*
PRAEFECTURA APOSTOLICA SANCTI ANDREAE ET PROVIDENTIAE,
IN COLUMBIAE FINIBUS, AD DIGNITATEM EVEHITUR VICARIATUS APOSTOLICI
De Evangelii proclamatione totum per orbem solliciti, fideles Columbianam terram
incolentes nunc quidem cogitamus, eos omnes precibus Nostris usque prosequentes.
Quia vero animadvertimus Praefecturam Apostolicam Sancti Andreae et Providentiae
in evangelica doctrina adipiscenda feliciter prosperare, re mature perpensa,
communitatem illam ecclesialem ad gradum dignitatemque Vicariatus Apostolici
provehere existimamus. Itaque de consilio Venerabilium Fratrum Congregationis
pro Gentium Evangelizatione negotiis praepositorum, Apostolicae Nostrae
auctoritatis plenitudine, Praefecturam supra dictam, iisdem finibus constantem,
ad statum attollimus Vicariatus Apostolici Sancti Andreae et Providentiae,
additis iuribus officiisque secundum Iuris Canonici normas. Quibusvis rebus
minime obsistentibus. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum
Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem atque in Columbia Apostolicum Nuntium,
legamus. Diligentibus denique curis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum novam
communitatem ecclesialem committentes, clerum omnesque fideles eiusdem
Vicariatus optimis ominibus Nostris prosequimur: summa enim tenemur fiducia eos
omnes in humana christianaque provincia altum adepturos esse progressum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno
bismillesimo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, p. 197
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana