IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MALINDIENSIS*
IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
MALINDIENSIS
Ad provehendam aeternam salutem atque facilius et efficacius consulendum
regimini Christifidelium Keniae intra fines dioecesis Garissaënsis et archidioecesis Mombasaënsis commorantium, petitum est nuper ut ibidem nova
constitueretur dioecesis. Quoniam vero Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt
praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis
Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani atque in memorata
Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam,
Nos, Qui gravissimo gerimus officium supremi Pastoris universae catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec
decernimus. A Garissaënsi dioecesi separamus territorium districtuum civilium,
qui patrio sermone nuncupantur Lamu et Lower Tana River; a Mombasaënsi autem
archidioecesi seiungimus territorium districtus civilis Malindi; ex iisque
novam condimus dioecesim Malindiensem, quam metropolitanae Sedi Mombasaënsi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt
definiti. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Malindi » atque
templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Antonii dicatum, ad dignitatem
cathedralis ecclesiae evehimus; cetera secundum canonicas leges temperentur.
Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Ioannes Tonucci,
quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis
ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique
Constitutionem Apostolicam nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero
mensis Iunii, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo
secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharcisius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 11, pp. 773-774
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana