IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RODRIGUENSIS*
IN MAURITIO NOVUS CONDITUR VICARIATUS
APOSTOLICUS RODRIGUENSIS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Mauritio, Congregatio pro
Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto
Venerabilis Fratris Brunonis Musaṛ, Archiepiscopi titulo Abaritani atque in
eadem Natione Apostolici Nuntii, censuit ibidem novum Vicariatum Apostolicum
esse condendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris
universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate
sequentia decernimus. In Mauritii insula patrio sermone « Rodrigues » nuncupata
novum constituimus Vicariatum Apostolicum Rodriguensem, quem, separatum a
dioecesi Portus Ludovici, ipsius Sedis concredimus curae atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque Pro-Cathedram
episcopalem ponimus in templo Sancti Archangeli Gabrielis, quod in urbe
«Saint-Gabriel» exstat. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri
Brunoni Musaṛ, quem diximus, onere imposito authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis memoratae Congregationi remittendi. Hanc denique Apostolicam
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 1, pp. 36-37
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana