The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA
AD UNIVERSOS ECCLESIAE SACERDOTES
ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI 

 

Dilecti Nobis Fratres Sacerdotes! 

1.
 VOBIS SUM EPISCOPUS,
VOBISCUM SACERDOS 

NOVO INCIPIENTE Nostro in Ecclesia ministerio, oportere prorsus existimamus vos ipsos Nos alloquamur, vos – inquimus – omnes, nullo quidem excepto, Sacerdotes tam dioecesanos quam religiosos qui Nostri estis fratres propter Ordinis sacramentum. Iam a principio Nostram testificari volumus fidem erga illam vocationem quae vos cum Episcopis vestris consociat peculiari in quodam sacramenti ministeriique consortio quo Ecclesia aedificatur, Christi mysticum corpus. Ad vos igitur universos qui ex peculiari gratia singularique Salvatoris nostri dono “ pondus diei et aestum ” portatis, Nosmet inter multiplices curas sacerdotalis ac pastoralis officii convertimus Nostras cogitationes et mentem inde a primo die quo ad hanc Nos Christus vocavit Sedem, ubi Beatus Petrus quondam debuit per vitam suam et mortem usque ad extremum respondere interroganti: “Diligis me plus his? ... amas me?”.  

Vos scilicet sine intermissione cogitamus, pro vobis precamur, vobiscum conquirimus vias spiritalis coniunctionis operaeque adiutricis, quoniam vi Ordinis sacramenti, quod etiam Nos ex manibus recepimus Episcopi Nostri (metropolitae Cracoviensis Adami Stephani Cardinalis Sapieha, periturae numquam memoriae), vos Nostri estis fratres. Accommodatis proin ad rem notis Sancti Augustini verbis, cupimus hodie dicere vobis: “ Vobis sum Episcopus, vobiscum sum Sacerdos ”. Insignis enim hodie offertur occasio quae Nos adducit ut nonnullos animi sensus Nostros per hanc vobis epistolam commendemus, instante scilicet Feria V in Cena Domini. Haec annua sunt sacerdotii nostri sollemnia quae totum congregant cuiusque dioecesis Presbyterium circa Episcopum proprium communi in Eucharistiae celebratione. Hoc pariter die cuncti rogantur Sacerdotes ut coram et cum Episcopo suo renovent promissa iam Ordinationis sacerdotalis tempore data. Id Nobis vicissim permittit ut una cum singulis Fratribus in Episcopatu Nostris praesentes adsimus inter vos speciali vobiscum constricti vinculo unitatis, ac praesertim ut in medio ipso Iesu Christi intersimus mysterio cuius omnes nos sumus participes. 

Concilium Vaticanum II, quod tam perspicuo modo extulit Episcoporum rationem collegialem in Ecclesia, novam quoque formam dedit vitae ipsi communitatum sacerdotalium, peculiari inter se fraternitatis nexu colligatarum et cum propriae localis Ecclesiae Episcopo sociatarum. Vita omnis ministeriumque sacerdotale eo nempe spectant ut idem corroboretur vinculum altioresque agat radices. De variis autem muneribus vitam illam et ministerium afficientibus praecipuum inter alia officium quoddam explent Consilia Presbyteralia quae secundum Concilii mentem ac Litteras “ Ecclesiae Sanctae ” a Paulo VI motu proprio editas debent in quaque dioecesi actuosas partes habere. Quae quidem omnia eo contendunt ut singuli Episcopi, cum suo coniuncti Presbyterio, efficientius valeant magnae evangelizationis causae inservire. Per istud porro ministerium complet Ecclesia munus suum, immo et propriam naturam. Quale propterea momentum hic habeat sacerdotum coniunctio cum Episcopis, confirmatur verbis Sancti Ignatii Antiocheni: “ Hortor, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo praesidente loco Dei et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis mihi suavissimis concreditum habentibus ministerium Iesu Christi ”.  

2. 
CHRISTI NOS ECCLESIAEQUE
AMOR CONIUNGIT
 

In animo sane non habemus hasce in Litteras omnia conferre quae sacerdotalis vitae ministerlique divitias constituunt. Hac enim in re ad totam Magisterii Ecclesiae traditionem referimur ac praesertim ad Concilii Vaticani II doctrinam quae pluribus continetur in eius documentis, maxime vero in Constitutione Lumen Gentium et in Decretis Presbyterorum Ordinis necnon Ad Gentes Divinitus. Item revocamur ad Pauli VI Decessoris Nostri Encyclicas Litteras “Sacerdotalis Caelibatus”. Denique multum ponderis tribuere volumus documento illi “De Sacerdotio ministeriali” quod idem Paulus VI approbavit velut summam disceptationum Synodi Episcoporum anno MCMLXXI actae; nam, licet illa sessio Synodi, unde prodiit documentum, habuerit munus dandi consilii tantum, reperimus tamen in eo pronuntiationem maximi momenti de illis omnibus qune attinent ad indolem propriam vitae ac ministerii sacerdotalis in mundo huius aetatis. 

Cunctis itaque fontibus istis, iam vobis ceterum notis, adhaerentes, cupimus ista in Epistola perstringere quaedam dumtaxat argumenta quae Nobis videntur plurimam prae se ferre gravitatem his in temporibus tum Ecclesiae tum hominum generis. Voces autem hae Nostrae ex amore nascuntur erga Ecclesiam quae officiis suis de mundo satisfacere solum poterit, si, quantumvis universa obstet humana, suam conservaverit in Christum fidelitatem. Scimus cum iis Nos loqui quibus unus Christi amor concesserit ut secundum definitam vocationem sese devoverent Ecclesiae ministerio et in Ecclesia ministerio hominum ad maiores solvendas quaestiones, potissimum vero eas quae aeternam eorum respiciunt salutem. 

Etiamsi in exordio harum considerationum Nostrarum commemoramus plures scriptos fontes ac publica documenta, volumus tamen in primis ad viventem illum redire fontem qui communis noster est amor erga Christum eiusque Ecclesiam, qui porro amor ex sacerdotalis vocationis gratia profluit summumque est donum Spiritus Sancti.  

3. 
“EX HOMINIBUS ASSUMPTUS...,
PRO HOMINIBUS CONSTITUITUR”  

Plenius explanavit Concilium Vaticanum II ipsam notionem sacerdotii, cum id intra magisterii sui summam praebuit veluti exteriorem declarationem virium interiorum, videlicet illorum “ motuum dynamicorum ” per quos totius Populi Dei munus in Ecclesia conformatur. Hic necesse omnino est ad Constitutionem Lumen Gentium recurratur eiusque diligenter relegantur partes ad rem attinentes. Missio Populi Dei impletur per communicationem muneris et officii Iesu Christi ipsius quod – ut constat – triplicem habet proprietatem: est missio et munus Prophetae et Sacerdotis et Regis. Si loci conciliares accurate inspiciantur, patet loquendum potius esse de triplici ratione ministerii ac muneris Christi quam de tribus diversis officiis. Haec enim inter se penitus cohaerent ac mutuo pariter explicant, afficiunt, illustrant. Quocirca ab eadem triplici unitale proficiscitur nostra communicatio missionis munerisque Christi. Nos, ut Christiani et membra Populi Dei et dein ut Sacerdotes hierarchici ordinis participes, exorimur tota ex summa missionis ac muneris Magistri nostri qui Propheta, Sacerdos est et Rex ut peculiare ipsi in Ecclesia testimonium reddamus et coram mundo. 

Sacerdotium quod per Ordinis sacramentum participamus quodque in perpetuum est animis in nostris “impressum” per singulare Dei signum, id est characterem, explicato modo cohaeret cum sacerdotio communi fidelium, omnium nempe baptizatorum, a quo tamen simul differt “ essentia et non gradu tantum ”. Hac quidem ratione vim plenam suam verba accipiunt auctoris Epistolae ad Hebraeos de sacerdote qui “ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur”.  

Melius autem hic relegere est Concilii locum praeclarum omnem qui principales illuminat veritates de nostra in Ecelesia vocatione: 

“Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus (cfr. Eb 5,1-5) novum populum "fecit... regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo" (Ap 1,6; cfr. Ap 5,9-10). Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias, et virtutes annuntient Eius qui de tenebris eos vocavit in admirabile lumen suum (cfr. 1Pt 2,4-10). Ideo universi discipuli Christi, in oratione perseverantes et collaudantes Deum (cfr. At 2,42-47), seipsos hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibeant (cfr. Rm 12,1), ubique terrarum de Christo testimonium perhibeant, atque poscentibus rationem reddant de ea, quae in eis est, spe vitae aeternae (cfr. 1Pt 3,15). 

Sacerdotium autem commune fidelium et sacerdotium ministeriale seu hierarchicum, licet essentia et non gradu tantum differant, ad invicem tamen ordinantur: unum enim et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant. Sacerdos quidem ministerialis, potestate sacra qua gaudet, populum sacerdotalem efformat ac regit, sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Dei offert; fideles vero, vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt, illudque in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate exercent”. 

4. 
SACERDOS CHRISTI DONUM
COMMUNITATI DESTINATUM 

Funditus etiam atque etiam ponderare nos decet non tantum signifďcationem theorieam, verum usum etiam et effectum illius mutuae “ necessitudinis ” quae inter sacerdotium hierarchieum exsistit ac sacerdotium commune fidelium. Si ea inter se non gradu solo sed essentia differunt, hoc contingit profecto ob eximiam ubertatem ipsius sacerdotii Christi qui unicus fons est et quasi centrum tum participationis cunctorum baptizatorum propriae tum alterius participationis quae nobis per sacramentum peculiare tribuitur: videlicet per Ordinis sacramentum. Istud porro sacramentum, dilecti Fratres, quod nobis peculiare est necnon fructus singularis gratiae vocationis et fundamentum identitatis nostrae, efficit – suapte ex natura et ex iis omnibus quae in vita nostra operaque id agit – ut fideles sibi conscii fiant communis sacerdotii sui illudque compleant; nam commonet eos esse Populum Dei et aptos reddit ad offerendas “ spiritales hostias ” illas per quas Christus ipse nos Patri offert tamquam donum aeternum. Quod tum maxime evenit cum sacerdos “ potestate sacra qua gaudet... sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Deo offert ”, sicut in memorato conciliari loco legitur. 

Nostrum propterea sacerdotium sacramentale est sacerdotium “ hierarchicum ” simulque “ ministeriale ”. Peculiare quidem ministerium constituit, nempe “ servitium ” credentium communitati exhibendum. Attamen originem suam non ducit ex illa communitate, quasi huius sit “ vocare ” vel “ delegare ”. Ipsum vero donum est ad eiusdem communitatis utilitatem, quad ex Christo ipso exoritur, nempe ex sacerdotii eius plenitudine. Quae quidem plenitudo in eo declaratur quod Christus, dum universos idoneos perficit ad sacrificium spiritale offerendum, quosdam vocat et praeparat ut ministri sint eiusdem Domini sacrificii sacramentalis, Eucharistiae videlicet, ad quam offerendam cuncti fideles concurrunt et in quam spiritalia Populi Dei sacrificia inseruntur. 

Haec omnia explorata habentes, intellegimus quo pacto sacerdotium nostrum sit “ hierarchicum ” – scilicet colligatum cum ipsa potestate efformandi ac regendi sacerdotalis populi – et hanc prorsus ob causam “ ministeriale ”. Officium istud implemus nos quo ipse Christus perpetuo “ servit ” Patri in opere nostrae salutis. Cuncta sacerdotalis vita nostra penetratur ac debet quidem pervadi servitio illo, si convenienter volumus sacrificium eucharisticum in persona Christi conficere. 

Postulat sacerdotium peculiarem vitae ac ministerii integritatem; immo talis integritas summe congruit cum sacerdotali nostra identitate. In ea simul patefit magnitudo nostrae dignitatis ac “ promptitudo ” ei consentanea: agitur enim de animo demisso alacriterque parato ad Spiritus Sancti dona suscipienda aliisque largiendos fructus amoris ac pacis, ad communicandam cum eis certitudinem illam fidei ex qua penitus comprehendere possint vitae humanae sensum valeantque moralem rerum ordinem inducere in vitam singulorum et in hominum convictum. 

Quandoquidem nobis sacerdotium conceditur ut sine intermissione ceteris inserviamus, quemadmodum Christus Dominus fecit, idcirco non licet illud subterfugi propter difficultates quas offendimus aut sacrificia quae a nobis poscuntur. Haud secus atque ipsi Apostoli “ nos reliqulmus omnia et secuti sumus Christum ”; quocirca perstare iuxta eum debemus etiam per ipsam crucem. 

5. 
IN BONI PASTORIS
 MINISTERIO 

Scribentibus haec Nobis occurunt animo vastissimae maximeque variae regiones hominum vitae, ad quas, dilecti Fratres, tamquam operarii in vinea Domini mittimini. Verum ad vos pariter pertinet gregis similitudo, quoniam ob sacerdotalem characterem participes estis charismatis pastoralis quod ex singulari quadam coniunctione signum est similitudinis Christi, Boni Pastoris. Proprietate hac vos ipsi modo prorsus peculiari signamini. Quamvis cura aliorum salutis sit iam esseque debeat officium cuiusque membri in magna Populi Dei communitate – proinde omnium etiam fratrum nostrorum ac sororum ex ordine laicorum, sicut Concilium Vaticanum II abunde explicavit – nihilo minus a vobis sacerdotibus postulatur cura maior maiorque industria et diversa ab opere cuiusvis laici hominis; quod ideo accidit, quia vestra participatio sacerdotii Iesu Christi discrepat ab illorum participatione “ essentia et non gradu tantum ”.  

Revera Iesu Christi sacerdotium prima origo est ac significatio perseverantis semperque efficacis curae de nostra salute quae nos sinit ipsum contemplari ut Bonum Pastorem. Nonne voces illae: “ bonus pastor animam suam ponit pro ovibus ”, referuntur ad Crucis Sacrificium, id est ad postremum actum sacerdotii Christi? Nonne demonstrant omnibus nobis, quos per Ordinis sacramentum Christus Dominus sui participes effecit Sacerdotii, viam etiam nobis percurrendam? Nonne etiam nos docent vocationem nostram esse peculiarem curam de proximi nostri salute? eam vero curam esse profecto singularem rationem cur vitam nostram sacerdotalem agamus? eam denique curam tribuere sensum vitae nostrae ac per eam solam nos reperire posse plenam significationem vitae nostrae, perfectionem nostram et sanctitatem? Argumentum illud pluribus locis tractatur in Decreto Concilii Optatam Totius.  

Haec autem quaestio melius intellegi potest, luce affulgente eiusdem Magistri verborum, cum dicit: “ Que enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet ”. Arcana profecto sunt haec dicta, quin immo videntur communi opinioni repugnare. Atqui arcana esse desinunt, si ea ad effectum deducere conamur. Tum enim omne evanescit mirum illud planeque maxime patescit simplicitas eorum significationis. Concedatur nobis cunctis gratia haec in sacerdotali nostra vita ministerioque fervoris pleno. 

6. 
“ARS EST ARTIUM
REGIMEN ANIMARUM”  

Sollicita haec particularis curatio aliorum salutis et veritatis et amoris et sanctitatis totius Populi Dei necnon unitatis spiritalis Ecclesiae – quae nempe cura nobis a Christo cum potestate ipsa sacerdotali est concredita – variis sane modis expletur. Diversae sine dubio viae sunt quibus vos, dilecti Fratres, sacerdotalem vestram exsequimini vocationem. Alii namque versamini cotidiana in pastorali opera paroeciae; alii in missionum sacrarum regionibus; alii institutionis in provincia, docentes et educantes iuventutem, ponendo industriam in variis curae vestrae commissorum ordinibus et consociationibus et adiuvando progressionem vitae socialis et culturalis; alii demum operamini apud aegros, dolentes, derelictos; interdum vos ipsi morbis gravati lecto tenemini. Diversae igitur sunt istae viae, nec singillatim hic iam recenseri possunt. Complures necessario quidem sunt inter seque distinctae, quoniam multiplex condicio ipsius hominum vitae est ac reperitur varietas cursus rerum socialium et traditionum historicarum necnon patrimonii cultus humani civilisque formarum. Nihilo setius inter cunctas differentias illas vos semper estis et ante omnia gestatores peculiaris vestrae vocationis: Christi enim, aeterni Sacerdotis, gratiam portatis et charisma Boni Pastoris. Id quod numquam vobis oblivisci licet, numquam negare, sed quod omni tempore, loco, modo perficere debetis. Nam in eo opere consistit “ars artium” illa ad quam Christus vos vocavit. “Ars est artium regimen animarum”, scripsit Sanctus Gregorius Magnus. 

Secundum haec igitur verba eius dicimus Nosmet vobis: nitimini pastoralis operae esse “ artifices ”, quales in Ecclesiae historia multi fuerunt. Num necesse est illos memorare? Ad unumquemque nostrum loquuntur, verbi gratia, Sanctus Vincentius a Paulo, Sanctus Ioannes de Abula, Sanctus Ioannes Maria Vianney, Sanctus Ioannes Bosco, Beatus Maximilianus Kolbe et tot reapse alii. Eorum quisque a reliquis distinguebatur, erat is ipse suaeque aetatis filius et “ accommodatus ” ad propria tempora. Verum “ accommodatio ” illa erat responsio peculiaris Evangelio reddita, responsio necessaria illis ipsis diebus, responsio videlicet sanctitatis et ardoris apostolici. Nulla autem alia extra hanc invenitur regula qua quis “ accommodetur ”, in vita nostra et actione sacerdotali, ad haec tempora et ad res istius mundi. Sine dubio iudicari ut consentanea “ accommodatio ” non possunt varia consilia et conamina vitam sacerdotalem reddendi “laicalem”.

7. 
DISPENSATOR AC TESTIS
 

Sacerdotalis vita superstruitur fundamento ipsius sacramenti Ordinis quod in anima nostra signum insculpit indelebilis characteris. Quod quidem signum, in naturae nostrae humanae penetralibus impressum, habet vim dynamicam suam ipsius “ personalitatis ” propriam. Etenim “ personalitas ” sacerdotalis signum aliis atque indicium esse debet clarum et liquidum. Haec prima nimirum condicio ministerii pastoralis est nostri. Homines ex quibus assumimur et pro quibus constituimur, cupiunt in nobis potissimum conspicari tale signum ac tale indicium: ad quod praeterea ius habent. Interdum videri nobis possunt id nolle vel etiam malle ut omnibus rationibus “ similes sibi ” simus; immo nonnumquam videntur istud a nobis postulare. Sed opus hic est omnino peracri “ sensu fidei ” ac “ dono discretionis ”. Perfacile enim evenit ut quis duci se patiatur specie rerum et in deceptionem quandam fundamentalem incidat. Illi qui flagitant ut vita sacerdotis reddatur laicalis quique plausum tribuunt diversis significationibus talis mutationis, nos certe destituent, cum invitamento isti cesserimus; ac tunc necessarii et populares esse desinemus. Aetas nostra variis signatur formis “ machinationis ” et “ usurpationis ” quae homini ipsi parantur; sed nulli eiusmodi abusui nobis concedere licet. Denique necessarius hominibus ille semper comprobabitur sacerdos solus qui conscius sibi est plenae significationis proprii sacerdotii: sacerdos qui radicitus credit, qui fidem fortiter profitetur, qui vehementer precatur, qui persuasa omnino sibi docet, qui famulatur, qui Beatitudinum principia in vita propria implet, qui cum suae utilitatis contemptione diligere scit, qui omnibus proximus adest, praesertim vero egenis. 

Pastorale opus nostrum poscit ut hominibus ipsis omnibusque eorum difficultatibus adsistamus tum singularibus et familiaribus tum etiam socialibus; atqui iubet pariter nos interesse quaestionibus illis et casibus “ ut sacerdotes ”. Tum tantum inter cuncta negotia illa manemus nos ipsi. Si ergo revera prodesse aliquid velimus causis illis humanis, subinde admodum implicatis, conservemus proprietatem nostram vereque fideles perstemus nostrae vocationi. Magno cum ingeniorum acumine oportet nos una cum omnibus hominibus quaeramus veritatem et iustitiam, quarum tamen verum et immutabilem modum solo in Evangelio deprehendere valemus, immo in Christo ipso. Nostrum scilicet est deservire veritati et iustitiae secundum condiciones “ temporalis ” hominum vitae, at semper in salutis aeternae prospectu. Haec porro agendi ratio reveretur temporales victorias mentis humanae intra provinciam ipsius conscientiae ac moralis doctrinae, sicut admirabiliter docuit Concilium Vaticanum II, sed alia demum est atque illa eamque vere superat: “Quod oculus non vidit nec auris audivit... praeparavit Deus his qui diligunt illum”, Homines nostri in fide fratres atque etiam non credentes petunt a nobis ut semper commonstrare sibi possimus hunc ipsum rerum prospectum, ut eius simus germani testes, ut gratiae simus dispensatores ac ministri Verbi Dei. Volunt simus homines precationi dediti. 

Inter nos praeterea inveninntur etiam illi qui vocationem suam sacerdotalem peculiari vinculo coniunxerunt cum vita adsiduae precis ac paenitentiae secundum formam stricte contemplativam quorundam ordinum religiosorum. Meminerint ii ministerium sacerdotale suum etiam sub hac forma insigniter “ ordinari ” ad maximam curam Boni Pastoris, sollicitam videlicet curam salutis cuiusque hominis. 

Omnes nos istud memoria oportet tenere: minime licere cuiquam nostrum nomen sibi mereri “ mercennarii ”, illius nempe “ cuius non sunt oves propriae ”, illius qui “ videt lupum venientem et dimittit oves et fugit – et lupus rapit eas et dispergit – quia mercennarius est, et non pertinet ad eum de ovibus ”. Interest enim omnis boni Pastoris ut homines “ vitam habeant et abundantius habeant ”, ne quisquam eorum pereat, sed vitam consequatur aeternam. Efficiamus itaque et cura eadem haec per animas nostras penitus permeet: studeamus ipsam vivendo complere. Personam nostram ipsa conformet sitque fundamentum identitatis nostrae sacerdotalis. 

8. 
DE CAELIBATUS SIGNIFICATIONE 

Sinite Nos hoc loco sacerdotalis caelibatus quaestionem attingere. Quam summatim tantum perstringemus, quippe quae iam alte absoluteque pertractata sit in Concilio ac deinde in Litteris Encyclicis “ Sacerdotalis Caelibatus ” et postremo in ordinaria sessione Synodi Episcoporum anno MCMLXXI celebratae. Deliberatio talis plane necessaria habita est tum ut quaestio tota etiam maturius exponeretur, tum ut certioribus etiam rationibus confirmaretur ipse sensus illius voluntatis quam Ecclesia Latina tot ante saeculis susceperat cuique fidelis esse contendit et cui posthac pariter vult fidelitatem praestare. Momentum quidem et pondus huius quaestionis tantum reapse est tamque arcte coniunctum cum sermone ipsius Evangelii ut de eadem re cogitare nequeamus nisi modis ac formulis illis quibus utuntur Concilium et Episcoporum Synodus et magni nominis Pontifex Paulus VI. Conari solum possumus hanc quaestionem altius perspicere ac deliberatius ad eam respondere, liberati scilicet a variis obiectationibus, quae semper – haud secus atque hodie accidit – motae sunt contra sacerdotalem caelibatum, et a diversis interpretationibus quae iudicandi normas sequuntur alienas ab Evangelio et a Traditione et a Magisterio Ecclesiae: normas, addimus, quarum veritas soliditasque “ anthropologica ” valde dubia videtur et incerti omnino ponderis. 

Ceterum mirari non nimium debemus his de obiectationibus et reprehensionibus universis quae post Concilium acriores invaluerunt sed quae hodie passim mitescere iam videntur. Iesus Christus ipse, discipulis proposita matrimonii renuntiatione “ propter Regnum caelorum ”, nonne significantia illa verba subiunxit: “ Qui potest capere capiat? ”, Voluit Ecclesia Latina etiamque nunc vult ut, secundum eiusdem Christi Domini exemplum et apostolicam doctrinam cunctamque traditionem sibi propriam, omnes illi qui Ordinis recipiunt sacramentum amplectantur renuntiationem hanc propter Regnum caelorum. Traditio autem ea sociatur cum observantia erga diversas ceterarum Ecclesiarum traditiones. Ipsa enim efficit notam quandam ac proprietatem et hereditatem Ecclesiae catholicae Latinae cui plurimum haec refert acceptum et in qua perseverare ei est propositum, quantumvis omnes obsistant difficultates quibus exponi talis fidelitas potest, et quamvis etiam in singulis sacerdotibus plura emergant debilitatis ac discriminis indicia. Illud enim nobis omnibus persuasum sane est: “ Habemus... thesaurum istum in vasis fictilibus ”; quidquid autem id est, probe scimus ipsum quidem esse thesaurum. 

Quare thesaurus est? Nun ita loquentes deminuere cupimus matrimonii pretium aut vocationem ad vitam familiarem? Num Manichaeorum despicientia capimur ipsius humani corporis eiusque officiorum? Num aliquo pacto amorem contemnere volumus qui virum ac mulierem ad matrimonium adducit corporumque iunctionem conubialem ut ita fiant “ duo in carne una ”? At quomodo ita cogitare et ratiocinari possemus qui Sanctum Paulum sequentes novimus et credimus et edicimus matrimonium esse “ sacramentum magnum ”, praedicatum nempe de Christo et Ecclesia. Causarum vero nulla veritati respondet istarum quibus interdum nobis conantur “ persuadere ” inopportunum esse caelibatum quem Ecclesia extollat contendatque in vita ipsa efficere per vinculum et onus quod ante ordinationem sacram in se recipiunt Sacerdotes. Ratio, contra, essentialis, propria, congruens continetur in veritate illa quam Christus aperuit, cum de matrimonii renuntiatione propter Regnum caelorum est locutus quamque Sanctus Paulus protulit, cum scripsit unumquemque proprium habere donum ex Deo. Caelibatus autem ipsum nominatim est “ donum Spiritus ”. Simile quidem, etsi diversum, continetur donum in vocatione ad verun fidelemque amorem conubialem qui intra permagnum Matrimonii sacramenti ambitum dirigitur ad procreationem secundum carnem. Patet nimirum quanti momenti hoc donum sit ad amplan aedificandam Ecclesiae communitatem, scilicet Populi Dei. Si vero eadem illa communitas plene satisfacere voluerit suae in Iesu Christo vocationi, necesse pariter erit simul in ea compleatur – congruenti servata proportione – alterum etiam “donum”: caelibatus donum “propter Regnum caelorum”.  

Sed quam ob rem Ecclesia catholica Latina devincit hoc donum non tantum cum eorum hominum vita qui severum vivendi genus consiliorum evangelicorum persequuntur in Religiosis Institutis, sed etiam cum ipsa vocatione ad sacerdotium simul hierarchicum ac ministeriale? Idcirco nimirum hoc facit, quia caelibatus “ propter Regnum caelorum ” non signum dumtaxat eschatologicum est, verum prae se quoque fert non leve momentum sociale hac in vita praesenti ad Populo Dei exhibendum ministerium. Sacerdos enim ipse per suum caelibatum “ homo pro aliis ” redditur, non eodem tamen modo atque ille qui per iunctionem conubialem cum muliere item efficitur, tamquam maritus ac pater, “ homo pro aliis ”, praesertim intra propriae domus ac familiae fines: nempe pro sua uxore ac, simul cum ea, pro liberis quibus dat vitam. 

Sacerdos autem, huic renuntians paternitati ipsorum coniugum propriae, profecto aliam quandam quaerit paternitatem, immo quasi aliam maternitatem, memor scilicet Apostoli dictorum de filiis quos parturiens genuit. Hi sunt spiritus eius filii, homines nempe quos Pastor Bonus illius curis commisit; et multi sunt, qui etiam plures quam familia una simplex humana valet complecti. Pastoralis Sacerdotum vocatio permagna est, quam Concilium docet immo esse universalem, nam ad cunctam spectare Ecclesiam, ac propterea esse etiam missionalem. Plerumque vocatio illa cum certae cuiusdam communitatis ministerio Populi Dei sociatur in qua unusquisque curam sacerdotis sibi exoptat et diligentiam et amorem. Ut autem sacerdotis cor ad tale officium valeat promptum patere et ad eiusmodi curam atque amorem, liberum sit oportet. Caelibatus vero ipse est signum alicuius libertatis quae vicissim ad ministerium destinatur. Propter istud signum sacerdotium hierarchicum, id est “ministeriale”, secundum Ecclesiae nostrae traditionem, propius “ ordinatur ” ad commune fidelium sacerdotium. 

9. 
PROBATIO ET OFFICIUM
 

Ambiguitatis error est – si minus iam malae fidei – opinio ista latius saepe diffusa quae nihil aliud in Ecclesia catholica sacerdotalem caelibatum esse affirmat nisi quoddam simplex institutum lege illis iniunctum qui Ordinis sacramentum suscipiant. Atqui novimus sane omnes non ita se rem habere. Quilibet Christianus, Ordinis recepturus sacramentum, officio sese caelibatus obstringit plena quidem cum conscientia ac libertate, postquam plurium annorum praeparationem absolvit in eamque rem deliberationem accuratam et precem plurimam contulit. Tunc solum init consilium vitae in caelibatu ducendae, cum firmiter sibi persuasit Christum sibi “ donum ” illud concedere ad totius Ecclesiae emolumentum aliorumque famulatum. Illo dumtaxat tempore in se recipit per omnem reliquam vitam caelibatum se esse servaturum. Perspicuum hinc est consilium sic captum iam obligare non tantum ob aliquam legem ab Ecclesia latam, sed etiam ex ipsa conscientia officiorum nominatim ab homine susceptorum. Interest propterea ut stetur datis Christo atque Ecclesiae promissis. Fidelitas erga illam propriam promissionem simul officium est, simul probatio interioris maturitatis ipsius sacerdotis, simul etiam huius dignitatis indicium. Id quod clarissime quidem demonstratur, quotiens fides illa Christo praestita per conscium liberumque consilium observandi caelibatus in vitae perpetuitatem occurrit difficultatibus vel probatur vel aliunde etiam temptatur; quae omnia Sacerdoti minime parcunt, sicut non alii cuivis homini et Christiano. Illis discriminis temporibus adiumentum conquirere sibi quisque debet in fervidissima prece. Per precationem videlicet reperire eum oportet in se habitum illum et affectum humilitatis ac sinceritatis erga Deum propriamque conscientiam, qui fons ipse sit virium ad vacillantia sustentanda. Tum omnino hducia nascitur similis illi quam Sanctus Paulus patefecit dicens: “ Omnia possum in eo qui me confortat ”. Haec insuper vera confirmata sunt plurimorum Sacerdotum experientia rebusque vitae ipsius comprobata. Consensio autem de iis fundamentum est fidelitatis erga promissa Christo et Ecclesiae data, quae vicissim comprobat germanam fidelitatem erga se ipsum et suam conscientiam, erga propriam humanitatem ac dignitatem. Cogitanda ergo haec singula sunt potissimum instantibus discriminibus; nec protinus ad dispensationem confugiendum tamquam ad “ interventum administrativum ”, quasi reapse, ex contrario, non agatur de maxime quaestione conscientiae ac de humanitatis probatione. Deus ipse ius habet talis probationis in unoquoque nostrum, si quidem verum constat terrenam vitam omni esse homini tempus certaminis. Deus tamen cupit simul ut talibus ex certaminibus victores nos discedamus, cuius rei causa consentaneum auxilium tribuit.

Fortasse hic non sine iusta ratione addi decet officium ipsum conubialis fidelitatis, a Matrimonii sacramento profectum, inferre secum consimiles obligationes atque interdum fieri etiam campum parium probationum et experientiarum pro coniugibus ipsis – viris ac mulieribus – qui ita etiam “ igne examinati ” opportunitatem accipiunt firmitudinis experiendae sui amoris. Singulis enim in partibus suis amor non sola vocatio est, verum etiam obligatio. Confitemur postremo fratres nostros et sorores matrimonio vinctos posse iusto iure exspectare a nobis, Sacerdotibus et Pastoribus, exemplum bonum ac testimonium fidelitatis erga vocationem usque ad mortem, fidelitatis, inquimus, in vocationem quam per sacramentum Ordinis elegimus nos, sicut illi eam deligunt per Matrimonii sacramentum. Hoc etiam loco modoque debemus percipere sacerdotium ministeriale nostrum velut “ subordinationem ” communi sacerdotio omnium fidelium, laicorum, maxime autem eorum qui in conubio vivunt familiamque efficiunt. Hoc denique pacto servimus nos “ in aedificationem corporis Christi ”; alioqui non solum nihil conducimus ad corpus illud aedificandum sed etiam spiritalem ipsius compagem debilitamus. 

Qua cum corporis aedificatione proxime cohaeret vera progressio et explicatio “ personalitatis ” humanae singulorum Christianorum – haud secus ac singulorum Sacerdotum – quae secundum mensuram donationis Christi perficitur. Dissolutio spiritalis compagis Ecclesiae certissime non prodest humanae personae progressibus nec eam recte confirmat. 

10. 
CONVERSIO EST
COTIDIE NECESSARIA
 

“Quid ergo faciemus?”: hoc, dilecti Fratres, quod toties quaerebant ab ipso Christo Domino discipuli eumque audientes, quaerere videmini. Cum sacerdotes deesse videntur, cum eorum penuria praesertim nonnullae regiones et plagae orbis terrarum afficiuntur, quid faciet Ecclesia? Quomodo immensis evangelizationis necessitatibus occurremus et famen Verbi ac Corporis Domini explebimus? Ecclesia, quae sacerdotum caelibatum veluti donum propter Regnum Dei curat servandum, in suo Magistro, Redemptore et Sponso et simul in Eo qui est “ Dominus messis ” et “ dator doni ” fidem profitetur et spem declarat. Nam “ omne datum optimum de sursum est, descendens a Patre luminum ”. Quam fidem, quam spem non licet nobis humana dubitatione nostra vel pusillanimitate nostra infirmare. 

Oportet igitur cotidie nos ipsos convertamus, scientes hanc esse Evangelii fundamentalem postulationem, ad omnes quidem homines pertinentem, sed multo magis eam ad nos pertinere cogitantes. Si nostrum est ceteros ut se convertant adiuvare, idem nobis ipsis continenter per totam vitam est faciendum. Nos convertere non aliud valet quam ad ipsam vocationis nostrae gratiam redire, de Christi infinita bonitate et infinito amore meditari; qui ad unumquemque nostrum se conferens et unumquemque nomine appellane, dixit: “ Sequere me ”. Nos ipsos convertere idem est ac ministerli nostri, nostrae diligentiae, nostrae fidelitatis coram cordium nostrorum Domino “ rationem reddere ”, cum simus “ ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei ”; at etiam “ rationem reddere ” neglegentiarum nostrarum et peccatorum nostrorum, pusillanimitatis, defectus fidei et spei, nostri tantum “ simpliciter humanae ” nec “ divine ” cogitandi modi. Meminerimus hac in re quid Christus ipsum Petrum monuerit. Eiusmodi conversio postulat ut sacramento Reconciliationis iterum atque iterum veniam et virtutem Dei quaeramus, et sic semper denuo incipiamus, cotidie progrediamur, nos contineamus, spiritales victorias reportemus, hilare donemus, “ hilarem enim datorem diligit Deus ”.  

Se ipsos convertere idem est ac “ semper orare et non deficere ”. Oratio est quodammodo conversionis, spiritalis profectus, sanctitatis prima et ultima condicio. Novissimus his annis – saltem in nonnullis hominum ordinibus et circulis – nimis fortasse de sacerdotio est disputatum, de sacerdotis “ identitate ”, de momento eius praesentiae in mundo huius temporis hisque similibus, cum, contra, parum sit oratum. Impar fuit studium ipsum sacerdotium orando perficiendi eiusque veram evangelicam virtutem dynamicam reddendi efficacem, sacerdotalem “ identitatem ” confirmandi. Oratione significatur sacerdotii habitus essentialis, qui sine illa deformatur. Oratione adiuvamur ut illam semper reperiamus lucem quae nos ab initio sacerdotalis nostrae vocationis duxit quaeque continenter nos ducit, etsi interdum tenebris obscurari videtur. Oratione datur ut continuo nos ad Deum convertamus, in adsidua animi intentione ad Deum perseveremus quae nobis omnino opus est, si alios ad eum adducere volumus. Oratione iuvamur ad credendum, ad sperandum, ad amandum, tum etiam cum humana nostra fragilitate impedimur. 

Oratione praeterea sine intermissione perspicimus rationes illius Regni pro quo, ut veniat, cotidie ipsis quae Christus nos docuit verbis precamur. Tunc intellegimus quod nostrum sit munus in hac petitione “ Adveniat Regnum tuum ” implenda quamque necessarii simus ut ea ad effectum adducatur. Et orantes facilius fortasse vide bimus eas “ regiones quia albae sunt ad messem ”, et percipiemus quid verba sonent quae, ipsas aspiciens, Christus dixit: “ Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam ”.  

Oratio autem continenter iungenda est operae qua nos ipsos exerceamus quaeque est formatio permanens. Ut iure monet Documentum, hac de re a Sacra Congregatione pro Clericis editum, oportet eiusmodi formatio interior sit seu ad altius excolendam sacerdotis vitam spiritalem et etiam pastoralem et intellectualem (philosophiam et theologiam) pertinens. Si ergo pastoralis actio nostra, si Verbi annuntiatio totumque sacerdotale ministerium in ardore interioris vitae nostrae sunt posita, haec vita pariter sedulo studio est fulcienda. In iis quae olim in Seminario didicimus acquiescere non sufficit, etsi ad studia in Athenaeis incubuimus, ad quae exercenda Sacra Congregatio pro Institutione Catholica firmiter hortatur. Haec ratio excolendi ingenium totius vitae cursum debet complecti, maxime his temporibus nostris quorum – saltem in multis orbis terrarum regionibus – proprium est publicae institutionis et humani cultus universale incrementum. Coram hominibus, qui huius progressus commodis fruuntur, oportet testes nos simus Iesu Christi, congruentibus doctrinarum studiis conspicui, et, veluti veritatis et disciplinae moralis magistri, persuasibiliter et efficaciter spei quae nos vivificat iis rationem reddamus. Id ipsum quidem spectat etiam ad illam cotidianam conversionem ad amorem quae per veritatem efficitur. 

Dilecti Fratres! Vos qui “ portatis pondus diei et aestum ”, qui manum misistis ad aratrum et non aspicitis retro, et fortasse vos potius qui in dubitatione versamini qui sensus sit vocationis vestrae vel quid vestrum valeat ministerium, loca illa cogitate ubi homines sacerdotem vehementer exspectant et ubi multos iam annos, cum eius afficiantur desiderio, eum sibi adesse non desinunt optare! Accidit enim interdum ut in sacrarium aliquod derelictum conveniant et in altari stolam adhuc servatam ponant et liturgiae eucharisticae omnes preces pronuntient, et ecce, eo momento quod transubstantiationis puncto respondet, altum fit silentium, aliquando fletu ruptum..., tam ardenter cupinnt ea verba audire quae unum sacerdotis os potest efficaciter effari! Tam vehementer exoptant Cenam Dominicam cuius solo sacerdotali ministerio possunt participes reddi; ac pari fervore expetunt audire veniae verba divina: “ Ego te absolvo a peccatis tuis ”. Tam graviter ex desiderio sacerdotis a se absentis laborant... Profecto non desunt eiusmodi loca in orbe terrarum. Si quis vestrum igitur de sensu sacerdotii sui dubitat, si aestimat illud “ sociali ratione ” infructuosum esse atque inutile, haec prorsus consideret! 

Opus est cotidie nons convertamus, cotidie donum recuperemus quod ab ipso Christo in Ordinis sacramento accepimus, sive vim muneris salutiferi Ecclesiae perspicientes sive, hulus muneris luce affulgente, altam significationem vocationis nostrae animo volutantes. 

11.
DE SACERDOTUM MATRE
 

Dilecti Nobis Fratres! Ministerium Nostrum ineuntes Christi Matri vos commendamus quae peculiari ratione est Mater nostra: Mater Sacerdotum. Re enim vera discipulus, quem Dominus potissimum diligebat quique, cum esset unus e Duodecim, in Cenaculo haec dicta audierat: “ hoc facite in meam commemorationem ”, a Christo, e cruce pendente, Matri ipsius est commonstratus hisce verbis: “ ecce filius tuus ”. Vir ille qui die, qua Cena est facta, potestatem Eucharistiae celebrandae accepit, his ipsis verbis Redemptoris morientis traditus est Matri eius ut “ filius ”. Nos ergo omnes qui vi sacramentalis ordinationis eandem facultatem sumus adepti quodammodo prae ceteris iure fruimur illam Matrem nostram habendi. Quapropter cupimus ut vos universi, una Nobiscum, Mariam agnoscatis matrem sacerdotii quo a Christo sumus donati. Cupimus praeterea ut sacerdotium vestrum singulari modo eidem Deiparae committatis. Sinite Nos ipsos hoc facere, unumquemque vestrum – nullo excepto – ratione sollemni et simul simplici atque demissa Matri Christi concredendo. Rogamus vos etiam, dilecti Fratres, ut unusquisque vestrum ipse privatim hoc praestet, quemadmodum eius animus, maxime vero amore in Christum Sacerdotem atque etiam propria infirmitas, quae desiderium serviendi et ad sanctitatem contendendi comitatur, suaserint vobis. Id scilicet flagitamus a vobis. 

Ecclesia quae nunc est de se ipsa loquitur praesertim in Constitutione dogmatica a verbis Lumen Gentium incipiente. In ea et quidem in extremo capite profitetur se Mariam intueri ut matrem Christi, quia Ecclesia se ipsam matrem appellat et mater esse desiderat, Deo homines ad novam generans vitam. O dilecti Nobis Fratres, quam arcte cum hac causa Dei vos estis coniuncti! Quantopere haec insidet in vocatione vestra, in ministerio atque missione! Quam ob rem in medio Populo Dei qui summo amore et spe oculos ad Mariam attollit, vos oportet Mariam aspicere cum amore et spe prorsus singulari.Etenim vos Christum, qui eius est filius, annuntiare debetis: quis autem veritatem, quae est de eo, melius vobis tradet quam Mater ipsius? Vos nutrire debetis hominum corda Christum iis praebendo: quis autem efficiet ut magis conscii reddamini huius officii, quod obitis, nisi illa quae eum nutrivit? “ Ave, verum Corpus natum de Maria Virgine ”. Inest in sacerdotio nostro ministeriali miranda et permovens ratio proximitatis Matris Christi. Nitamur igitur ad hanc rationem vitam ducere nostram! Si licet hic etiam ad ea Nos referri quae Nosmet sumus experti, dicemus vobis Nos, scribentes ad vos, potissimum ad ispam experientiam Nostram revocari. 

Haec vobiscum communicantes initio ministerii Nostri quo Ecclesiae universali deservimus, non desinimus Deum rogare ut vos, Sacerdotes Iesu Christi, omni benedictione et gratia repleat, et, quasi pignus et confirmationem dantes eiusmodi communionis precibus solidatae, ex animo vobis benedicimus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 

Accipite hanc benedictionem, accipite verba novi Successoris beati Petri cui Dominus praecepit: “ Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”. Nolite desistere pro Nobis una cum universa Ecclesia orare ea mente ut iis respondeamus quae principatus postulat amoris quem Dominus veluti fundamentum muneris beati Petri voluit esse, cum ei dixit: “Pasce oves meas”. Amen. 

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Aprilis, Dominica in Palmis de Passione Domini, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II 

   

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

top