The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PAULUM CARDINALEM
BERTOLI 
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CAMERARIO

 

Venerabili Fratri Nostro Paulo Cardinali Bertoli 
Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario 

IN POLONIAM PROPEDIEM profecturis, ubi — ut notum est — sollemnia ob nonum saeculum revolutum a S. Stanislai, Episcopi ac Decessoris Nostri in sede Cracoviensi, martyrio celebrantur, expedire Nobis videtur, ut negotia, quae Nostro indigent interventu, itineris Nostri tempore, id est a die II ad diem X mensis Iunii hoc anno, per Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, quatenus opus sit, accurentur. 

Quapropter tibi, Venerabilis Frater Noster, qui munere eiusdem Romanae Ecclesiae Camerarii fungeris, potestatem delegamus largiendi, absentiae Nostri tempore, si periculum sit in mora, audito Sacro Dicasterio cuius interest, et servatis servandis, indulta, facultates et gratias, quae Nosmet ipsi praebere consuevimus, itemque consulendi, si casus singulariter gravis occurrat, et competens Sacra Curiae Romanae Congregatio id flagitaverit, regimini alicuius dioecesis per Administratoris Apostolici nominationem. 

Rogamus te etiam, ut impensas preces per illos dies fundas ad Deum, quo ampliorum fructuum spiritualium ferax evadat hoc iter Nostrum, intercedente Beata Maria Virgine, quae in Sanctuario Clari Montis summa colitur pietate. 

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, cuius observantiam in Petri Sedem rerumque usum cognita habemus, Benedictionem Apostolicam fraternae dilectionis Nostrae testimonium, amanter impertimus. 

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

    Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top