclesiarum participes, qui Compostellana in urbe peractus est, suaserunt ut “rursus quaestio poneretur de universali ministerio unitatis christianae” (UNIVERSALIS CONFERENTIAE COMMISSIONIS QUE EST «FIDES ET CONSTITUTIO», II Sectionis relatio, Compostellana in urbe (14 Augusti 1993): Confessing the one faith to God's glory, 31, 2, Faith and Order Paper n. 166, WCC, Geneva 1994, p. 243). Acrium contentionum post saecula, reliquae Ecclesiae ecclesialesque Communitates plus plusque renovata mente unitatis hoc ministerium rimantur (Ut nonnulla dumtaxat supponantur exempla: Novissima relatio effecta ab Anglican-Roman Catholic International Commission - ARCIC I (Septembri 1981): Ench. Œcum. 1, 3-88; COMMISSIONIS PERMIXTAE NATIONALIS AD DIALOGUM INTER ECCLESIAM CATHOLICAM ET CHRISTI DISCIPULOS INSTITUENDAM, Relatio 1981: Ench. Œcum. 1, 529-547; COMMISSIONIS PERMIXTAE NATIONALIS CONIUNCTA CATHOLICA ET LUTERANA, DOCUMENTUM Ministerium pastorale in Ecclesia (13 Martii 1981): Ench. Œcum. 1, 703-742; quaestio dilucide describitur in inquisitione Commissionis permixtae Internationalis pro Dialogo Theologico Inter Ecclesiam Catholicam et Ecclesiam Orthodoxam et Universam).

90. Episcopus Romanus Episcopus est Ecclesiae quae Petri Paulique martyrii servat vestigia: “Arcano Providentiae consilio Romae ipse [Petrus], Iesum persequens, suum iter perficit, Romae summum dat dilectionis et fidelitatis documentum. Romae Paulus, Gentium Apostolus, supremam testificationem praebet et ipse. Romana sic Ecclesia fiebat Petri et Pauli Ecclesia” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Cardinales et ad Curiam Romanam, 3, die 28 iun. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII 1 (1985) 1990).

In Novo Foedere Petri persona praestantem tenet locum. In parte prima Actuum Apostolorum idem princeps exhibetur et apostolici collegii locutor, qui nempe designatur “Petrus... cum aliis Undecim” (Act. 2, 14; cfr. quoque 2, 37; 5, 29). Locus in quo Petrus ponitur Christi in ipsis verbis fundatur, quemadmodum ea in evangelicis traditionibus memorantur.

91. Matthaei Evangelium Petri in Ecclesia munus pastorale describit et definit: “Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis” (Matth. 16, 17-19). Lucas dilucide collustrat Christum Petro demandare ut fratres confirmet, sed eidem simul humanam eius imbecillitatem reddere manifestam eiusque conversionis necessitatem (Cfr. Luc. 22, 31-32). Ita est perinde ac si, ex humana debilitate Petri, palam declaretur eius in Ecclesia peculiare ministerium omnino a gratia oriri; est tamquam si Magister eius conversioni operam suam peculiariter det, ut eum ad munus paret, quod in Ecclesia sua commissurus est ei ab eoque multum postulet. Idem Petri officium, pariter cum eius imbecillitatis affirmatione in re posita, coniunctum, invenitur in quarto Evangelio: “Simon Ioannis, diligis me plus his? ...Pasce oves meas” (Io. 21, 15). Aliquid insuper singulare significat quod secundum Pauli primam epistulam ad Corinthios Christus resuscitatus Cephae apparet et deinceps Duodecim (Cfr. 1 Cor. 15, 5).

Interest animadvertere quemadmodum Petri et Pauli imbecillitas ostendat Ecclesiam in interminata gratiae potentia inniti (Cfr. Matth. 16, 17; 2 Cor. 12, 7-10). Petrus continuo post munus collatum admodum severe a Christo reprehenditur, qui dicit: “Scandalum es mihi” (Matth. 16, 23). Facere non possumus quin in misericordia, qua Petrus indiget, necessitudinem percipiamus aliquam cum illius misericordiae ministerio, quam ipse primus experitur. Ter pariter negabit Iesum. Ioannis quoque Evangelium in luce ponit Petrum munus gregis pascendi recepisse in quadam triplici dilectionis professione (Cfr. Io. 21, 15-17), quae triplici negationi respondet (Cfr. ibid. 13, 38). Lucas autem, in Christi verbo quod iam diximus, cui quidem haerebit prima traditio missionis Petri describendae causa, illud confirmat eum debere “aliquando conversum, confirmare fratres suos” (Cfr. Luc. 22, 32).

92. Paulus vero absolvit sui ministerii narrationem mira illa declaratione quam excipere potest ex ore Domini: “Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur”, atque edicere potest: “cum infirmor, tunc potens sum” (2 Cor. 12, 9-10). Primaria haec est christianae experientiae nota.

In Ecclesia sanguine coryphaeorum Apostolorum alta, Petri muneris heres, Episcopus Romanus ministerium sustinet quod suam ex multiformi Dei misericordia originem ducit, quae corda convertit gratiaeque dat robur ubi quidem discipulus experitur amarum gustatum imbecillitatis suae suaeque miseriae. Huius ministerii auctoritas tota ad serviendum destinatur misericordi Dei consilio atque hoc sensu usque est intellegenda. Per ipsam eius potestas declaratur.

93. Triplicem dilectionis Petri professionem repetens, cui triplex proditio respondet, eius Successor novit se esse debere misericordiae signum. Eius nempe ministerium est misericordiae, ex Christi misericordiae actu ortum. Tota haec Evangelii pars usque est perlegenda, ne ministerii Petrini exercitium quidquam amittat veritatis ac perspicuitatis.

Ecclesia Dei a Christo vocatur, ut significet mundo suarum culparum tenebricosiorumque propositorum implicatione capto, nihilominus Deum pro sua misericordia ad unitatem convertere posse corda, ad suam ipsius communionem ea concitantem.

94. Hoc unitatis servitium, quod divinae misericordiae opere radicitus nititur, intra Episcoporum collegium uni eorum demandatur qui a Spiritu munus receperunt, non sane in populum exercendi potestatem – quemadmodum principes Gentium et qui magni sunt faciunt (Cfr. Matth. 20, 25; Marc. 10, 42) –, sed eum moderandi ut ad tranquilla pascua ducatur. Munus hoc requirere potest ut propria vita tradatur (Cfr. Io. 10, 11-18). Postquam ostendit quemadmodum sit Christus “ille unus in quo uno omnes unus”, S. Augustinus cohortatur: “Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam, quam audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non illum, aut illum, sed unum. Et omnes in illo unam vocem dicant, diversas voces non habeant... Hanc vocem eliquatam ab omni schismate, purgatam ab omni haerese, audiant oves” (S. AUGUSTINI Sermo XLVI, 30: CCL 41, 557). Episcopi Romani munus in Pastorum coetu sibi vult “vigilare” (episkopein), velut excubitoris, ita ut per Pastores, in omnibus Ecclesiis particularibus Christi–Pastoris vera vox exaudiatur. Sic in unaquaque Ecclesia particulari eis demandata efficitur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia. Omnes Ecclesiae plena visibilique communione fruuntur, quandoquidem cum Petro sociantur Pastores omnes ideoque sunt in Christi unitate.

Potestate et auctoritate, quibus ademptis munus hoc vacuefit, Episcopus Romanus communionem omnium Ecclesiarum praestare debet. Hoc nomine primus ipse est inter unitatis ministros. Huiusmodi primatus variis gradibus exercetur, qui tutelam Verbi transmittendi, sacramentalem liturgicamque celebrationem, missionem, disciplinam atque christianam vitam respiciunt. Ad Petri Successorem pertinet necessitatum commonefacere boni Ecclesiae communis, si quis forte inducatur ad id obliviscendum, suis commodis antepositis. Eius est monere, praemonere, declarare a fidei unitate nonnunquam illam, aut illam crebrescentem opinationem abhorrere. Cum id requirunt condiciones, ipse omnium Pastorum secum iunctorum nomine loquitur. Ipse potest etiam – certis quibusdam condicionibus, quas Concilium Vaticanum I definivit – ex cathedra declarare quamdam doctrinam ad fidei depositum pertinere (Cfr. CONC. ŒCUM. VAT. I Pastor Aeternus: DENZ-SCHÖNM. 3074). Testans sic ipse veritatem, unitati inservit.

95. Haec vero omnia in communione sunt facienda. Cum catholica Ecclesia asseverat Episcopi Romani munus cum Christi voluntate congruere, ipsa hoc munus a missione non seiungit, quae episcoporum coetui credita est, qui “vicarii et legati Christi” (Lumen Gentium, 27) ipsi quoque sunt. Episcopus Romanus ad eorum “collegium” pertinet et ii in ministerio sunt eius fratres.

Quod ad unitatem omnium Communitatum christianarum spectat, in provincia, ut liquet, primatus sollicitudinum inest. Ut Romanus Episcopus probe novimus, idque hisce Litteris encyclicis confirmavimus, vehementer a Christo exoptari plenam visibilemque communionem omnium Communitatum, in quibus propter Dei fidelitatem habitat eius Spiritus. Persuasum habemus peculiari nos officio obstringi, cum potissimum perspiciamus plerasque christianas Communitates oecumenica cupiditate flagrare cumque petitionem nobis subiectam exaudiamus, ut aliquam inveniamus formam primatus exercitii, quae, nihil essentiae suae deponens, in novam tamen condicionem pateat. Millennium sane christiani iungebantur “fraterna fidei communione sacramentalisque vitae, sede Romana moderante communi consensu, si dissensiones circa fidem et disciplinam inter eas orirentur” (Unitatis Redintegratio, 14). Hac ratione primatus partes unitatis agebat. Patriarcham oecumenicum, Suam Sanctitatem Demetrium I, alloquentes diximus Nos esse Nobis conscios “varias propter rationes, atque utriusque partis praeter voluntatem, id quod servitium esse debebat, omnino alio sub lumine esse demonstratum. At... ob studium Christi voluntati vere parendi Nos ipsos agnoscimus, veluti Romanum Episcopum, ad ministerium exercendum vocari... Spiritus Sanctus sua luce nos perfundat atque omnes pastores theologosque nostrarum Ecclesiarum illuminet, ut, una simul, ut patet, illas formas perquiramus, in quibus hoc ministerium obire possit amoris opus, quod ab utrisque agnoscatur” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in Petriana Basilica habita, adstante Demetrio I, Archiepiscopo Constantinopolitano et Patriarcha œcumenico, 3, die 6 dec. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 1307 s.).

96. Immane est officium, quod non possumus recusare quodque soli ad exitum adducere non valemus. Communio realis, etiamsi imperfecta, inter nos omnes exsistens, Ecclesiarum responsales eorumque theologos inducere non potest ad instaurandum nobiscum atque de hoc argumento dialogum fraternum ac patientem, in quo possimus nosmet ipsos audire extra steriles altercationes, in mente habentes tantummodo Christi voluntatem erga suam Ecclesiam, sinentes nos transfigi eius exclamatione “ut et ipsi... unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti”? (Io. 17, 21)

97. Ecclesia catholica, sive in sua praxi sive in documentis publicis, affirmat communionem Ecclesiarum particularium cum Ecclesia Romana eorumque Episcoporum cum Pontifice Romano esse condicionem essentialem – in Dei consilio – plenae visibilisque communionis. Oportet enim ut plena communio, cuius Eucharistia est suprema sacramentalis manifestatio, suam habeat visibilem significationem in ministerio in quo omnes Episcopi agnoscant se cum Christo coniungi atque universi christifideles suae fidei testificationem inveniant. Prima pars Actuum Apostolorum ostendit Petrum tamquam loquentem nomine coetus apostolici et servientem unitati communitatis – idque dum observat auctoritatem Iacobi, praepositi Ecclesiae Hierosolymitanae. Hoc officium Petri in Ecclesia permanere debet ut, sub uno suo Capite, qui est Christus Iesus, ipsa in mundo visibiliter communio sit cunctorum eius discipulorum.

Nonne eiusmodi ministerio multos se egere significant, qui in oecumenismo versantur? Quod nempe est praesidere in veritate et amore ne navicula – pulchra imago quam Consilium oecumenicum Ecclesiarum veluti signum elegit – conquassetur tempestatibus utque olim appellere possit ad litus suum.

98. Motus oecumenicus nostri saeculi, plus quam conatus oecumenici superiorum saeculorum quorum tamen momentum non est neglegendum, signatus est quodam missionali prospectu. In sententia Ioannis quae adhibetur uti ratio ductrix – “et ipsi unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti” – explicatum est illud “ut mundus credat” (Io. 17, 21) tanta vi ut periculum sit ne obliviscamur nonnumquam, in mente Evangelistae, unitatem esse in primis ad gloriam Patris. Manifestum est tamen christianorum divisionem adversus Veritatem esse ad quam divulgandam ipsi officio astringuntur, ideoque haec divisio laedit graviter eorum testimonium. Decessor Noster Paulus PP. VI bene hoc intellexerat affirmaveratque in sua Adhortatione Apostolica “Evangelii Nuntiandi”: “Quoniam Evangelii praedicatores sumus, nobis praebenda est fidelibus Christi non species hominum dissidentium ac dissentientium ob controversias, quae nullo modo aedificant, sed species hominum in fide firmatorum, qui sciunt simul congredi, praeter contentiones hic et nunc exorientes, ob communem sinceram et aequam veritatis inquisitionem. Ita est: evangelizationis sors profecto conectitur cum unitatis testimonio ab Ecclesia exhibito... Hoc autem loco denotare iuvat ipsum signum unitatis inter omnes christianos, tamquam modum et instrumentum evangelizationis. Divisio christianorum quaedam praesens res est magnae profecto gravitatis, quae eo usque pertingit, ut ipsum opus Christi debilitet” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 77; cfr. Unitatis Redintegratio, 1; PONTIFICII CONS. AD UNITATEM CHRISTIAN. FOVENDAM Directoire pour l'application des principes et des normes su l'œcuménisme, 205-209, die 25 mar. 1993: AAS 85 (1993) 1112 ss.).

Quomodo enim annuntiari potest Evangelium reconciliationis, nisi eodem tempore cura adhibetur operandi pro christianorum reconciliatione? Si verum est Ecclesiam, Spiritus Sancti impulsu et cum perpetuitatis promissione, omnibus nationibus Evangelium annuntiavisse atque annuntiare, verum est quoque eam difficultates orientes ex divisionibus oppetere debere. Coram fidei praedicatoribus positi qui inter se discordant, etiamsi cuncti ad Christum se referunt, valebuntne increduli accipere verum nuntium? Nonne cogitabunt Evangelium esse divisionis rationem, etiamsi illud exponitur uti lex fundamentalis caritatis?

99. Cum affirmamus Nobis, Episcopo Romano, munus oecumenicum esse “unum ex praecipuis pastoralibus officiis” Nostri Pontificatus (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Cardinales et ad Curiam Romanam, 4 die 28 iun. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 1991), mentem Nostram vertimus ad grave impedimentum quod divisio infert Evangelii nuntiationi. Communitas christiana quae credit in Christum atque desiderat, Evangelii ardore, hominum salutem, nullo modo praecludi potest appellationi Spiritus, qui omnes dirigit christianos ad plenam visibilemque unitatem. Agitur de caritatis praecepto quod penitus est accipiendum. Oecumenismus non est quaestio inhaerens tantum christianis Communitatibus: pertinet enim ad caritatem quam Deus in Christo Iesu tribuit universae humanitati, atque huic caritati obsistere iniuria fit in Ipsum inque eius propositum congregandi omnes in Christo. Summus Pontifex Paulus VI scripsit Patriarchae oecumenico Athenagorae I: “Spiritus Sanctus comitetur nos in via reconciliationis, ut nostrarum Ecclesiarum unitas signum exstet usque fulgidum spei consolationisque pro humanitate cuncta” (PAULI VI Epistula Patriarchae œcumenico Athenagorae I, die 13 ian. 1970: Tomos Agapis, Vatican-Phanar (1958-1970), Roma-Istanbul (1971), pp. 610-611).

100. Alloquentes nuper Episcopos, clerum et catholicae Ecclesiae fideles, ut viam sequendam indicaremus ad magnum Iubilaeum Anni Bis–Millesimi celebrandum, inter cetera affirmavimus: “Optima igitur occasionis bismillesimae apparatio necessario declarabitur renovato officio applicandae quam fidelissime Concilii Vaticani Secundi doctrinae ad cuiusque personae omnisque simul Ecclesiae vitam” (IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 20). Magnum initium est Concilium – sicut Adventus – eius itineris, quod ad limina nos ducit Tertii Millennii. Nobis momentum considerantibus, quod Concilium tribuit operi restaurandae christianorum unitatis, hac quidem nostra gratiae oecumenicae aetate, necesse esse visum est potissimas confirmare persuasiones, quas illud in conscientia insculpsit Ecclesiae catholicae, easdem commemorantes sub luce progressuum, qui interea effecti sunt plenam communionem versus omnium baptizatorum.

Non est dubium quin Spiritus Sanctus hoc agat in opere et Ecclesiam ad plenam effectionem consilii Patris adducat secundum Christi voluntatem, tam acerba vehementia significatam in oratione quam, secundum quartum Evangelium, eius labia enuntiaverunt cum Is ad opus salvificum Paschatis sui pergebat. Sicut tunc, hodie quoque Christus poscit ut novus impetus curam excitet cuiusque de plena visibilique communione.

101. Adhortamur igitur Nostros in episcopatu Fratres ut prorsus in hanc intendant se curam. Duo Codices Iuris Canonici in onera ascribunt episcopi onus etiam unitatem fovendi omnium christianorum, omnem sustinendo operam aut inceptum ad illam provehendam ex conscientia Ecclesiae hoc esse faciendum ob Christi ipsam voluntatem (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 755; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 902). Pars est id muneris episcopalis et officium est directo proficiscens a fidelitate erga Christum, Ecclesiae Pastorem. Omnes fideles, tamen, a Spiritu Dei invitantur, ut quae fieri possunt faciant, quo fortiora evadant communionis vincula inter omnes christianos, et discipulorum Christi crescat cooperatio: “Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad pastores, et unumquemque secundum propriam virtutem afficit” (Unitatis Redintegratio, 5).

102. Spiritus Dei potentia alit et aedificat Ecclesiam per saecula. Ecclesia, ad proximum millennium respiciens, gratiam petit a Spiritu ut propriam suam confirmet unitatem efficiatque ut crescat ad plenam communionem cum ceteris christianis.

Quomodo hoc consequi licet? Oratione in primis. Oratio semper debet suscipere onus illius sollicitudinis quae est cupido unitatis, et ideo unum ex necessariis generibus caritatis quo afficimur in Christum et in Patrem divitem misericordiae. Oratio debet primas partes agere hoc in itinere nobis instituendo ceteris cum christianis proximum versus millennium.

Quomodo hoc consequi possumus? “Gratiarum actione”, quandoquidem vacuis manibus non pervenimus ad hoc constitutum: “et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram... et interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus” (Rom. 8, 26), et nos instruit ut petamus a Deo id quo indigemus.

Qua ratione hoc consequi possumus? Per spem in Spiritu, qui valet amovere a nobis praeteriti temporis simulacra ac memorias separationis acerbas; nobis concedere potest lucem, robur et animum ad gressus necessarios instituendos, ut nostrum opus usque dignius fiat.

At si nos percontari voluerimus an hoc fieri possit, responsio erit semper: ita. Eadem responsio audita est a Maria Nazarethana, quia nihil Deo est impossibile.

In mentem Nostram veniunt verba quibus a sancto Cypriano explanatur Pater noster, oratio scilicet omnium christianorum: “Sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse placatus. Sacrificium maius Deo exhibendum est pax nostra et fraterna concordia, est de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata” (S. CYPRIANI De Dominica Oratione, 23: CSEL 3, 285).

Novo albescente millennio, cur non efflagitabimus a Domino, renovato ardore maturioreque conscientia, gratiam ut nos omnes instruat ad hoc unitatis sacrificium?

103.   Nos, Ioannes Paulus, humilis servus servorum Dei, Nostra facimus verba apostoli Pauli, cuius martyrium, apostoli Petri martyrio conexum, huic Sedi Romanae testimonii eius splendorem contulit, omnesque vos, catholicae Ecclesiae fideles, vosque, fratres sororesque ceterarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium hortamur: “Perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum... Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis” (2 Cor. 13, 11-13).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Maii, in sollemnitate Ascensionis Domini, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top