The Holy See
back up
Search
riga

ADHORTATIO APOSTOLICA
REDEMPTIONIS DONUM
IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
AD RELIGIOSOS ET RELIGIOSAS SODALES
DE EORUM CONSECRATIONE
MYSTERIO REDEMPTIONIS ILLUSTRATA
 

 

Dilettissimi Fratres et Sorores in Christo Iesu,

I

1. REDEMPTIONIS DONUM, quod hic Annus Iubilaeus extraordinarius singulari in lumine ponit, peculiare infert invitamentum ad conversionem et reconciliatio nem cum Deo in Christo Iesu. Cuius quidem Iubilaei celebrandi causa exterior est historica — recolitur enim MCML anniversaria memoria eorum quae in Cruce et Resurrectione evenerunt — at simul causa interior hic viget, quae cum ipsa altitudine mysterii Redemptionis coniungitur. Ex hoc mysterio nata est Ecclesia, ex eo vivit per totem cursum rerum suarum. Tempus Iubilaei extraordinarii habet aliquid prorsus proprium sibi. Invitamentum ad conversionem et ad reconciliationem cum Deo illuc pertinet quo maiore cum diligentia et cura meditemur de vita nostra, de vocatione nostra christiana, ratione ducta mysterii Redemptionis, eo consilio ut hae magis in dies in eodem mysterio radicentur.

Hoc autem invitamentum, si ad omnes spectat, qui sunt in Ecclesia, peculiari modo vos respicit, Religiosi et Religiosae, qui, Deo consecrati per votum consiliorum evangelicorum, ad particularem plenitudinem vitae christia.nae contenditis. Vocatio vestra specialis et simul summa vitae vestrae in Ecclesia et in mundo indolem suam et vigorem spiritualem ex ipsa altitudine mysterii Redemptionis hauriunt. Christum sequentes in « via angusta... et arta » [1], modo prorsus singulari experimini quam « copiosa apud eum redemptio sit [2].

2. Quapropter, dum Annus hic Sacer vergit ad finem, vos omnes, Religiosi et Religiosae, contemplationi prorsus dediti aut variis operibus apostolatus intenti, cupimus affari. Id iam multis locis et oblatis occasionibus fecimus, confirmantes et persequentes doctrinam evangelicam, quae in tota Traditione Ecclesiae, praesertim in Magisterio recentis Concilii Oecumenici ac quidem in Constitutione dogmatica Lumen gentium et in Decreto Perfectae caritatis, necnon in spiritu eorum continetur, quae Paulus VI, Decessor noster, per Adhortationem Apostolicam, a verbis Evangelica testificatio incipientem, docuit. Codex vero Iuris Canonici, qui nuper coeperat vigere atque quodammodo postremum documentum Concilii potest haberi, vobis omnibus perutile auxilium praebebit vosque tuto ducet, cum definite vias statuetis, quibus praecelsam vocationem vestram ecclesialem fideliter et magnanimiter impleatis.

Ex animo vobis salutem dicimus pro munere nostro Romani Episcopi et beati Petri Successoris, quocum Communitates vestrae singulariter sunt coniunctae. Ex eadem hac sede Romana etiam hae voces sancti Pauli, assiduo veluti repercussu sonantes, ad vos perferuntur : « despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo » [3]. Ecclesia, quae post apostolos thesaurum nuptiarum cum Sponso divino initarum accipit, summo cum amoris affectu omnes filios suos omnesque filias suas intuetur, qui professione consiliorum evangelicorum ipsiusque mediatione foedus eximium cum Redemptore peregerunt.

Excipite ergo haec verba Anni Iubilaei Redemptionis prorsus ut voces amoris, ab Ecclesia pro vobis prolatas. Excipite ea, ubicumque estis: in clausura Communitatum contemplationi deditarum aut in operibus, quibus incumbitis, multimodi servitii apostolici: in Missionibus, in actione pastorali, in valetudinariis aliisve locis, ubi homini doloribus affecto ministratur, in Institutis educationi destinatis, in scholis vel studiorum universitatibus — denique in singulis domibus vestris, ubi, « in nomine Christi congregati » estis, conscii Dominum esse « in medio vestri » [4].

Verba, amoris piena, Ecclesiae, quae volvente Iubilaeo Anno Redemptionis ad vos diriguntur, reddant verba illa, amoris plena, quae Christus ipse unicuique vestrum fecit, cum olim arcanum illud « sequere me » [5]proloqueretur, unde vocatio vestra in Ecclesia sumpsit exordium.

II

3. « Iesus autem intuitus eum dilexit eum » [6] et dixit illi : « Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me » [7], quamvis probe noverimus haec verba, adulescenti diviti fatta, non esse accepta ab eodem, qui vocaretur, tamen id quod iis continetur, est sane dignum quod diligenter ponderetur; iis enim interior conformatio vocationis significatur. « Iesus autem intuitus eum dilexit eum ». Hic est amor Redemptoris : ex tota altitudine divina et humana Redemptionis is exoritur. Exinde amor aeternus Patris relucet, qui sic... dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » [8]. Filius, hoc amore permotus et missionem a Patre in Spiritu Sancto suscipiens, factus est mundi Redemptor. Amor Patris ostensus est in Filio ut caritas redemptrix. Hic ipse amor est verum pretium Redemptionis hominis et mundi. Apostoli Christi de eo pretio Redemptionis animis admodum commotis loquuntur : « ... non corruptibilibus argento vel auro redempti estis sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi », ut sanctus Petrus scripsit [9]. Sanctus vero Paulus asseruit : « Empti enim estis pretio ! » [10].

Vocatio ad viam sequendam consiliorum evangelicorum ex eo manat quod quis interius Christi amorem contingit, qui amor est redimens. Per ipsam hanc caritatem redemptricem vocat Christus. In vocationis conformatione haec veluti congressio cum illo amore fit quiddam omnino personale. Cum Christus « intuitus vos dilexit vos », unumquemque et unamquamque vestrum, cari Religiosi et Religiosae, vocans, caritas illa redemptrix in certam ac definitam ferebatur personam, indolem simul induens sponsalem: scilicet amor electionis evasit. Qui quidem amor totam complectitur personam, eius animam et corpus, sive est vir sive mulier, ac quidem illud « ego personale », quod est unicum neque iterabile. Qui, in aeternum Patri donatus, se ipsum in Redemptionis mysterio « donat », is ipse hominem vocavit ut hic vicissim totum se daret peculiari ministerio in opere Redemptionis eo quod alicui Communitati est ascriptus, ab Ecclesia agnitae et approbatae. Nonne cum hac ipsa vocatione verba congruunt sancti Pauli: « An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti et non estis vestri? Empti enim estis pretio ! » [11].

Ita est profecto. Amor Christi unumquemque et unamquamque vestrum tetigit, diletti Fratres et Sorores, eodem illo « pretio » Redemptionis. Unde conscii fatti estis vos non amplius « esse vestros », sed illius. Haec nova rei conscientia originem ducit ex illo Christi « intuitu, amoris pleno », in cordium vestrorum penetralibus. Cui intuenti estis obsecuti, eundem eligentes, qui unumquemque et unamquamque vestrum primus elegit vosque pro immensa sua caritate redemptrice vocavit. Cum vos vocavit « nominatim », vocatio haec eius ad libertatem hominis semper confertur. Ait enim Christus : « si vis ... ». Quo fit ut responsio huic vocationi data sit etiam optio libera. Viam secuti, quam ipse vobis monstravit, elegistis Iesum Nazarenum, mundi Redemptorem.

4. Haec autem via etiam via perfectionis appellatur. Christus, cum adulescente colloquens, dicit : « si vis perfectus esse ... » ; itaque notio « viae perfectionis » in ipso fonte biblico probatur. Ceterum, nonne haec verba audimus in sermone, quem Salvator in monte habuit, proferri : « Estote ergo perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est »? [12] Vocatio hominis ad perfectionem percepta est quidem aliquomodo ab hominibus rerum contemplationi deditis vivendique praeceptoribus, qui antiquis fuerunt temporibus, ac deinde variis volventibus aetatibus historiae. In vocatione vero biblica nota inest omnino singularis: multum quidem postulat, cum eam perfectionem homini proponit, quae ipsius Dei habet similitudinem [13].

 Hac profecto ratione vocatio cum tota illa interiore convenientia logica Revelationis congruit, secundum quam homo creatus est ad imaginem et similitudinem Dei ipsius. Debet ergo is perfectionem quaerere, quae ei in ordine huius imaginis et similitudinis est propria. Quocirca sanctus Paulus in epistola ad Ephesios scripsit: « Estote imitatores Dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis » [14].

Invitamentum ergo ad perfectionem ad ipsam essentiam pertinet vocationis christianae. Cuius vocationis habita ratione, intellegenda etiam sunt verba a Christo adulescenti secundum Evangelium facta ; quae peculiarem in modum cum mysterio Redemptionis hominis in mundo coniunguntur. Hac enim opus creationis, peccato corruptae, restituitur Deo, et perfectio proponitur, quae propria est totius creationis et peculiariter hominis secundum mentem et consilium Dei ipsius. Maxime vero homo oportet Deo donetur ac restituatur, si sibimet ipsi est piene restituendus. Unde verba ab aeterno hortatoria « revertere ad me, quoniam redemi te » [15], et voces Christi: « si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus ... », sine ulla dubitatione nos in ambitum inducunt consilii evangelici paupertatis, quod ad ipsam essentiam pertinet vocationis et professionis religiosae.

Simul vero haec verba intellegi possunt sensu latiore et quadamtenus in rei natura penitus posito. Magister Nazarethanus eum, quocum sermocinatur, monet ut vitae rationi renuntiet, in qua praecipuum locum obtinet categoria possessionis, id est categoria « habendi » aliquid, et ut eius loco rationem vitae accipiat, quae ad valorem personae humanae ut ad centrum referatur : id est ad « esse » personale cum tota eius « transcendentia », quae ei est propria.

Hic intellectus verborum Christi videtur quasi ampia efficere reducta, ante quae praecelsa forma paupertatis evangelicae refulget, praesertim illius paupertatis, quae, ut consilium evangelicum, maiorem tribuit decorem mysticis nuptiis vestris cum Sponso divino Ecclesiae. Si verba Christi comprehendimus ratione ducta principii, ex quo « esse » maius est quam « habere », maxime si hoc secundum placita materialismi et utilitarismi intellegitur, contingimus paene ipsa fondamenta anthropologica vocationis in Evangelio. Si progressionem civilis cultus hodie vigentis contuemur, haec est inventio ad praesentia maxime pertinens. Quapropter ad praesentia pertinet ipsa vocatio « ad viam perfectionis », qualem Christus commonstravit. Homo, si in civilis cultus hodierni ambitu, maxime in societate bonis consumendis dedita, cum dolore praecipuum defectum percipit in eo situm ut sibi desit « esse » personale, — quod quidem eius humanitati accidit ex abundantia eorum quae multipliciter « habentur » — ipse paratior est hanc veritatem de vocatione accipere, quae in omne tempus enuntiata est in Evangelio. Profecto, vocatio, cui vos, dilecti Fratres et Sorores, estis obsecuti viam perfectionis religiosae ingrediendo, ipsas radices humanitatis tangit, radices dicimus sortis hominis in mundo temporali. Evangelicus « status perfectionis » ab his radicibus vos non seiungit. Contra, eius ope magis consistetis in eo propter quod homo est homo, hanc humanitatem, peccato multimode gravatam, fermento divino et humano mysterii Redemptionis perfundentes.

5. Vocatio secum fert responsionem interrogationi: ad quid est homo? - quomodo sit oportet? Hac responsione nova ratio toti vitae praebetur eiusque significatio certa ac postrema definitur. Quae significatio eruitur e regione illius rei evangelicae mirae communique opinioni contrariae, ex qua quis animam perdit, si eam voluerit salvam facere, et, contra, si eam perdiderit propter Christum et evangelium, salvam facit, ut apud Marcum scriptum videmus [16].

Horum verborum habita ratione, omnino perspicua fit Christi hortatio : « vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo ; et veni, sequere me » [17]. Inter illud « vade » et verba, quae sequuntur, « veni, sequere me » arcta necessitudo intercedit. Affirmari licet his postremis verbis essentiam ipsam vocationis definiri; re quidem vera id potissimum agitur ut quis vestigia Christi sequatur (inde deducta est locutio « sequela Christi »). Verbis autem « vade ... vende ... da ... » condicio, quae vocationem praecedit, videtur declarari. Ceterum haec condicio non est « extra » vocationem, sed iam « intra » eam. Etenim homo novum sensum propriae humanitatis non solum deprehendit ut « sequatur » Christum, sed eatenus deprehendit quatenus hunc sequitur. Cum « vendit quae habet » et « dat pauperibus », intellegit bona illa et rerum abundantiam, quae olim possederit, non fuisse thesaurum, cui inhaereret : thesaurum esse in corde, quod a Christo facultatem acceperit aliis « dandi » eo quod se ipsum donet. Dives non est ille qui habet, sed is qui « dat », is qui capax est ad dandum.

Hic mirum illud communique opinioni contrarium, quod est in Evangelio, singularem in modum significans evadit. Fit enim agendi ratio ipsius « esse »: pauperem esse secundum significationem, a Magistro Nazarethano huic « esse » tributam, idem valet ac boni dispensatorem fieri in propria humanitate; pariter idem valet atque invenire « thesaurum ». Qui thesaurus est indelebilis: siquidem una cum homine in formam aeternitatis transit et ad hominis eschatologiam pertinet divinam. Per hunc thesaurum futuram sortem immutabilem homo obtinet in Deo. Ait Christus : « habebis thesaurum in caelo ». Hic thesaurus est tam « praemium », post mortem, operum exemplo divini Magistri patratorum, quam potius impletio eschatologica (effectio) eorum quae iam hic in terris suberant operibus in interiore cordis « thesauro ». Ipse enim Christus, hortans, cum sermonem haberet in monte [18], ut thesauri in caelo thesaurizarentur, addidit : « ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » [19]. Quibus verbis indoles eschatologica vocationis chtistianae significatur atque etiam magis indoles eschatologica vocationis, quae exercitatione consiliorum evangelicorum efficitur, intra nuptias spiritales initas cum Christo.

6. Conformatio huius vocationis, prout e verbis adulescenti secundum Evangelia synoptica factis [20] colligitur, apparet, dum thesaurus fundamentalis propriae humanitatis detegitur respectu illius « thesauri », quem homo « habet in caelo ». Hoc in prospectu thesaurus fundamentalis propriae humanitatis coniungitur cum hoc : « esse, dum quis dat se ipsum ». In eiusmodi vocatione is ad quem omnia proxime referuntur, est vivens persona Iesu Christi. Vocatio ad viam perfectionis ineundam formam sumit ab eo et per eum in Spiritu Sancto, qui novos semper homines, viros et mulieres, variis temporibus vitae eorum, praesertim vero iuvenili aetate, « docet » omnia, quae Christus « dixit » [21], nominatim ea quae « dixit » adulescenti, qui ex eo quaesivit « Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? » [22]. Per responsionem Christi, qui eum, quocum loquitur, « intuetur ac diligit », fermentum praevalidum mysterii Redemptionis penetrat in conscientiam, cor et voluntatem hominis, qui cum veritate quaerit et sinceritate.

Hoc sane modo vocatio ad viam consiliorum evangelicorum terendam semper a Deo sumit initium « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat » [23].Vocatio ipsa, qua homo penitus legem evangelicam donationis deprehendit quaeque in propria eius humanitate est defixa, est donum! Est quidem donum re-f ertum iis quae altissime in Evangelio continentur, donum, in quo ratio divina et humana mysterii Redemptionis mundi relucet. « In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris » [24].

 III

7. Vocatione ad professionem religiosam estis adducti, qua Deo estis consecrati per ministerium Ecclesiae simulque in Farniliam vestram religiosam inserti. Quapropter etiam Ecclesia de vobis cogitat imprimis ut de hominibus « consecratis », Deo in Iesu Christo consecratis, cui soli estis mancipati. Hac consecratione locus, quem in ampia communitate Ecclesiae, Populi Dei, obtinetis, statuitur. Ea autem simili in missionem universalem huiusce Populi Dei specialem copiam virium spiritualium et supernaturalium infert: peculiarem formam vivendi, testimonii dandi, apostolatus exercendi, fideliter quidem servata missione Instituti vestri, eius identitate, eius hereditate spirituali. Universalis missio Populi Dei posita est atque infixa in missione messianica ipsius Christi — Prophetae, Sacerdotis, Regis — quam omnes diversimode participant. Participandi ratio propria eorum qui sunt Deo consecrati, congruit cum forma insertionis vestrae in Christum. Altitudinis et vigoris huius insertionis momentum facit ipsa professio religiosa.

Haec novum nexum hominis cum Deo Uno et Trino efficit in Iesu Christo. Qui nexus invalescit e fundamento illius vincoli originarii, quod in sacramento inest Baptismi. Professio religiosa « in baptismatis consecratione intime radicatur eamque plenius exprimit » [25]. Hoc modo ea, quod attinet ad rem constitutivam, nova evadit consecratio : id est consecratio ac donatio personae humanae Deo fatta, qui super omnia amatur. Officio per vota suscepto, eo pertinente ut consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae, secundum praecepta propria vestrarum Familiarum religiosarum, in constitutionibus statuta ac definita, ad effectum adducantur, exprimitur piena consecratio Deo exhibita simulque illud est subsidium ad eam exsequendam. Exinde etiam testimonium et apostolatus, personarum Deo consecratarum propria, formantur. Verumtamen illa veluti radix huius consecrationis, consciae et liberae, et, quae inde consequitur, donationis sui ipsius, qua quis Deo mancipatur, in baptismo est quaerenda, quod sacramentum nos ad mysterium paschale perducit ut ad culmen et centrum Redemptionis a Christo peractae.

Itaque incitata verba sancti Pauli, in epistula ad Romanos exstantia, oportet revocentur ut professio religiosa, prout ex veritate aestimatur, in pieno lumine ponatur « An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus ita et nos in novitate vitae ambulemus » [26]; « vetus homo noster simul crucifixus est ... ut ultra non serviamus peccato ... » [27];  « Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo lesu »[28].

Professio religiosa — vi illa sacramentali baptismi, in quo radicatur — est « nova sepultura in mortem Christi » : est nova ob animum conscium et optionem; nova ob amorem et vocationem; nova ob indesinentem « conversionem ». Haec « sepultura in mortem » efficit ut homo, « sepultus cum Christo », « sicut Christus ambulet in vita nova ». In Christo crucifixo ut in fundamento altissimo sive consecratio baptismalis sive professio consiliorum evangelicorum nituntur, quae — secundum verba Concilii Vaticani II — « constituit peculiarem quamdam consecrationem ». Ea est et mors et liberatio. Ait sanctus Paulus : « existimate vos mortuos quidem esse peccato »; simul vero hanc mortem « liberationem a servitute peccati » appel_ lat. Potissimum vero consecratio religiosa, in fundamento sacramentali sancti baptismi posita, efficit vitam novam « pro Deo in Iesu Christo ».

Ita profecto, una cum professione consiliorum evangelicorum, modo multo maiorem maturitatem praeferente et interius operante, « deponitur vetus homo » eademque ratione « induitur novus homo, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis », ut iterum verbis utamur de epistula ad Ephesios depromptis [29]. 

8. Sic ergo, dilecti Fratres et Sorores, omnes vos, qui in universa Ecclesia ex foedere in professione consiliorum evangelicorum finito vivitis, hoc Anno Sacro Redemptionis renovate conscientiam peculiaris vestrae participationis mortis Redemptoris in Cruce; participationis dicimus, cuius virtute resurrexistis cum eo et continenter resurgitis ad vitam novam agendam. Dominus ad unumquemque et unamquamque vestrum loquitur, sicut olim per Isaiam prophetam dixit:

« Noli timere, quia redemi te
et vocavi te nomine tuo; meus es tu » [30].

 Invitamentum evangelicum « Si vis perfectus esse ... sequere me » [31], nos deducit ac dirigit lumine radiante verborum Magistri divini. Ex altitudine Redemptionis vocatio Christi provenit ex eademque altitudine animam hominis contingit; haec vocatio salvifica vi gratiae Redemptionis induit in anima eius, qui est vocatus, formam concretam professionis consiliorum evangelicorum. Qua in forma continetur responsio vestra vocanti cantati redemptrici data; et haec etiam est responsio amoris piena: amoris videlicet donationis, qui est intimum robur consecrationis, id est consecrationis personae. Verba Isaiae redemi te - meus es tu hunc amorem videntur confirmare atque sancire, qui est amor consecrationis plenae et exclusoriae Deo factae.

Hoc modo peculiare foedus amoris sponsalis efficitur, in quo indesinenter repercussa resonare videntur verba de Israele dieta, quem « elegit sibi Dominus ... in peculium » [32]. In omni enim homine Deo consecrato eligitur « Israel » novi et a eterni Testamenti. Totus Populus messianicus, universa Ecclesia in omni homine eligitur, quem Deus ex hoc Populo sibi eligit; in omni homine dicimus, qui pro cunctis Deo consecratur ut ei soli mancipetur. Etenim si nemo, ne sanctissimus quidem homo, verba Christi potest iterare : « pro eis ego sanctifico meipsum » [33], ratione habita virtutis redemptricis horum verborum, tamen unusquisque, amore donationis, Deo se offerens ut ei soli mancipetur, per fidem intra fines horum verborum potest consistere.

Nonne ad hoc agendum alia verba eiusdem Apostoli Pauli, quae in epistola ad Romanos continentur, nos incitant, quae saepe repetimus atque meditamur « Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum »? [34] Quibus in vocibus quasi e longinquo resonant verba eius qui, in mundum ingressus factusque homo, ad Patrem dixit: « corpus aptasti mihi Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam » [35].

In his ergo peculiaribus adiunctis Anni Iubilaei Redemptionis ad mysterium corporis et animae Christi revocamur ut ad subiectum integrum caritatis sponsalis et redemptricis ; est autem sponsalis quia redemptrix. Amore actus se ipsum obtulit, amore ductus corpus suum tradidit « pro peccato mundi ». Totos vos collocantes in mysterio paschali Redemptoris per consecrationem votorum religiosorum, vos ob amorem, in piena donatione insitum, animas vestras et corpora replere vultis spiritu proprio studii se devovendi, quemadmodum sanctus Paulus verbis epistulae ad Romanos, modo allatis, hortatur : « exhibeatis corpora vestra hostiam » [36]. Hoc sane modo in professione religiosa similitudo illius caritatis infigitur, quae in Corde Christi est redemptrix simul et sponsalis. Qui quidem amor in unoquoque vestrum, dilecti Fratres et Sorores, erumpat oportet ex ipso fonte illius peculiaris consecrationis, quae — in fundamento sacramentalis baptismi posita — initium est novae vitae vestrae in Christo et in Ecclesia : est initium novae creaturae.

Utinam, ab unoquoque et unaquaque vestrum, una cum hoc amore, altius percipiatur gaudium quod solius Dei estis, quod peculiaris estis hereditas sanctissimae Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti. Iterate interdum haec verba Psalmistae, divino affiatu prolata:

« Quid enim mihi est in caelo? Et apud te nihil volui super terram. Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum » [37].

Vel haec:

« Dixi Domino : "Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te" ... Dominus pars hereditatis meae et calicis mei : tu es qui detines sortem meam » [38].

 

Conscientia vos esse Dei ipsius in Iesu Christo, Redemptore mundi et Ecclesiae Sponso, ponatur ut signaculum super corda vestra [39], super cogitationes vestras, verba et opera, ut signum videlicet sponsae biblicae. Haec scientia Christi ardens et alta, ut nostis, efficitur et altius percipitur singulis diebus ope vitae orationi personali, communitariae et liturgicae deditae, quae propria est singularum Familiarum vestrarum religiosarum. Hoc etiam re ac quidem potissimum religiosi et religiosae contemplationi praecipuae vacantes fratribus suis et sororibus, in operibus apostolatus versantibus, adiumentum validum praebent eosque concitando sustentant. Haec conscientia vos esse Christi faciat ut animi, cogitationes, opera vestra, veluti clave mysterii Redemptionis reserata, patescant omnibus doloribus, omnibus necessitatibus, omni spei hominum et mundi, in quae consecratio vestra evangelica inserta est ut peculiare signum praesentiae Dei, « cui omnes vivunt » [40], quos invisibilis ambitus eius Regni amplectitur.

In verbis « sequere me », quae Christus protulit cum unumquemque et unamquamque vestrum, dilecti Fratres et Sorores, « intuitus est et dilexit », haec etiam inest significatio : partem habe, modo quam plenissimo et efficacissimo, in formanda illa «nova creatura » [41], quae e redemptione mundi appareat oportet virtute Spiritus Veritatis, operantis ex mysterii paschalis Christi abundantia.

IV

9. Per professionem recluditur ante unumquemque et unamquamque vestrum via consiliorum evangelicorum. In Evangelio enim plures reperiuntur hortationes, quae praecepti fines excedunt, non modo « necessarium » indicantes sed etiam id quod est « melius ». Cuius modi sunt hortatoria verba ne quis iudicet [42], ut quis mutuum det « nihil desperans » [43], ut omnibus proximi optatis ac petitionibus satis fiat [44], ut ad convivium pauperes vocentur [45], ut semper hominibus dimittatur [46] aliaque multa his similia. Si secundum Traditionem professio consiliorum evangelicorum intenditor in tria capita castitatis, paupertatis et oboedientiae, videtur haec consuetudo satis dilucide illuminare pondus eorum uti elementorum praecipuorum et certa quadam ratione « compendiariorum » oeconomiae salutis. Omne, quod in Evangelio est consilium, obliquo tramite ingreditur illius viae propositum, ad quam Christus vocat cum dicit « sequere me ». At huic viae castitas, paupertas et oboedientia indolem christocentricam tribuunt eique proprium imprimunt signum totius oeconomiae Redemptionis.

Ad hanc vero « oeconomiam » suapte natura pertinet transformatio rerum universitatis per cor hominis, ex intimo animo : « exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei » [47]. Quae transformatio una cum illo amore procedit, quem Christi vocatio in hominis animum infundit, cum illo dicimus amore, qui ipsam consecrationis essentiam efficit : qua vir aut mulier Deo se in religiosa professione devovet supra fundamentum sacramentalis consecrationis baptismi innixus. Fundamentum ipsius oeconomiae Redemptionis detegere possumus, si verba primae epistulae sancti Ioannis legimus : « Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum [48].

In corde cuiusque vestrum, diletti Fratres et Sorores, professio religiosa reponit Patris amorem, amorem illum, qui in corde est lesu Christi, mundi Redemptoris. Amor hic mundum amplectitur et omne, quod in illo venit a Patre, idemque amor eo contendit ut in mundo vincat omne, quod « non est ex Patre ». Contendit igitur ut triplicem debellet concupiscentiam. « Concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum ac superbia vitae » haerent in homine intimo quasi hereditas peccati originalis, ex quo necessitudo cum mundo, a Deo condito hominisque dominationi tradito [49], in corde hominis multipliciter est deformata. Secundum Redemptionis oecononiam evangelica consilia castitatis, paupertatis et oboedientiae constituunt instrumenta efficacissima ad transformandam in corde hominis illam necessitudinem cum « mundo »: cum mundo exteriore necnon cum proprio illo « ego », quod aliquo modo pars praecipua est « mundi » biblico sensu accepti, si in eo id oritur, quod « non est ex Patre ».

Inter locutiones iam allatas primae epistulae sancti Ioannis facile denotatur momentum maximum trium consiliorum evangelicorum in universa Redemptionis oeconomia. Etenim castitas evangelica nos adiuvat ut in vita interiore nostra transformemus omnia, quae ex concupiscentia carnis emanant; paupertas evangelica, ea omnia, quae ex concupiscentia oculorum nascuntur; oboedientia evangelica denique efficit ut penitus ea corrigamus, quae in hominis corde profluunt e superbia vitae. Consulto hic loquimur de victoria tamquam de transformatione, quoniam tota oeconomia Redemptionis fini-bus illorum verborum, quae Christus in sacerdotali precatione Patri fecit, circumscribitur « Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo » [50]. Evangelica consilia secundum id quod iis est essentialiter propositum, « renovationi creaturae » deserviunt : « mundus » debet per ea subici homini ita ut homo ipse perfecte Deo donetur.

10. Interior consiliorum evangelicorum finis nos adducit ut alios etiam reperiamus aspectus, qui arctam eorum coniunctionem cum Redemptionis oeconomia in lumine ponunt. Compertum vero est hanc quasi culmen attingere suum in paschali mysterio Iesu Christi, in quo exinanitio per mortem et ortus vitae novae per resurrectionem inter se consociantur. In consiliorum evangelicorum exercitatione alte veluti repercutitur haec dualitas paschalis [51]:  necessaria exstinctio eorum omnium, quae in nobis singulis peccatum eiusque effectus sunt, necnon facultas renascendi cotidie ad praeclarius bonum in anima hominum absconditum. Quod quidem bonum operatione gratiae declaratur, qua ut hominis anima vehementius moveatur, facit ipsa exercitatio castitatis, paupertatis et oboedientiae. Tota Redemptionis oeconomia impletur eo ipso quod anima trahitur duciturque arcana actione Spiritus Sancti, qui omnis sanctitatis est proximus artifex. Professio hac in via consiliorum evangelicorum in unoquoque et unaquaque vestrum, dilecti Fratres et Sorores, amplum spatium aperit « novae creaturae » [52], quae in vestro « ego » humano ex Redemptionis oeconomia apparet ac per ipsum « ego » humanum etiam in ceteris rationibus inter personas intercedentibus atque socialibus. Simul ergo in humanitate apparet ut in parte mundi a Deo creati: illius mundi, quem Pater « iterum » dilexit in Filio aeterno, mundi Redemptore.

De hoc autem Filio dicit sanctus Paulus : « cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus » [53]. Proprietas ergo exinanitionis, quam consiliorum evangelicorum exercitatio secum fert, proprietas est omnino christocentrica. Qua de causa Magister Nazarethanus expressis verbis significat Crucem ve1uti condicionem ut quis sua sequatur vestigia. Qui aliquando unicuique vestrum dixit : « sequere me », etiam dixit « Si quis vult post me sequi, deneget seipsum et tollat crucem suam et sequatur me » (scilicet ingrediatur vestigiis) [54]. Quod cunctis auditoribus suis est elocutus, non solum discipulis suis. Itaque lex abnegationis pertinet ad ipsam vocationis christianae essentiam. Insigniter tamen ad essentiam pertinet vocationis, quae cum consiliorum evangelicorum professione coniungitur. Iis porro, qui in huius vocationis via incedunt, planae fient etiam difficiles illae voces, quas in epistula ad Philippenses legimus: propter eum « omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucri faciam et inveniar in illo » [55].

Abnegatio ergo — Calvariae mysterium referens — requiritur ut quis « inveniatur » plenius in Christo, cruci affixo et resuscitato ; abnegationem dicimus ut quis in ipso funditus cognoscat mysterium suae humanitatis idque comprobet in via mirabilis illius progressionis, de qua alibi idem Apostolus scribit : « licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem » [56]. Hoc quidem pacto oeconomia Redemptionis transfert paschalis mysterii virtutem in campum humanitatis, obsecutae Christi invitationi ad vitam in castitate, paupertate, oboedientia agendam, id est ad vitam secundum evangelica consilia.

V

11. Paschalis forma huius vocationis, variis inductis considerandi rationibus, innotescit, prout ad singula refertur consilia.

Etenim secundum normam oeconomiae Redemptionis illa castitas aestimetur oportet et exerceatur, quam unusquisque et unaquaeque vestrum voto una cum paupertate et oboedientia promisistis: In hoc responsio continetur Christi verbis, quae simul sunt invitamentum : « et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum caelorum. Qui potest capere, capiat » [57]. Antea vero explicate dixerat Christus : « Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est » [58]. Qua in re etiam Paulus apostolus est dedita opera versatus ac quidem in epistula ad Corinthios [59]. Hoc vero consilium insigniter ad cordis humani amorem dirigitur. Dum paupertas maximeque oboedientia videntur ante omnia in lumine ponere rationem amoris redimentis, qui in religiosa consecratione invenitur, castitate magis extollitur indoles sponsalis eiusdem amoris. Uti patet, agitur hic de castitate, qua nonnulli « seipsos castraverunt propter Regnum caelorum », agitur nempe de virginitate ut testificatione amoris sponsalis erga Redemptorem ipsum. Hoc quidem sentiens docet Apostolus: « qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit » [60]. « Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino » [61], et « mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu » [62].

Non reperitur, nec in Christi nec in Pauli verbis, ulla matrimonii contemptio. Consilium evangeiicum castitatis indicat tantummodo peculiarem illam facultatem, quae cordi humano, tum viri tum mulieris, obvenit ex amore sponsali Christi ipsius, Iesu « Domini ». Quod quis « se castrat propter Regnum caelorum », non tantum libera est renuntiatio matrimonii vitaeque familiaris, verum charismatica electio Christi ut Sponsi solius atque unius. Huiusmodi autem electione non tantum peculiariter fit ut quis « sollicitus sit » de iis « quae Domini sunt », sed ea — facta « propter Regnum caelorum » — adducit hoc Regnum eschatologicum Dei ad omnium hominum vitam secundum temporalitatis condiciones et quodammado id praesens reddit in mundo.

Ex hoc personae Deo consecratae intimum propositum totius oeconomiae Redemptionis assequuntur. Qui finis eo exprimitur quod Regnum Dei pro natura sua ultima et eschatologica propius adducitur. Per castitatis votum personae Deo consecratae communicant oeconomiam Redemptionis per liberam renuntiationem gaudiorum temporalium vitae matrimonialis ac familiaris; aliunde vero, eo quod « seipsos castraverunt propter Regnum caelorum », in transeuntem mundum inferunt nuntium venturae resurrectionis [63] et vitae aeternae: vitae cum ipso Deo coniunctae per visionem beatificam et amorem, qui in se complectitur penitusque permeat ceteros cordis humani amores.

12. Ad paupertatem quod attinet, quam significantia sunt verba secundae epistulae ad Corinthios, quae accuratam praebent eorum omnium summam, quae de hoc argumento in Evangelio audimus ! « Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis » [64]. Secundum hasce voces paupertas interiorem ingreditur quasi structuram ipsius gratiae redemptricis Iesu Christi. Sine paupertate comprehendi non potest mysterium doni divinitatis homini facti; quae donatio in Iesu Christo est perfecta. Hanc etiam ob rem in ipso centro Evangelii est recondita, in initio nempe nuntii octo beatitudinum; « Beati pauperes spiritu » [65]. Evangelica paupertas ante humanae animae oculos reserat visionem totius mysterii, « absconditi a saeculis in Deo » [66]. Ii quidem soli, qui hoc modo « pauperes » sunt, interius etiam valent eius intellegere inopiam, qui infinitum in modum est dives. Inopia Christi in se abditas continet infinitas hasce Dei divitias; quin etiam earum est falli nescia testificatio. Divitiae enim, ipsa videlicet divinitas, in nullo bono creato aeque congruenterque declarari potuerunt. Una in paupertate divitiae illae exprimi possunt ideoque intellegi apta ratione tantum a pauperibus, id est a pauperibus spiritu. Eorum autem Christus, homo-Deus, est primus : ille, qui « cum esset dives, factus est egenus », non solum magister verum etiam nuntius et sponsor illius paupertatis salvificae, quae infinitis convenit Dei divitiis et virtuti inexhaustae gratiae ipsius.

Itaque verum etiam hoc est, quod ait Apostolus : « illius inopia nos divites sumus ». Magister enim est et nuntius paupertatis, quae locupletat. Hac ipsa de causa ille adulescenti in Evangeliis synopticis dicit « vende quae habes ... da ... et habebis thesaurum in caelo » [67]. Quibus in verbis invitatio inest ut propria paupertate alii ditentur; sed in intima hac invitatione absconditur testimonium infinitarum Dei divitiarum, quae, in gratiae mysterio ad animam humanam translatae, in ipso homine efficiunt, per eam quidem paupertatem, fontem, unde ceteri locupletentur; qui fons comparari non potest cum alia ulla copia bonorum materialium; fons, unde aliis bene fiat ad Dei ipsius similitudinem. Haec largitio intra ipsum Christi mysterium contingit, qui « inopia sua nos divites fecit ». Videri licet quomodo hoc locupletandi opus in paginis Evangelii progrediatur ac denique perficiatur, tamquam in culmine, in eventu paschali : Christus enim, pauperrimus in morte, quam in Cruce obiit, simul is est qui vitae novae plenitudine in immensum per resurrectionem nos ditat.

Dilecti Fratres et Sorores, spiritu pauperes per evangelicam professionem, suscipite in tota vita vestra hanc salvificam formam paupertatis Christi. In singulos dies maiorem quaerite eius maturitatem! « Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius », et reliqua « adicientur vobis » [68]. Utinam in vobis ac per vos evangelica compleatur beatitudo pauperibus destinata [69], pauperibus spiritu![70]

13. Christus, « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis » [71]. Hisce in dictis epistulae Pauli ad Philippenses ipsam essen_ tiam Redemptionis attingimus. In hac videlicet veritate oboedientia Iesu Christi praecipuo quodam et constitutivo modo est inserta. Hoc porro confirmatur aliis etiam Apostoli verbis, hic vero de epistola ad Romanos depromptis : « sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi » [72].

Consilium evangelicum oboedientiae est invitamentum, proficiscens ex hac Christi oboedientia « usque ad mortem ». Qui huic obsequuntur invitamento, verbis enuntiato « sequere me », statuunt — uti Concilium docet — Christum sequi, qui « per oboedientiam usque ad mortem Crucis homines redemit et sanctificavit » [73]. Evangelicum iinplentes oboedientiae consilium, ad intimam essentiam totius oeconomiae Redemptionis perveniunt. Hoc consilium exsequentes, impetrare cupiunt peculiarem participationem oboedientiae illius « solius et unius », cuius oboedientia « iusti constituentur multi ».

Affirmari licet eos qui vitam secundum oboedientiae consilium ducere decernant, sese singulariter collocare inter mysterium iniquitatis [74] ac mysterium iustificationis gratiaeque salvificae. In hoc « loco » versantur cum omnibus vitiosis suae naturae humanae radicibus, cum omnibus effectibus « superbiae vitae », tota illa proclivitate — e nimio sui amore manante — ad dominandum ac servitium detrectandum, sed per ipsum oboedientiae votum constituunt se ipsos transformare ad Christi similitudinem, qui « per oboedientiam homines redemit et sanctificavit ». In oboedientiae consilio proprias partes in Christi Redemptione propriamque sanctificationis viam student reperire.

Haec via est, quam in Evangelio Christus descripsit, saepius quidem locutus de voluntate Dei facienda eaque perpetuo quaerenda. «Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius » [75]. « Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me » [76]. « Qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper » [77]. « Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me » [78]. Constans haec voluntatis Patris impletio in memoriam quoque redigit confessionem messianicam Psalmistae Veteris Testamenti : « In volumine libri scriptum est de me. Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis » [79].

Talis Filii oboedientia — laetitiae piena — ad summum evadit in Passione et Cruce : « Pater, si vis, transfer calicem istum a me! Verumtamen non mea voluntas sed tua fiat » [80]. Iam inde a precatione in horto Gethsemani prompta Christi alacritas peragendae Patris voluntatis repletur usque ad summum dolore fitque oboedientia illa « usque ad mortem, mortem autem crucis », de qua sanctus Paulus loquitur.

Personae Deo consecratae per oboedientiae votum in animos inducunt cum humilitate praesertim oboedientiam Redemptoris imitari. Licet enim subiectio voluntati Dei atque oboeditio eius legi sit quolibet in statu condicio christianae vitae, nihilominus tamen in « statu religioso », in « statu perfectionis », votum oboedientiae confirmat in animo uniuscuiusque vestrum, dilecti Fratres et Sorores, officium peculiaris cuiusdam coniunctionis cum Christo « oboediente usque ad mortem ». Quoniam vero haec oboedientia Christi partem intimam et essentialem operis efficit Redemptionis, prout ex supra allatis Apostoli verbis colligitur, idcirco etiam, dum evangelicum oboedientiae consilium impletur, dispici inibi debet peculiare aliquod temporis momentum in illa « economia Redemptionis », quae totam vestram permeat vocationem in Ecclesia.

Hinc fit ut quis possit « penitus obsequi Spiritui Sancto », qui praesertim in Ecclesia agit, sicut Decessor noster Paulus VI in Adhortatione Apostolica a verbis « Evangelica Testificatio » incipiente scripsit [81], sed qui item in Institutorum vestrorum constitutionibus manifestatur. Profluit hinc illud religiosum obsequium, quod personae Deo consecratae in spiritu fidei superioribus suis legitimis praestant, qui Dei obtinent locum [82]. In epistula ad Hebraeos admodum significantem hac de re monitionem invenimus : « Oboedite praepositis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri ». Epistulae auctor subiungit : « ... ut cum gaudio hoc faciant et non gementes, hoc enim non expedit vobis » [83].

Ceteroqui superiores, memores in spiritu servitii sibi exercendam esse potestatem, per Ecclesiae ministerium sibi delatam, parati sint oportet fratres suos audire, quo melius dignoscant quid Deus ab unoquoque eorum postulet, firma tamen auctoritate ipsorum decernendi et praecipiendi, quae sibi visa fuerint opportuna.

Una autem cum obsequio et oboedientia ita intellectis procedit animus serviendi, qui totam vestram vitam conformat ad exemplum Fini hominis, qui « non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis » [84].

Porro eius Mater, decretorio illo tempore Annuntiationis, inde a principio ingressa totam Redemptionis salvificam oeconomiam, dixit : « Ecce ancilla Domini ; fiat mihi secundum verbum tuum » [85].

Reminiscimini praeterea, diletti Fratres ac Sorores, oboedientiam, qua vos obstrinxeritis, sine condicione Deo vos consecrantes per consiliorum evangelicorum professionem, singularem esse significationem interioris libertatis, haud secus ac postrema declaratio Christi libertatis fuerit ipsius oboedientia « usque ad mortem »: « ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso » [86].

VI

14. Vertente Redemptionis Anno Iubilaeo cuncta Ecclesia cupit suum amorem erga Christum renovare, hominis mundique Redemptorem, Dominum suum simulque Sponsum divinum. Quapropter hoc Anno Sacro ea peculiari cum cura vos respicit, dilecti Fratres et Sorores, qui ut consecratae personae locum singularem tenetis tam in universali Populi Dei communitate quam in unaquaque communitate locali. Ecclesia enim, si optat ut per Iubilaei extraordinarii gratiam vester etiam amor in Christum renovetur, pariter prorsus sibi est conscia amorem illum singulare quoddam bonum totius Populi Dei efficere. Ecclesia probe novit in amore, quem a personis consecratis recipiat Christus, totius Corporis amorem praecipue insigniteque in Sponsum dirigi, qui caput simul est Corporis huius. Ecclesia vobis, dilecti Fratres et Sorores, gratum suum declarat animum pro consecratione consiliorumque evangelicorum professione, quae peculiaris sunt testificatio amoris. Simul vero fiduciam confirmat, quam collocat in vobis, qui vitae statum elegistis, qui singulare est donum a Deo Ecclesiae praebitum. Ea exspectat a vobis operam adiutricem, plenam et magnanimam, ut, qua fideles dispensatores tam pretiosi doni, « sentiatis cum. Ecclesia » eique semper cooperemini, secundum praeceptiones normasque directorias Magisterii Petri et Pastorum ei communione iunctorum, colatisque — sive ut singuli sive ut communitates — conscientiam ecclesialem renovatam. Ea pariter preces fundit pro vobis ne vestra testificatio amoris umquam deficiat [87], vosque rogat ut tali animo hunc Anni Iubilaei Redemptionis nuntium suscipiatis.

Ita profecto in epistula sua ad Philippenses precabatur Apostolus : « Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in ... omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, repleti fructu iustitiae ... » [88].

Opere Christi Redemptionis « caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » [89]. Obsecramus indesinenter Spiritum Sanctum ut unicuique vestrum, secundum « proprium ... donum » [90], tribuat peculiare testimonium huius amoris perhibere. Praeponderet in vobis, ratione quidem vocatione vestra digna, « lex ... Spiritus vitae in Christo Iesu ... », quae lex nos « liberavit ... a lege ... mortis » [91]. Vivite ergo de hac vita nova secundum modum vestrae consecrationis atque etiam secundum modum variorum donorum Dei, quae singularum Familiarum religiosarum vocationi respondent. Evangelicorum consiliorum professio unicuique vestrum ostendit quo pacto possitis, adiuvante Spiritu Sancto, mortificare [92] omnia, quae vitae adversantur et ad peccatum valent ac mortem, omnia, quae vero Dei hominumque amori repugnant. Mundus illius germanae « contradictionis », quae in religiosa consecratione inest, indiget tamquam perpetui cuiusdam fermenti renovationis salvificae. « Nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum » [93]. Completo peculiari tempore res experiendi et ad praesentia accommodandi, quod Litterae Apostolicae Ecclesiae Sanctae motu proprio datae praestituerant, Instituta vestra nuper iam impetraverunt vel brevi sunt impetratura Ecclesiae approbationem novatarum constitutionum. Utinam hoc donum ab Ecclesia factum incitet vos ut eas cognoscatis et diligatis ac potissimum vivendo impleatis cum magnanimitate et fidelitate, memores oboedientiam signum indubium esse amoris.

Hac omnino testificatione amoris mundus huius temporis genusque hominum egent. Opus iis est testimonio Redemptionis, quemadmodum id in consiliorum evangelicorum professione est infixum. Quae consilia, suo quodque modo cunctaque simul intimo nexu coniuncta, « testificantur » Redemptionem, quae virtute Crucis ac Resurrectionis Christi mundum hominumque genus in Spiritu Sancto ad ultimum illud complementum deducit, quod homo ipse — ac per eum universa creatura —in Deo coque solo inveniunt. Inaestimabilis ideo pretii vestra est testificatio. Proinde opera constanter est danda ut ea prorsus perluceat pleneque inter homines fructificet. Cui rei proderit etiam accurata observantia normarum Ecclesiae, quae ad externam quoque ostensionem consecrationis vestrae et officii, quo paupertate obstringimini, spectant [94].

15. Ex huiusmodi testificatione sponsalis erga Christum amoris, onde luculenter eminet inter homines tota salvifica Evangelii veritas, enascitur pariter, dilecti Fratres et Sorores, veluti res vocationis vestrae propria, participatio apostolatus Ecclesiae, eius missionis universalis, quae simul inter omnes nationes exercetur tot modis variis ac tam multiplicibus donis, a Deo tributis. Propria vestra missio convenienter progreditur una cum Apostolorum missione, quos Dominus in « omnes gentes » misit ut eas « docerent » [95], coniungiturque etiam huic missioni ordinis hierarchici. Etenim in apostolatu, quem personae Deo consecratae prosequuntur, sponsalis eorum in Christum amor fit ratione quadam quasi « organica » amor in Ecclesiam uti Corpus Christi, in Ecclesiam uti Populum Dei, in Ecclesiam, quae simul Sponsa est ac Mater.

Difficulter quidem describitur, immo etiam recensetur, quot variis modis personae Deo consecratae per apostolatum impleant suum erga Ecclesiam amorem. Hic semper ex peculiari illo Conditorum vestrorum dono est ortus, quod, a Deo acceptum et ab Ecclesia approbatum, totius communitatis charisma est factum. Quod donum variis respondet Ecclesiae necessitatibus et singulis mundi historiae temporibus et vicissim continuatur firmaturque in communitatum religiosarum vita ut unum ex elementis mansuris vitae apostolatusque Ecclesiae. In singulis autem illis elementis, in singulis provinciis — tum contemplationis apostolatum fecundantis, tum actionis proxime apostolicae — benedictio Ecclesiae vobis adest perpetua atque etiam pastoralis eius ac materna sollicitudo, quod attinet ad spiritualem identitatem vitae vestrae necnon ad rectitudinem operis vestri intra magnam communitatem universalem vocationum et charismatum totius Populi Dei. Sive per unumquodque Institutum singillatim sive per eorum « organicam » insertionem in universam missionem Ecclesiae peculiari in lumine ponitur oeconomia illa Redemptionis, cuius signum, alte impressum, unusquisque et unaquaeque vestrum, dilecti Fratres et Sorores, in se gerit per consecrationem consiliorumque evangelicorum professionem.

Quocirca, etiamsi summi sunt momenti multiplicia apostolatus opera, quae exercetis, tamen vere praecipuum apostolatus opus permanet semper: id quod (ac simul qui) in Ecclesia estis. De unoquoque et unaquaque vestrum haec Apostoli verba potissimum iterari possunt « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo » [96]. Verumtamen pariter illud « absconditos esse cum Christo in Deo » facit ut Magistri ipsius verba ad vos possint referri « Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est » [97].

Hanc vero ad lucem, qua debetis « lucere coram hominibus », magnum pondus habet apud vos testimonium mutuae caritatis, cum fraterno cuiusque communitatis spiritu coniunctae, cum Dominus dixerit: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem » [98].

Indoles intime communitaria vitae religiosae vestrae, evangelica doctrina, sacra Liturgia in primisque Eucharistia enutritae, praecellentem modum efficit exsequendae huius rationis inter personas intercedentis acque socialis; dum officio invicem praevenitis, dum alter alterius onera portat, hac animorum consensione demonstratis vos Christi gaudere praesentia [99]. Ad apostolatum vestrum in Ecclesia multum refert animos vestros continenter moveri necessitatibus ac doloribus hominis, quae in mundo huius temporis tam aperte ostenduntur tamque acerbe. Docet enim Apostolus « Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi » [100]; et haec addit : « plenitudo ergo legis est dilectio » [101].

Aspectabilis esse debet missio vestra ; vinculum, quo ea Ecclesiae iungitur, arctum esse debet, quin immo arctissimum! [102] Per ea enim omnia, quae agitis, ac praesertim per ea omnia, quae vos estis, proferatur et confirmetur haec veritas : « Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea » [103: quae veritas subiacet loti Redemptionis oeconomiae. Utinam a Christo, mundi Redemptore, emanet inexhaustus quoque fons vestri in Ecclesiam amoris!

VII

16. Haec Adhortatio, quam in Sollemnitate Annuntiationis huius Anni Iubilaei Redemptionis vobis adhibemus, eo spectat ut illum amorem demonstret, quem erga Religiosos ac Religiosas colit Ecclesia. Vos, dilecti Fratres et Sorores, peculiare quoddam bonum estis Ecclesiae. Quod quidem bonum plenius intellegi potest per meditationem illius veritatis, quae est Redemptio; cui considerationi volvens hic Annus Sacer continuam praebet opportunitatern aptumque incitamentum. Agnoscite ergo, hac luce fulgente, identitatem vestram ac dignitatem. Spiritus Sanctus — Crucis Resurrectionisque Christi operante virtute — det vobis « illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis » [104].

Hos « illuminatos oculos cordis » Ecclesia sine intermissione flagitat pro unoquoque vestrum, qui iam ingressi estis viam professionis consiliorum evangelicorum. Eosdem vero « oculos illuminatos » Ecclesia una vobiscum exposcit pro tot Christianis, potissimum pro iuvenibus utriusque sexus, ut hanc viam valeant reperire neve timeant eam inire ut — etiam inter adversa hodiernae vitae adiuncta — exaudiant illud : « sequere me », a Christo prolatum [105]. Vos quoque operam detis oportet huic proposito conseguendo per precationes vestras necnon per illius amoris testificationem, quo « Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est » [106]. Utinam hoc testimonium ubique perhiberi contingat et ubique innotescat. Utinam in eo nostri temporis homines, animis fatigati, confirmationem inveniant et spem! Itaque fratribus in laetitia servite, quae e corde erumpat, in quo habitat Christus. « Utinam mundus aetatis nostrae Evangelium accipiat non ob evangeli- zatoribus afflictis vel spe destitutis sed ab Evangelii ministris quorum vita fervore renideat, ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis receperunt » [107].

Ecclesia pro suo erga vos amore « flectere » non desinit « genua ... ad Patrem » [108], « ut det vobis corroborari ... in interiorem hominem » [109], et sicut vobis, idem similiter det aliis multis, fratribus nostris et sororibus baptizatis, praesertim adulescentibus, ut eandem sanctitatis semitam inveniant, quam per hominum aetates tot generationes cum Christo — mundi Redemptore animarumque Sponso — percurrerunt, relicta post se Dei fulgida luce, qua erant circumfusi quaeque adhuc in vitae humanae nubibus ac tenebris eminet.

Ad vos universos, qui eiusmodi viam hac historiae aetate tum Ecclesiae tum mundi insistitis, haec flagrantia pertinent vota Anni Iubilaei Redemptionis, « in caritate radicati et fundati, ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei » [110].

17. Festo hoc die Annuntiationis. Anno Sacro Redemptionis vertente, Adhortationem hanc reponimus in Corde Virginis Immaculatae. Omnium enim personarum Deo sine ulla condicione consecratarum ipsa est prima. Ea — Virgo Nazarethana — etiam plenissime Deo est consecrata, consecrata quam perfectissimo modo. Amor enim sponsalis eius maternitate divina, Spiritus Sancti operante virtute, ad fastigium est perductus. Ea, quae uti Mater Christum ulnis suis gestat, simul quidem absolutissima ratione ipsius implet invitamentum: « sequere me ». Eum quidem sequitur — ipsa, Mater — veluti suum in castitate, paupertate, oboedientia Magistrum.

Quam fuit pauper nocte illa apud Bethlehem, quam in loco Calvariae pauper ! Quam oboediens in Annuntiatione ac deinde — stans iuxta Crucem — quam oboediens ut de morte Filii consentiret, qui factus est oboediens « usque ad mortem » ! Quam dedita, per totius vitae suae terrenae cursum, causae Regni caelorum ex amore castissimo!

Si Ecclesia universa Mariam habet primum suum exemplar, tanto potius id habetis vos, personae communitatesque Deo consecratae in sinu Ecclesiae! Hoc ipso die, qui in memoriarn redigit initium Anni Iubilaei Redemptionis, superiore anno factum, ad vos convertimur hoc nuntio ut vos invitemus ad excitandam consecrationem vestram religiosam secundum exemplum consecrationis ipsius Dei Genetricis.

Dilecti Fratres et Sorores! « Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri » [111]. Perseverantes fideles esse ei qui est fidelis, in Maria singulare prorsus firmamentum habere nitimini! Ipsa enim a Deo vocata est ad perfectissimam cum Filio suo communionem. Ea, Virgo fidelis, etiam Mater vobis adsi t in via vestra evangelica : adiuvet vos ut gustetis coramque mundo commonstretis quam infinitum in modem sit Deus ipse fidelis!

Haec ominati, Benedictionem Apostolicam vobis ex animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, Anno Iubilaeo Redemptionis, MCMLXXXIV, Pontificatus nostri sexto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 


[1] Cfr. Mt 7, 14.

[2] Ps 130 [129], 7.

[3] Cfr. 2 Cor 11, 2.

[4] Cfr. Mt 18, 20.

[5] Mt 19, 21; Mc 10, 21; Lc 18, 22.

[6] Mc 10, 21.

[7] Mt 19, 21.

[8] Io 3, 16.

[9] 1 Pe 1, 18.

[10] 1 Cor 6, 20.

[11] 1 Cor 6, 19-20.

[12] Mt 5, 48.

[13] Cfr. Lv 19, 2; 11, 44.

[14] Eph 5, 1-2. 7.

[15]  Is 44, 22.

[16] Mc 8, 35; cfr. Mt 10, 39; Lc 9, 24.

[17] Mt 19, 21.

[18] Cfr. Mt 6, 19-20.

[19] Mt 6, 21.

[20] Cfr. Mt 19, 21; Mc 10, 21; Lc 18, 22.

[21] Cfr. Io 14, 26.

[22] Mt 19, 16.

[23] Io 15, 16.

[24] Io 4, 10.

[25] CONC. OEC. VAT. II, Decr. Perfectae Caritatis, 5; cfr. etiam Documentum Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus, quod ita inscribitur: « Elementi essenziali dell'insegnamento della Chiesa sulla vita religiosa » (21 Maii 1983), nn. 5 ss.

[26] Rom 6, 3-4.

[27] Rom 6, 6.

[28] Rom 6, 11.

[29] Cfr. Eph 4, 22-24.

[30] Is 43, 1.

[31] Mt 19, 21.

[32] Ps 135 [134], 4.

[33] Io 17, 19.

[34] Rom 12, 1.

[35] Heb 10, 5. 7.

[36] Rom 12, 1.

[37] Ps 73 [72], 25-26.

[38] Ps 16 [15], 2. 5.

[39] Cfr. Ct 8, 6.

[40] Cfr. Lc 20, 38.

[41] 2 Cor 5, 17.

[42] Cfr. Mt 7, 1.

[43] Cfr. Lc 6, 35.

[44] Cfr. Mt 5, 40-42.

[45] Cfr. Lc 14, 13-14.

[46] Cfr. Mt 6, 14-15.

[47] Rom 8, 19-21.

[48] 1 Io 2, 15-17, secundum textura Veteris Vulgatae Editionis, quibus e verbis diuturna traditio apud Patres Ecclesiae et rei asceticae auctores manavit.

[49] Cfr. Gn 1, 28.

[50] Io 17, 15.

[51] Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Perfectae Caritatis, 5.

[52] Cfr. 2 Cor 5, 17.

[53] Philp 2, 6-7.

[54] Mc 8, 34; Mt 16, 24.

[55] Philp 3, 8-9.

[56] 2 Cor 4, 16.

[57] Mt 19, 12.

[58] Mt 19, 11.

[59] Cfr. 1 Cor 7, 28-40.

[60] 1 Cor 7, 38.

[61] 1 Cor 7, 32.

[62] 1 Cor 7, 34.

[63] Cfr. Lc 20, 34-36; Mt 22, 30; Mc 12, 25.

[64] 2 Cor 8, 9.

[65] Mt 5, 3.

[66] Eph 3, 9.

[67] Mt 19, 21; cfr. Mc 10, 21; Lc 18, 22.

[68] Mt 6, 33.

[69] Cfr. Lc 6, 20.

[70] Cfr. Mt 5, 3.

[71] Philp 2, 6-8.

[72] Rom 5, 19.

[73] CON. OEC. VAT. II, Decr. Perfectae Caritatis, 1.

[74] « Mysterium iniquitatis »; cfr. 2 Thess 2, 7.

[75] Io 4, 34.

[76] Io 5, 30.

[77Io 8, 29.

[78] Io 6, 38.

[79] Ps 40 [39], 8-9; cfr Heb 10, 7.

[80] Lc 22, 42; cfr. Mc 14, 36; Mt 26, 42.

[81] Cfr. Evangelica Testificatio, 6: A AS 63 (1971), 500.

[82] Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Perfectae Caritatis, 14.

[83] Heb 13, 17.

[84] Mc 10, 45.

[85] Lc 1, 38.

[86] Io 10, 17-18

[87] Cfr. Lc 22, 32.

[88] Philp 1, 9-11.

[89] Rom 5, 5.

[90] Cfr. I Cor 7, 7.

[91] Rom 8, 2.

[92] Cfr. Rom 8, 13.

[93] Rom 12, 2. 

[94] Cfr. C.I.C., can. 669.

[95] Cfr. Mt 28, 19.

[96] Col 3, 3.

[97] Mt 5, 16.

[98] Io 13, 35.

[99] Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Perfectae Caritatis, 15.

[100] Gal 6, 2.

[101] Rom 13, 10.

[102] Id expresse in Codice Iuris Canonici memoratur, ubi de actione apostolica agitur: cfr. can. 675, § 3.

[103] Eph 5, 25. 

[104] Eph 1, 18.

[105] Lc 5, 27.

[106] 1 Io 4, 12.

[107] PAULUS PP. VI, Adh. Ap. Evangelii Nuntiandi, 80: AAS 68 (1976), 75.

[108] Cfr. Eph 3, 14.

[109] Cfr. Eph 3, 16.

[110] Eph 3, 17-19.

[111] 1 Cor 1, 9.


© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 

top