The Holy See
back up
Search
riga

NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULI PP. II
IOANNI S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI CARBERRY,
ARCHIEPISCOPO OLIM S. LUDOVICI

 

Proximum iubilaeum tuum episcopalem considerantes, nunc pro Nostra erga te benevolentia facere omnino non possumus quin, ut eventus ipse postulat, gratulatoriam hanc epistulam Nostram consulto et cogitato ad te scribamus, sive ut tantus anniversarius dies, optimis Nostris ipsorum ominibus auctus, quam maximae tibi sit laetitiae causa, sive ut tu, Venerabilis Frater Noster, quam optaveris aut senseris habere Nos de te opinionem tandem cognoscas.

Accipe igitur vota Nostra officii fraternaeque caritatis plena, ubique simul persuadeas Nosmet ipsos spiritu istis interfuturos esse sollemnibus tuis, ut gratissimo animo dignas laudes Optimo Deo ambo exsolvamus, quod ex eius gratia multum operae in Ecclesiae famulatu insumere potueris idemque non solum ut Christi sacerdos sed etiam, et quidem potissimum, ut venerabilis sacrorum Antistes primum in dioecesi Lafayettensi, deinde in Columbensi Ecclesia, postremo in praeclara S. Ludovici archidioecesi, quibus singulis deinceps praefuisti pastor. Cum vero constet quam sollers ac navus officiique diligens fueris in pastorali munere obeundo, Nobis praecipue probatur id quod studiose fecisti, ut clerus et religiosae ac laici ad apostolatum pararentur apta et renovata institutione; quemadmodum maximi facimus opus vocationibus adiuvandis accommodatum, quod etiam, te duce, meliore sane ratione crevit atque ordine. Meritissime porro in sacrum S.R.E. Cardinalium Collegium suo tempore cooptatus, duorum etiam magni momenti Consiliorum praeses fuisti, Commissionis nempe Liturgiae temporibus nostris aptandae atque Commissionis pro Oecumenismo Conferentiae catholicorum Episcoporum istius Nationis, necnon tibi honori ipsa tribuitur constitutio Consilii Litteris Evangelii Nuntiandi in archidioecesi S. Ludovici exsequendis.

Hisce summatim commemoratis ex multis rebus, quae luculenter Episcopatum tuum decoraverunt, in quo quidem neque a religione offici quidquam declinavisti neque officio umquam decessisti, Nobis placet amanter tibi suadere ut, quamvis in praesentia non amplium Ordinarii munere fungaris sed iusta fruaris quiete, nihilominus pergas et in posterum flagrantibus precibus tuis a Sacratissimo Corde Iesu veram perseverantiam in via salutis petere illis Ecclesiae communitatibus, quas olim tibi commissas confirmavisti. Idque ut facias, vehementer etiam atque etiam rogamus, intercedente Beata Virgine Maria, dulcissima Dei hominumque Matre, in cuius amore emines eiusque in tutela ac fide ut essent coepta tua curare consuevisti, et quidem merito, cum Ipsa sit «tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei» (Lumen Gentium, 68).

De his igitur recogitans, fac ut laeteris in imminenti iubilaeo tuo, dum Nos precamur divinum Remuneratorem omniumque ducem pastorum, ut meritorum multiplicium tuorum praemia inaestimabilis largitatis olim retribuat; quorum interea pignus et auspex sit Apostolica Nostra Benedictio ex imo pectore tibi, Venerabilis Frater Noster, omnibusque tibi coniunctissimis impertita.

Datum Romae, die XXV mensis Iunii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top