The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO MARIAE CARD. BUENO ET MONREAL,
ARCHIEPISCOPO HISPALENSI,
NOMINATO SUMMI PONTIFICIS LEGATO
 AD PRAESIDENDUM  XV CONVENTUI MARIANO INTERNATIONALI, CAESARAUGUSTAE HABENDO

 

Nomen decusque Mariae, sanctissimae Iesu Nazareni matris, ut latius usque per orbem propagetur et altiores in Christifidelium animos ubique per Ecclesiam agat radices, numquam curae non Nobis fuit et corde qui vehementer immo gloriantes plus vigenti iam annos eundem pietatis marianae adfectum in episcopali insigni Nostro tituloque ostendimus. Hoc praeterea studio ita incendimur Nos et impellimur, ut quodlibet probabile ac laudabile coeptum honori Genetricis Dei provehendo rationibus cunctis viribusque sustentare adiuvare prosperare cupiamus.

Perfacile inde comprehenditur quantum in Nobis emerserit gaudium et quantus exarserit fervor cum pridem cognovissemus Decimum Quartum Conventum Marianum universes ex gentibus Caesaraugustae eventurum esse huius anni mense Octobri cumque singula propositi et argumenta quattuor ibidem dies accurate pertractanda nuperius comperissemus. Ipse profecto Nos, si quidem per tempora liceret, ardentes sane libentesque illic essemus mox futuri fau tores tanti opens et gratulatores tum etiam orationumauditores et hortatores in posterns annos solidioris maturioris cultus marialis.

Id autem cum manifesto fieri nequeat, te ipsum, Venerabilis Frater Noster, natum scilicet eadem in urbe augusta et Mariae nomine feliciter simul vocatum, per hasce Litteras benevoli eligimus et renuntiamus Legatum Nostrum tibique proin partes committimus ut istis cum sensibus Nostris ipse memorato Conventui Mariano Internationali a die IX ad diem XII Octobris Caesaraugustae auctoritate Nostra praesideas.

Deum tandem omnipotentem, cuius terrestrem tantopere veneramur matrem, exoramus ut mariali ex illa congressione plurimos sinat uberrimosque collegi spiritales fructus ad Ecclesiae universalis emolumentum ; ac tibi interea, Venerabilis Frater Noster, necnon Praesulibus magistratibus sacerdotibus et religiosis fidelibusque omnibus quoquo modo participibus, Benedictionem Apostolicam Nostrum eorundem caelestium donorum ac luminum auspicem amantisque Nostri animi indicem veluti praesentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII menses Septembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top