IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CATACEN.-SQUILLACEN.,
COSENTINA- BISINIANEN.,
RHEGINEN.-BOVEN.*
NOVA ORDINATIO PROVINCIARUM ECCLESIASTICARUM CALABRIAE
Maiori
Christifidelium spiritali bono consulere cupientes, audito Conferentiae
Episcoporum Italiae Praeside ac de consilio Congregationis pro Episcopis
Praefecti, de plenitudine apostolicae potestatis Nostrae haec statuimus quae
sequuntur ac decernimus. Archiepiscopales Ecclesias Catacensem-Squillacensem
atque Cosentinam-Bisinianensem, hactenus recta via subiectas, ad fastigium
metropolitanarum Ecclesiarum attollimus iisdemque iura et privilegia tribuimus,
quibus reliquae ad normam communis iuris gaudent communitates metropolitanae.
Simul praeterea ex integro ecclesiasticas provincias eorundem ipsorum nominum
constituimus. Catacensem Squillacensem Archiepiscopum necnon
Cosentinum-Bisinianensem Archiepiscopum actu munere perfungentes, Venerabilem
Fratrem Antonium Cantisani priorem ac posteriorem Iosephum Agostino, ad gradum
promovemus Archiepiscoporum Metropolitarum, quos iuribus pariter ac
privilegiis augemus quibus ceteri Archiepiscopi Metropolitae fruuntur, at
oneribus aequabiliter obligationibusque obstringimus
quibus ii tenentur. Nova sic excitata ecclesiastica provincia
Catacensis-Squillacensis constabit ex metropolitana Ecclesia Catacensi-Squillacensi tum etiam dicionibus Crotonensi-Sanctae Severinae et
Neocastrensi quae adhuc archidioecesi Rheginensi-Bovensi fuerunt suffraganeae.
Provincia Cosentina-Bisinianensis consistet illa metropolitana sede necnon
suffraganeis dicionibus Rossanensi-Cariatensi et Cassanensi quae metropolitanae
adhuc Ecclesiae Rheginensi-Bovensi suffraganeae fuerunt, tum Sancti Marci
Argentanensis-Scaleensis communitate hactenus immediate subiecta. In posterum
vero provinciam ecclesiasticam Rheginensem-Bovensem efficiet eiusdem nominis
ecclesia una cum dioecesibus suffraganeis Locrensi-Hieracensi, Miletensi
Nicotriensi-Tropiensi ac Oppidensi-Palmarum. Quae ad omnia diligenter in actum
deducenda fidentes Nos Venerabilem Fratrem Andream Cordero Lanza di Montezemolo,
Archiepiscopum titulo Tuscanensem in Italiaque Nuntium Apostolicum deputamus,
necessariis et opportunis instructum facultatibus etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemvis in ecclesiastica dignitate constitutum virum, onere addito
ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fieri potuerit, germanum exemplar
actus ipsius exsecutionis peractae remittendi. Iubemus tandem singula et omnia
hisce Apostolicis Litteris sancita plene sortiri suam vim tam nunc quam in
posterum usque aevum, rebus quibuslibet, etiam speciali mentione dignis,
haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo Ianuarii mensis anno
Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, pp. 337-338
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana