IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VITEBSCEN*
IN BIELORUSSIA NOVA CONDITUR DIOECESIS VITEBSCENSIS
Ad aptius consulendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Noster
Casimirus S.R.E. Cardinalis Świątek, Archiepiscopus Metropolita Minscensis
Latinorum - Mohiloviensis Latinorum, amplum ob numerum incolarum in
circumscriptione ecclesiastica sua commorantium ab hac Apostolica Sede petivit
ut quodam distracto territorio ab eadem circumscriptione nova conderetur
dioecesis. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Dominico Hrušovský,
Archiepiscopo titulo Tubiensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de
consilio Secretariae Status admotae postulationi libenter concedendum esse
putavimus. Summa igitur Nostra potestate ab archidioecesi Minscensi Latinorum -
Mohiloviensi Latinorum separamus Regionem « Vitebsk » atque ex ita distracto
territorio novam constituimus dioecesim Vitebscensem, cuius sedem ponimus in
urbe « Vitebsk » dum ibique exstans templum, Deo in honorem sanctae Barbarae
dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea
dioecesim Vitebscensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Minscensi
Latinorum-Mohiloviensi Latinorum eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Minscensis Latinorum - Mohiloviensis Latinorum subicimus. Cetera omnia
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda
committimus Venerabili Fratri Dominico Hrušovský, quem diximus, eidem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 12, pp. 1105-1106
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana