IN BRASILIA NOVA CONDITUR
DIOECESIS CATANDUVENSIS
Venerabiles Fratres
Oranus Ioannes Tempesta, Episcopus Riopretensis, Iovianus de Lima Júnior,
Episcopus Sancti Caroli in Brasilia, et Aloisius Eugenius Pérez, Episcopus
Iaboticaballensis, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac
Apostolica Sede enixe petiverunt ut, quibusdam detractis territoriis a
circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova conderetur dioecesis, quo
efficacius consuleretur spirituali saluti fidelium in iisdem commorantium. Nos
quidem in beati Petri Cathedra positi deque totius Dominici gregis bono
solliciti, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda,
Archiepiscopi titulo Cannensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de
consilio Congregationis pro Episcopis admotis precibus libenter concedendum esse
putavimus. Summa igitur, qua fungimur, Apostolica potestate quae sequuntur
decernimus: a dioecesi Riopretensi separamus territorium, prout in praesens
lege civili circumscribitur, municipiorum nuncupatorum Catanduva, Catiguá,
Elisário, Ibirá, Novais, Pindorama, Tabapuã et Urêpes; a dioecesi autem Sancti
Caroli in Brasilia distrahimus territorium municipiorum Irapuã, Itajobi,
Marapoama, Novo Horizonte, Sales; a dioecesi denique Iaboticaballensi seiungimus
territorium municipiorum Ariranha, Palmares Paulista, Paraíso, Santa Adélia
atque ex ita detractis territoriis novam constituimus dioecesim Catanduvensem,
quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta prout
in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem ponimus
in urbe Catanduva, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Beatae
Virginis Mariae « de Aparecida » dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae
Cathedralis evehimus. Praeterea Catanduvensem suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Rivi Nigri eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda
committimus Apostolico Nuntio, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae
Sedis in Brasilia, iisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini bis millesimo, Pontificatus
Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 567-568
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana