Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

LITTERAE DECRETALES

SALUS DEO NOSTRO

BEATAM AGNETEM A BOHEMIA SANCTAM
ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno» (Ap 7, 10). Acclamatio haec, in libro Apocalypsis relata, uti vox quam emittit «turba magna, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis» (Ap 7, 9), demonstrare valet Iesum Christum verum esse Messiam, Filium Dei qui mundum redemit ac Regnum suum gratiae, veritatis et caritatis instauravit, Crucis Sacrificio, iam in sacrificio Agni Paschalis adumbrato.

Eadem acclamatio exprimit insuper fidem et caritatem eorum omnium qui «laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni (Ap 7, 14), atque ita redemptionis fructus participando, coram omnibus protulerunt «Regni Dei super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines», itemque «supereminentem magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam in Ecclesia mirabiliter operantem» (Lumen gentium, 44).

Testimonium omnino singulare huius fidei in Regnum Dei, et amoris in Iesum Christum regnantem admirare licet in vita Agnetis de Bohemia, quae revera est gloria patriae suae, lux Ordinis S. Clarae cuius Regulam professa est, honor Ecclesiae cuius filia et operis socia fidelissima evasit, uti enarrant laudes ei, decursu saeculorum, ab Episcopis et Summis Pontificibus tributa.

Nos etiam exemplum imitantes Praedecessorum nostrorum, praesertim Gregorii IX, Agnetis coaevi, magno cum gaudio, cadente anno septingentesimo ab eiusdem obitu, eam commemoravimus nostris litteris Apostolicis, Venerabili Fratri Nostro Francisco cardinali Tomášek, Archiepiscopo Pragensi, anno 1982 missis: in quibus singulare celebravimus exemplum vitae evangelicae, quo beata Agnes testata est: «Dei regnum eiusque iustitiam esse illam magni pretii margaritam, quae omni alii anteponenda sit bono quamvis magno quaeque immo conquirenda sit ut unicum bonum certum ac perenne» (Familiaris consortio, 16).

Hodie igitur cum decernimus Sanctorum honores Beatae Agneti de Bohemia, confidimus testimonium illud vim habiturum potentis nuntii pro hominibus nostrorum temporum, ut eos inducat ad agnoscendum uti Salvatorem Filium Dei et Dominum nostrum Iesum Christum, in communione cum Ecclesia quae semper acclamat: «Regnavit Dominus, Deus noster Omnipotens. Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni» (Ap 19, 7).

Agnes, Premislai Ottocarii regis Bohemiae et reginae Constantiae filia, Pragae anno MCCXI edita, iam in tenera aetate Silesiae duci desponsata in monasterio Trzebnicensi virginum Cisterciensium collocata est ibique, curante Beata Edvige, prima vitae christianae fundamenta iecit. Defuncto sponso Doxsanam ad sanctimonialium Praemonstratensium monasterium migravit ut institutionem sibi convenientem acquireret. Ab anno MCCXX ad annum MCCXXV, regalibus nuptiis destinata, Vindobonae vixit in palatio ducali, ubi dum aulicas consuetudines discebat magis in dies in exercitio virtutum proficiebat.

Soluto sponsali pacto ac Pragam reversa vitae christianae exercitiis, pietatis scilicet et caritatis, apprime se dedit, ac Dominum Iesum, Immaculatum Agnum, sequi ut unicum sponsum statuit. Cumque illis diebus beata Agnes formam evangelicam vivendi Francisci Assisiensis et virginis Clarae cognovisset eandem eam imitandam sibi proposuit.

Divitias tunc coepit distribuere pauperibus et aegrotis, pro quibus anno MCCXXXIII hospitium extruxit cuius directionem commisit sodalicio a se instituto quod deinde sub titulo Ordinis Crucigerorum de Stella Rubra confirmatum est. In eadem urbe monasterium etiam exstruendum curavit illudque tradidit sanctimonialibus «Pauperibus Sororibus» a Gregorio Papa et a Conditrice Clara missis; ad quod Monasterium ipsa Agnes mox convolavit cum aliis virginibus.

A Gregorio Papa deinceps abbatissa constituta, maluit nomine «sororis» tantummodo appellari; quae itaque, spiritu humilitatis et caritatis repleta familiam religiosam sanctissime moderata est. In eodem monasterio vitam transegit per 47 annos semper «abscondita cum Christo in Deo». Etenim «ignis dilectionis divinae, qui in ara cordis virginei semper ardebat, sic ipsam per iugem devotionem sursum agebat, ut absque temporum intercapedine, suum dilectum quaereret, a quo pariete mortalitatis seiuncta eidem uniri spiritu gestiebat» (Legenda antiqua, VII). Contemplationi proinde mysteriorum Christi, praesertim Passionis et Eucharistiae dedita atque «orationi perseveranter insistens, dulce ac familiar colloquium cum dilecto serebat» (ibid.). Item Beatam Virginem Mariam, filiali pietate, praesertim sub titulo Annuntiationis mysterii, colere et venerari consuevit.

Caritas autem, qua in Christum cor Agnetis ardebat, ad perfectiorem in dies Consiliorum evangelicorum observantiam eam excitabat, scilicet oboedientiae, castitatis et paupertatis quae «tanto foedere menti ipsius inhaeserat, quod in rebus transitoriis atque caducis nihil proprii vellet habere nihilque cuperet possidere» (Legenda antiqua, V).

Erga proximos, praesertim pauperes, aegros et oppressos, singularem caritatis affectum atque liberalitatem exhibuit; nam «super omnes, tam in saeculo quam in religione degens, compassivam mentem gerebat et cunctos ad se recurrentes apud Deum et homines piis remediis adiuvabat» (Legenda antiqua, IX).

Postquam vero ut Christi exinanitionem pressius imitaretur officium abnegationis magno animo impleverat, adiunctis etiam plurimis corporis castigationibus, ultimis vitae annis beata Agnes aerumnas et iacturas quae regiam familiam, populum et monasterium affligebant, admirabili patientia et fortitudine sustinuit, cunctis solamen et auxilium afferens; donec quadragesimali tempore dum soli Deo vacabat graviter infirmata est. Sentiens itaque «instare suum felicem transitum ex hoc mundo iter suum salutari viatico corpore scilicet Domini nostri Iesu Christi, ac sacri olei unctione praesentibus fratribus et sororibus christianissima virgo fideli devotione communivit» (Legenda antiqua, XI), ac tandem die II mensis Martii anni MCCLXXXII cumulata meritis in caelum migravit.

Mox post mortem, Beatam Dei famulam Agnetem populus Pragensis publico cultu coepit venerari, qui cultus in tota Bohemia et vicinioribus regionibus divulgatus et, praesertim apud Clarissarum monasteria atque Minoritici Ordinis Familias necnon in Ordine Crucigerorum a Stella Rubra, saeculis sequentibus perseverans a Pio IX P.M. decreto die III mensis Decembris a. MDCCCLXXIV edito confirmatus fuit.

Septimo vero saeculo a felici Beatae Agnetis transitu exeunte, instantibus praesertim Archiepiscopo Pragensi Em.mo Cardinali Francisco Tomášek necnon Fratribus Minoribus Conventualibus, Causae Canonizationis eiusdem Beatae actoribus, apud Congregationem de Causis Sanctorum disceptationes more habitae sunt de heroicitate virtutum tum theologalium tum cardinalium eisque adnexarum Beatae Agnetis, qua de re, coram Nobis, decretum proditum est die XI mensis Februarii anno MCMLXXXIX.

Explorata deinde tum a medicis tum a theologis mira quadam sanatione, intercessioni Beatae Agnetis tributa, Nostra auctoritate de miraculo latum est decretum, die XXIV mensis Februarii anno MCMLXXXIX. Quapropter in Consistorio die XIII mensis Martii vertentis anni celebrato, auditis Fratribus Nostris Cardinalibus Praesulibusque hac quidem ratione coadunatis, Beatam Agnetem in numerum Sanctorum referre statuimus.

Hoc igitur fausto die, maxima cum Nostri animi et universi populi Dei laetitia, in Patriarchali Basilica Vaticana Sancti Petri, quo ex Cecoslovachia XIV millia aliisque nationibus quamplurimi praesertim ex Italia, Polonia, Germania, Austria, pietatis causa peregrinatores advenerunt, et ubi multi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Praelati Curiae Romanae aderant, postquam auxilium omnium Sanctorum imploravimus ac divino Spiritui adhibuimus preces, vi supremi Ministerii, quo fungimur, haec declaravimus et decrevimus: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Agnetem de Bohemia et Albertum Adamum Chmielowski Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus atque sermonem habuimus de novis Sanctis eorumque mirandis virtutibus et operibus, caeleste eorundem primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad eius pariter honorem perreximus facere. Quapropter omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerant, accuratissime peractis, singula ea quae supra memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimosecundo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana