IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ASANSOLENSIS*
NOVA DIOECESIS CONTITUITUR IN INDIA,
ASANSOLENSIS
APPELLANDA
Pastorali quidem permoti studio curam continenter adhibemus, ut exoptata
Domini beneficia eiusque salutaris nuntius quam amplissimam multitudinem
attingant. Idcirco Nos res disponere properamus quo hoc facilius commodiusque
eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum
interest audito favorabili suffragio, haec statuimus et decernimus. Novam
dioecesim condimus Asansolensem appellandam, quae partem aliquam
archidioecesis Calcuttensis, scilicet territorium septentrionale districtus «
Burdwan » et novem « Thanes », ut aiunt, id est « Saltora, Mejhia, Gangajalghati,
Barjora, Senamukhi, Patrasari, Indus, Chatna et Bankura », quae sunt in
districtu civili « Bankura », atque pariter decem « Thanes », id est «
Muhammadbazar, Rajnagar, Khoyrasole, Dubraijpur, Suri, Illambazar, Sainthia,
Bolpur, Labhpur et Nanoor », quae sunt in districtu civili « Bhirbhum »,
complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Calcuttensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Asansol vocatur, et ibidem templum
Sacro Cordi Iesu dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attollimus. Cetera
secundum leges canonicas gerantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem
Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem atque in India Apostolicum
Pronuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in
ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta,
documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus
quibusvis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Octobris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 81-82
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana