IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PURNEAËNSIS*
QUODAM DETRACTO TERRITORIO A DIOECESI DUMKAËNSI, NOVA
IN
INDIAE FINIBUS DIOECESIS CONSTITUITUR PURNEÄENSIS APPELLANDA
Optatis concedere cupientes Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium,
qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, de nova alia in
Indiae finibus condenda dioecesi sollicite curamus. Ad opus enim
evangelizationis in territorio septentrionali fluminis Ganges promovendum,
petitum est ut dioecesis Dumkaënsis divideretur. Nos fore simul confisi ut id in
animarum bonum conduceret, sequentia decernimus atque Nostra iubemus auctoritate:
territorium septentrionale districtuum civilium vulgo Purnea, Katihar, Araria et
Kishanganj ab eadem dioecesi Dumkaënsi abstrahimus eoque novam condimus
dioecesim Purneaënsem appellandam. Eius limites iidem erunt ac fines districtuum
civilium, quos diximus. Episcopi Sedem in urbe Purnea statuimus, in ecclesia Deo
in honorem Sancti Petri Apostoli dicata, quam ad gradum et dignitatem Ecclesiae
cathedralis pariter extulimus, omnibus additis iuribus et privilegiis quae ad
dioeceses pertinent. Hanc dioecesim metropolitanae Ecclesiae Ranchiensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur.
Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo
Sestensem atque Apostolicum in India Pro-Nuntium, legamus. Re tandem ad exitum
perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem
Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis rebus
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima et
vicesima mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo,
Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 11, pp. 829-830
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana