The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II
 

EPISTULA AD
FRANCISCUM S.R.E. CARD. ŠEPER,
SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI
DEI PRAEFECTUM, XI SAECULO EXPLETO
AB  INITO EPISTULARUM COMMERCIO INTER IOANNEM PP. VIII ET BRANIMIRUM, CROATORUM DUCEM, QUA MISSUS EXTRAORDINARIUS NOMINATUS EST AD PRAESIDENDUM SACRIS RITIBUS EA OCCASIONE CELEBRANDIS

 

SOLLEMNIA SACRA, ut nuper accepimus, peculiaria mox in patria tua agentur, ut digne commemoretur felicissimus magnique momenti eventus, quem probe novimus dilectae Croatae genti longinquum iam abhinc tempus maximae fuisse utilitati. Hoc enim ipso anno spatium mille et centum annorum expletur, ex quo certum et definitum epistolarum commercium fuit inter Ioannem PP. VIII, Decessorem Nostrum, et clarissimum virum Branimirum, Croatorum ducem, tempore videlicet lugendae Orientis discessionis ab Occidentis Ecclesia, post quam Croatae paulisper in Byzantii civilem et ecclesiasticam tutelam pervenerant. Dux Branimirus ipse fuit qui, in Sedeslavi locum regimine suffectus, effecit ut illa gens Catholicum servaret Nomen, cum ipse anno octingentesimo undeoctogesimo non dubitavisset litteras illi Decessori Nostro mittere, ut, “ integro animo ” Romae adhaerens, restitutam populi fidelitatem ei profiteretur et confirmaret. Qua de causa eo ipso anno memoratus Summus Pontifex, magno affectus gaudio, cum intra Sacrum in Ascensione Domini Apostolicam Benedictionem illis Croatiae filiis impertivisset, scribenti ipse rescribens die VII mensis Iunii binas dedit litteras ut vehementer gratularetur eis cum Ecclesia Occidentis iterum coniunctis. 

Tantus eventus, summatim hic memoria comprehensus, tamquam testimonium praestat insigne tum rectae Fidei Christianae, qua exinde illi fideles per tot saeculorum cursum assidue Unam Ecclesiam Christi coluerunt, tum devoti affectus et obsequii, quo posthac beati Petri Successorem prosequi non cessaverunt. Nunc autem, cum cogitata haec perutilia sint non solum ad pietatem istius sacri gregis corroborandam, verum etiam ad Christianae eius vitae consilia nostris quoque temporibus apte dirigenda, persuasum idcirco Nobis habemus istos Croatos Christifideles, quos quidem adhuc reminiscimur in Urbe et in Basilica Petriana pios paulo ante peregrinos atque Nobiscum orantes et maximam laetitiam ex Apostolica Nostra Benedictione capientes, optimum reducturos sibi emolumentum etiam ex hoc iucundissimo suae antiquitatis praeconio. 

Quapropter admodum gratum Nobis est preces Venerabilium Croatiae Episcoporum unanimes audire, Nobis nuper ad hoc adhibitas, ut religiosae celebrationi, qua memorata sollemnia in antiqua Nonae civitate ex archidioecesi Iadrensi terminabuntur die II instantis mensis Septembris, sacer Praesul intersit qui personam Nostram gerat. Nos igitur, magnopere cupientes ut talis dies festus maiore honoretur decore, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum nominamus et constituimus, simul mandantes, ut faciendis illic sacris ritibus Nostro Nomine praesis. 

Praetera maxime Nobis cordi est a dilectis istis filiis et filiabus instanter petere, ut plurimas et fervidas Deo gratias agant pro religione Catholica benignissime maioribus suis sibique donata utque studiose quisque “ in firma spe et in sincera caritate ” servet eam exemplo veterum suorum. Omnes hortamur ut et posthac inconcussa et indefectibili fidelitate semper huic Apostolicae Sedi haereant, indefessi pro veritate et sanctitate Christiani Nominis contendant suisque sacris Pastoribus obsequentes in bonis operibus usque in finem laeti perseverent. 

Optantes denique ut iidem sacri ritus ad felicem exitum adducti quam uberrimos afferant spiritales fructus, tibi, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopis, Episcopis, sacerdotibus, religiosis, fidelibus, scilicet pietatis causa peregrinatoribus Croatis ex aliisque Iugoslaviae gentibus, qui in istam Nonae civitatem, hac data opportunitate, congregabuntur, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem atque pignus, amanter in Domino largimur. 

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Augusti, Beatae Mariae Virginis Reginae sacro, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top