IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VALLIS CHALCENSIS*
IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS VALLIS CHALCENSIS
Venerabilis Frater Iosephus Maria Hernández González, tunc
sacrorum Antistes Netzahualcoyotlensis, audita Conferentia episcopali Mexicana,
ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione
ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur quo satius provideretur spirituali
bono Christifidelium ibidem commorantium. Nos quidem, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Iosephi Bertello, Archiepiscopi titulo Urbis Salviae et in
eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse
putamus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis sequentia decernimus. A
dioecesi Netzahualcoyotlensi separamus integrum territorium, prout praesens
civili lege circumscibitur, municipiorum, quae patrio sermone nuncupantur:
Amecameca, Atlautla, Ayapango, Cocotitlán, Chalco, Ecatzingo, Juchitepec,
Ozumba, Temamatla, Tenango del Aire, Tepetlixpa, Tlalmananco, Valle de Chalco et
partem nuncupatam Cuatro Vientos municipii Ixtapaluca atque ex ita distractis
locis novam constituimus dioecesim Vallis Chalcensis, quae iisdem limitabitur
finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, nunc lege civili terminantur.
Sic conditae dioecesis sedem in urbe Valle del Chalco ponimus, ibique exstans
paroeciale templum, Deo dicatum in honorem Sancti Ioannis Didaci, ad gradum et
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut ibidem Capitulum
Canonicorum, ad iuris normam, instituatur. Praeterea Ecclesiam Vallis Chalcensis
suffraganeam facimus sedi Tlalepantlanae, episcopum vero iuri Archiepiscopi
ibidem subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Iosepho
Bertello, vel, ipso a sede absente, illi, qui curat negotia Apostolicae
Nuntiaturae in Mexico, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die octavo mensis Iulii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri
vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 810-811