|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA PETRO PAULO S.R.E.
CARDINALI PHILIPPE,
PRAEFECTO OLIM SACRA CONGREGATIONIS
PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS
Venerabili Fratri Nostro
Petro Paulo S.R.E. Cardinali Philippe
Praefecto olim Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
Die sexta mensis Iulii recurret memoria sacerdotalis ordinis a
te abhinc quinquaginta annos suscepti, Venerabilis Frater Noster, atque faustum
hunc eventum tibi gratulari cupimus, dum mentis Nostrae bene ominantis sensus
tibi significamus.
Novimus quanta cum sedulitate sacerdotium, quod ad plenitudinem
est evectum et, deinde, Patris Cardinalis dignitate decoratum, in vitae itinere
obieris; novimus nominatim fidei et sollertiam, quibus Apostolicae huic Sedi
deservieris, praesertim ut Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
Praefectus.
Viae a te peractae recordationem repraesentantes, tecum plurimas
Deo gratias agimus, cuius auxilio tot vires in optimam partem impendisti.
In hac ergo sacerdotii tui anniversaria memoria scito Christi
Vicarium tibi proximum adsistere, tibi peculiari benevolentia et amore a Pastore
divino exposcere dies pacis et laetitiae plenos. Christus, Salvator Noster,
Beatissima Virgine Maria intercedente, te dirigat in veritate sua, te vivificet
atque tueatur, ad seros usque annos.
Fraternae denique caritatis Nostrae testis ac supernorum donorum
nuntia sit Apostolica Benedictio, quam tibi iisque omnibus quos diligis quique
te diligunt, peramanter in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iunii, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|