IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUANTANAMEN. - BARACOËN.*
IN CUBA NOVA CONDITUR DIOECESIS
GUANTANAMENSIS-BARACOËNSIS
Spirituali Christifidelium bono studens efficacius consulere, Venerabilis Frater
Petrus Clarus Meurice Estíu, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Cuba,
audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede petivit
ut quodam detracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova
conderetur dioecesis. Nos, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris
totius gregis Dominici, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Beniamini
Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis, in memorata Natione Apostolici Nuntii,
de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter
concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus:
ab archidioecesi Sancti Iacobi in Cuba separamus territorium civilis provinciae
« Guantánamo », atque ex ita distratto territorio novam constituimus dioecesim
Guantanamensem-Baracoënsem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praefatum
territorium nunc terminatur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Guantánamo » ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem Sanctae Catharinae
« de Ricci » dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea
dioecesim Guantanamensem-Baracoënsem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Sancti Iacobi in Cuba eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
eiusdem Ecclesiae metropolitanae pro tempore subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato
Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in
Cuba, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar
actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto
et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS
card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 3, pp. 195-196
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana