QUIBUS BEATO ALOISIO ORIONE
SANCTORUM HONORES
DECERNUNTUR
«Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci ut plures lucri facerem
... factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia
factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter
evangelium, ut comparticeps eius efficiar» (1 Cor 9, 19-23).
Pauli Apostoli haec verba nos ad Beati Aloisii Orione vitam ostendendam
iuvant, qui mirum quoddam ingeniosumque nobis apparet christianae caritatis
indicium. Eius vitam tum laboriosam tum nonnumquam asperam summatim complecti
non possumus. Attamen asseverare licet eum inter eminentissimos saeculi XX
homines propter christianam fidem palam significatam adscribi posse. Pauli
Apostoli cor animumque habuit, cum esset tener ac sensibilis usque ad lacrimas,
indefatigabilis animosusque usque ad audaciam, tenax operosusque usque ad
heroicam virtutem, omne genus obiens pericula. politicos excultosque homines
conveniens, homines fide carentes illuminans, peccatores convertens, usque in
continuata fidentique precatione versans, quam interdum terrificae paenitentiae
comitabantur.
Aloisius Orione in oppido Pontecurone dioecesis Derthonensis die XXIII
mensis Iunii anno MDCCCLXXII ortus est. Licet sacerdotium affectaret, tres annos
(MDCCCLXXXII-MDCCCLXXXV) patrem iuvit famuli silicarii sustinens partes. Die XIV
mensis Septembris anno MDCCCLXXXV, XIII annos natus, Franciscale claustrum
Iriense ingressus est, sed peripneumonia affectus, cum summo discrimine
versaretur, domum repetivit. Ab anno MDCCCLXXXVI ad annum MDCCCLXXXIX Oratorio
Valdocco Taurinensi est receptus. Derthonense deinceps seminarium ingressus est.
Derthonae die III mensis Iulii anno MDCCCXCII primum adulescentibus in
christiana disciplina erudiendis oratorium instituit; insequenti anno, die
scilicet XV mensis Octobris anno MDCCCXCIII, Aloisius Orione, clericus XXI
annorum, Collegium pauperibus adulescentibus destinandum condidit.
Die XIII mensis Aprilis anno MDCCCXCV ordine sacro est auctus atque eadem in
celebratione eius collegii sex alumnis clericale tradidit Episcopus vestimentum.
Iuvenem circum Conditorem increbruerunt clerici et iuvenes sacerdotes, qui
primum Parvae Operae Divinae Providentiae globum constituerunt. Derthonensis
Episcopus, excellentissimus Dominus Hyginus Brandi, anno MCMIII congregationem
marium religiosam Filiorum Divinae Providentiae canonice agnovit (videlicet
sacerdotum, fratrum, coadiutorum et eremitarum), quique charisma confirmavit,
quod apostolico modo ita explicatur «ut sociata opera praestetur ut parvuli,
pauperes populusque per caritatis ministerium Ecclesiae Summoque Pontifici
deferantur», quod per IV peculiare votum significatur « fidelitatis erga Summum
Pontificem ». Ipso roboratus Leonis XIII consilio, Beatus Orione in primis
Constitutionibus anni MCMIV inter novae Congregationis incepta illud posuit
propositum adlaborandi ut « separatae Ecclesiae unitatem adipiscerentur ».
Christi fuit ille sacerdos totus laetusque, cum Italiam atque Americam
Latinam decurreret, vitam dicans iis qui magis propter fortunam, indigentiam,
humanam pravitatem patiuntur. Sufficit ut inter terraemotibus Messanensibus
Marsicisque affectos studiosa eius praesentia memoretur. Aloisius Orione plane
intellexit primum esse iustitiae opus populis Christum praebere, quia « caritas
nimirum ipsa omnes aedificat, omnes in Christo Ecclesiaque coniungit ». Humilis
hic pauperque presbyter, intrepidus et indefatigabilis, amoris Dei vividus
factus est testis. Frequentem ipse communicat turmam testium qui suam per agendi
rationem plus quam meram inter homines mutuam necessitudinem ostenderunt, verbis
factisque libertatis, redemptionis et certae tandem spei, suae frontis minuens
sudorem.
Pauper inter pauperes, Christi fratrumque indigentiorum amore compulsus,
magis magisque Parvae Operae Divinae Providentiae tentorium dilatavit, quae
Parvis Sororibus Missionariis Caritatis, Sacramentinis Caecis ac deinceps
Contemplativis Iesu Crucifixi est locupletata. In Caritatis civilisque muneris
provincia laicos quoque implicavit, qui exinde Institutum Saeculare Orioninum et
Motum Laicalem Orioninum effecerunt.
In Polonia, Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, Anglia, spiritu
vere oecumenico alias domus constituit. Suam in Mariam dilectionem per magnun
sanctuarium Derthonense aedificatum et vulgo nuncupatum « Madonna della Guardia
» re visibiliterque exprimere voluit.
Huius caritatis strategi cor fuit «sine finibus, quandoquidem Christi
caritate distendebatur». Erga Christum studium eius audacis vitae fuit anima,
interior impulsus ad alios curandos sine condicionibus, fons frigidus
indissolubilis spei. Anno antequam moreretur sic praecipuum suae vitae summatim
est complexus propositum «pati, silere, orare, amare, in cruce esse et adorare
». Mirabilis est Deus suis in Sanctis, et Beatus Orione omnibus est perspicuum
exemplar et in fide solacium.
Beatificationis canonizationisque causa Beati Aloisii Orione anno MCMXLVII
apud Derthonensem dioecesim est incohata. Die XXVI mensis Octobris anno MCMLXXX
Nos Ipsi laetanter eundem Dei Servum Beatum renuntiavimus.
Anno MCMXCIX Derthonensis Episcopus processum canonicum incohavit de
prodigiosa sanatione, quae dicebatur, quaeque anno MCMXC Petrino Penacca
accidit, qui Beatum ipsum vivum noverat. Die VII mensis Iulii anno MMIII
concessimus ut decretum de miraculo foras daretur. In Consistorio, die XIX
mensis Februarii anno MMIV celebrato, statuimus ut canonizationis ritus die XVI
mensis Maii eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives,
Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta
Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus,
statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Specimina autem haec actuosae christifidelium in orbe sanctitatis adeo
sollemniter universae proposita Ecclesiae exoptare tantummodo possumus ut,
sicuti gratulantibus erunt semper laetandi causae, ita Evangelium Christi
sectantibus maneant totidem incitamenta ut idem fideles sua in vita efficere
studeant quod tam laudabiliter ab aliis, Deo opitulante, iam effectum viderint.
Quae demum his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini
bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 6-9
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana