 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BRUNEIENSIS*
IN BRUNEIO DARUSSALAM NOVUS CONDITUR VICARIATUS APOSTOLICUM
BRUNEIENSIS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Praefectura Apostolica
Bruneiensi, cuius sedes est in urbe Bandar Seri Begawan intra Negara
Brunei Darussalam fines, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature
perpensa habitisque faventibus votis eorum quorum interest, censuit ibidem novum
Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere Pastoris et Patris catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes,
summa Nostra potestate memoratam Praefecturam Apostolicam Bruneiensem ad gradum
Vicariatus Apostolici evehimus eodem servato nomine Bruneiensi, quem concredimus
sollicitis curis Societatis Missionariorum S. Ioseph de Mill Hill. Haec omnia
perficienda committimus Venerabili Fratri Salvatori Pennacchio, Archiepiscopo
titulo Montis Marani ac Delegato Apostolico in Bruneio Darussalam, onere
imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis memoratae
Congregationi remittendi. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno Domini
bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.
|
ANGELUS Card. SODANO
Secretarius Status |
CRESCENTIUS Card. SEPE
Congr.
pro Gentium Evang.
Praef. |
Laurentius Civili,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, p. 16
© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|