|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LUGASIENSIS*
IN UGANDA NOVA CONDITUR DIOECESIS LUGASIENSIS APPELLANDA
Quando ad aeternam dominici gregis confirmandam salutem eiusque gubernio
expeditius efficaciusque providendum efflagitatum est ab hac Sede Apostolica ut
archidioecesis Kampalaėnsis in Uganda discinderetur, unde illa dicio provinciae
civilis cui nomen « Mukono » a commemorata archidioecesi detracta in novam
converteretur ecclesiasticam communitatem, ipsi Nos huius generis partitionem
maius in hominum spiritale bonum cessuram esse arbitrati, oblatis ita precibus
obsequendum censuimus. Rogatis igitur sententiam Venerabilibus Fratribus in
episcopatu Congregationi pro Gentium Evangelizatione praefectis eaque libenter
suscepta, singula haec quae sequuntur pro apostolicae potestatis Nostrae
amplitudine decernimus fierique plane iubemus. Praedictam regionem nationis
Ugandensis ab archidioecesi Kampalaėnsi submoveri volumus novamque constitui
dioecesanam circumscriptionem « Lugasiensem » in posterum tempus appellandam.
Hanc vero dioecesim metropolitanae ecclesiae Kampalaėnsi uti suffraganeam subdi
praecipimus necnon auctoritati Congregationis pro Gentium Evangelizatione subici
cuius episcopalem sedem in urbe ipsa « Lugazi » collocamus, ubi aedem sacram sub
titulo « Sancti Petri Claver » inibi sitam gradum evehimus honoremque templi
cathedralis. Hoc dein ut ad effectum deducat suo tempore Nostrum decretum,
destinamus Venerabilem Fratrem Aloisium Robles Dķaz, Apostolicum nempe in Uganda
Pro-Nuntium, officio adiuncto ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione verum
transmittendi exemplum ipsius actus peractae exsecutionis. Qua omni in re operam,
perquam diligentem dent omnes volumus, uti sacri canones super adeo gravi negotio
ad amussim serventur impleanturque. Istas tandem litteras Nostras firmas esse
oportet tam nunc quam postmodum quibusvis rebus contrariis nequaquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri,
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Eugenus Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, pp. 246-247
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|