Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

POSEGANA*

IN CROATIA NOVA DIOECESIS POSEGANA APPELLANDA ERIGITUR

 

Praeclarum evangelizationis opus, quod perfecerunt sancti Cyrillus et Methodius (cfr Slavorum Apostoli, 1), praecipui sane Metropoliae Zagrebiensis apud Deum Patroni, cupimus novo nunc prosequatur vigore. Quam ob rem favorabili praehabita sententia Venerabilis Fratris Iulii Einaudi, Archiepiscopi titulo Villamagnensis in Tripolitana atque Apostolici Nuntii in Croatia, audita Conferentia Episcoporum Croatiae, de consilio Secretariae Status, Apostolica Nostra usi potestate decrevimus ab archidioecesi Zagrebiensi seiungere decanatus vulgo appellatos Požega, Virovitica, Našice, Nova Kapela, Nova Gradiška et Pakrac, nec non paroecias Jasenovac, Krapje et Lonja, et ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Poseganam appellandam. Novae dioecesis sedem statuimus in urbe Pozega, sita in antiqua Valle Aurea, ecclesiamque ibidem exstantem Deo in honorem sanctae Teresiae dicatam ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Novam dioecesim suffraganeam facimus Ecclesiae Metropolitanae Zagrebiensi eiusque Episcopum metropolitico iuri subicimus Archiepiscopi Zagrebiensis. Ut Pastori erectae Ecclesiae in eius regimine validum tribuatur adiutorium, mandamus ut quam primum ad normam iuris communis Collegium Consultorum instituatur. Congruae ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C. facienda, bonorum quae hucusque ad mensam Zagrebiensem pertinuerunt. Circa Seminarii dioecesani erectionem ac tironum ad sacerdotium institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis.

Selecti Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi, nec non sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Cum novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio officium ecclesiasticum habent; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones illi Sedi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Documenta et acta quae conditam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia Zagrebiensi ad Curiam Poseganam mittantur atque ibidem in tabulario serventur. Ad haec omnia perficienda delegamus memoratum Nuntium Apostolicum in Croatia vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in illa Republica gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuendo facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n. 
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 10, pp. 674-676

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana