The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI HÖFFNER
ARCHIEPISCOPO COLONIENSI 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali HÖFFNER
Archiepiscopo Coloniensi


Iubilari feliciter progrediente anno venerandi cathedralis Coloniensis templi, hospitio accipiet Archidioecesis illa participes Septimi Internationalis Congressus Musicae Sacrae; qui quidem sine dubio eventus tum progressionem tum etiam divitias addet musico Ecclesiae thesauro. Opus enim, quod Consociationis Internationalis Musicae Sacrae moderatores superioribus annis pro ipsa musica sacra expleverunt, in eodem revera Congressu valide confirmabitur. Nuntius igitur hic Noster simul volumus ut grati animi documentum sit de industria iam istis in rebus posita, simul incitamentum ad eam in posterum similiter tempus prosequendam.

Concilium Vaticanum Secundum propria in Constitutione “Sacrosanctum Concilium” cum vi extulit munus “ministeriale”, quod Musicae Sacrae adscribitur. Nam verba, quae tantum ponderis liturgica in celebratione prae se ferunt, cantu magis attolluntur sicque peculiarem recipiunt modum sollemnitatis, pulchritudinis, dignitatis, quae adstanti congregationi permittunt ut aliqua se ratione propiorem esse sentiat Mysterii ipsius sanctitati in Liturgia operantis.

Hanc profecto es causam peropportunum esse iudicavit Concilium omnes commonefacere ingentem locupletemque inveniri thesaurum musicae traditionis apud diversas liturgicas familias et orientales et occidentales; quem volventibus saeculis comparatum etiamnunc esse in usu tamquam artis atque cultus humani speculum variorum populorum. Eodem praeterea tempore universis inculcat Concilium quantum denique oporteat vires impendi et operam ut Ecclesiae conserventur hae divitiae; ad quod officium nominatim destinari curatores ipsos earundem rerum musicaeque sacrae cultores.

Mentionem vero praecipuam sibi vindicat “cantus gregorianus” qui iam pro momento suo ac pondere agnoscitur nunc cotidiano Ecclesiae usu nunc magisterio eius veluti cantus Liturgiae Romanae proprius arctisque vinculis cum lingua Latina coniunctus. Pariter tamen cantio polyphonica agnoscitur ut praestabile sacrae et liturgicae enuntiationis instrumentum.

Fervor operis ipse, qui statis efficit temporibus ut indicantur Congressus Musicae Sacrae et agantur, conducere plurimum efficaciter potest detegendis interioribus bonis memoratae supra traditionis musicae definiendisque singulis ipsius partibus ut digne illa et observanter retineatur viva in Ecclesiae liturgia.

At bona commendat Concilium non tantum saecularis traditionis musicae adhuc valentis. Conscium enim sibi ipsius necessitatis, quae ad Ecclesiam semper pertinuit, reperiendae videlicet aequae veluti incorporationis sui in humano cultu arteque populorum modo pervenientium ad Iesu Christi fidem, suadet ut pro illis particulatim “thesaurus Musicae sacrae summa cura servetur et foveatur”.

Ibi Congressus participes maximam sane habent investigationum ac studiorum provinciam.

Summopere quidem in praesentia necesse est musicum Ecclesiae patrimonium explicetur ac multiplicetur non solum novas inter adulescentes Ecclesias verum inter eas etiam quae plura saecula cognoverant gregorianum cantum et polyphonicum lingua Latina editum, sed nunc, inductis in consuetudinem vernaculis linguis, postulari vident alias idoneas formas musicae dictionis in ipsa liturgia.

Quotiens autem tales novae figurae diiudicantur ratio simul aequabili cum meditatione ducatur elementorum propriorum traditis moribus ac naturae ipsi diversorum populorum. Qua de re docuit Concilium: “Cum in regionibus quibusdam, praesertim Missionum, gentes inveniantur quibus propria est traditio musica, magnum momentum in earum vita religiosa ac sociali habens, huic musicae aestimatio debita necnon locus congruus praebeatur, tam in fingendo earum sensu religioso quam in cultu ad earum indolem accommodando”. Etenim omnis hominum cultura invertire potuit nobilissimas animi significationes etiam per musicos modos; enitendum ideo est tam in provincia disciplinarum quam in regione actionis pastoralis ut praefiniantur firma principia quae veris insuper bonis respondeant multiplices apud musicas traditiones.

Sed huius generis studium, ut reapse perficiatur secundum rationem scientiae, decet item complecti investigationem comparativam simul recentium simul antiquarum enuntiationis formarum. Quippe sacra musica nova, ea nempe quae inserviat oportet liturgiae celebrationi variarum Ecclesiarum, valet debetque praecedentibus ex formis ac maxime ex cantu gregoriano altiorem suum haurire afflatum et proprietatem rerum sacrarum et germanum religionis sensum. Merito piane gregorianus cantus ita cum reliquis dictus est conferri cantibus ut statua cum pictura.

Dum tandem itaque Nos exoptamus ut studia Septimi Congressus Musicae Sacrae, cuius opus dirigitur totum ad Africam Mediam et Orientalem, fiant pro diversis ecclesialibus communitatibus non modo in nationibus vetustae traditionis Christianae sed etiam in illis, nuperius ubi est Evangelium disseminatum, fontes incitationis ac stimuli ad copiosam praestantemque operam musicam, libentissime transmittimus tibi, Venerabilis Frater Noster, necnon praepositis ac participibus Congressu peculiarem Apostolicam Benedictionem velut immutabilis Nostrae caritatis signum caelestiumque pignus donorum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, in Sollemnitate Pentecostes, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top