The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IOSEPHUM S.R.E CARDINALEM PAUPINI,
PAENITENTIARIUM MAIOREM

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali PAUPINI
Paenitentiario Maiori

Cum decimum a suscepto Sacerdotio lustrum feliciter sis peracturus, hasce ad te Litteras scribimus ut faustissima tibi vota ostendamus iucundoque animo fraternam pariter dilectionem indicemus.

Re quidem vera, in tam sollemni vitae tuae eventu peropportunam etiam occasionem nanciscimur tibi significandi Nostram gratam voluntatem omnibus pro laboribus in hoc diuturno temporis cursu a te patratis, qui sollicitam animarum curam cum ministeriis Petrianae Sedis impiger coniunxisti.

Namque sacerdos effectus, exenaplum divini Magistri es secutus qui “non venit ministrari, sed ministrare” (Mt. 20, 28) et tuam adhibuisti navitatem ut per baptisrnum homines in populum Dei introduceres, per Sacramentum Paenitentiae peccatores cum Deo et Ecclesia reconciliares (cf. Presbyterorum Ordinis, 5, per Eucharisticum Sacrificium immaculatam hostiam omnipotenti Patri offeres, sicut Salvator noster in Cena novissinna instituit atque Apostolis mandavit ut memoria sui celebraretur per saecula (cf. Sacrosanctum Concilium, 47). Postquam autem nonnulla officia in Ecclesia Fanensi diligenter obiisti ut parochi coadiutor, curator spiritualis Actionis Catholicae, vicarius rectoris Seminarii eiusdem dioecesis atque Christianae Doctrinae in scholis magister, huic Apostolicae Sedi inserviisti. Plenitudinem Sacerdotii adeptus, Legati Summi Pontificis munus apud quasdam Civitates studiose sustinuisti: primo quidem Internuntius in Irania nominatus es, post exacturn annum Nuntius in Guatirnaliam et Salvatoriam, postremo vero in Columbiam es missus. Denique, anno MCMLXIX, Paulus VI, Decessor Noster rec. me., te in Patrum Cardinalium Collegium adlexit atque anno MCMLXXIII Sacrae Paenitentiariae Apostolicae praefecit, quam in praesens scienter moderaris. Quibus in officiis versane, animabus spirituales curas adhibere egregie perrexisti et pergis. Quapropter, Venerabilis Frater Noster, tam clarum vitae tuae diem recolentem, te quam maxime decet plurimas Deo benignissimo referre laudes illiusque providentiam hisce verbis celebrare: “Exsultabit cor meum in salutari tuo, cantabo Domino qui bona tribuit mihi” (Ps. 12, 6).

Christus, Pastor aeternus, per intercessionem gloriosae semper Virginis Mariae, te supernis repleat donis atque sua dignetur gratia largissimus locupletare. Quorum quidem nuntia et conciliatrix ac praecipuae caritatis Nostrae testis Apostolica esto Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iis qui tibi adiutricem operare navant, et omnibus familiaribus amicisque tuis peramanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Martii, anno MCMLXXX Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top