The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IOANNEM FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM DEARDEN,
ARCHIEPISCOPUM OLIM DETROIENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Francisco S. R. E. Cardinali Dearden
Archiepiscopo olim Detroitensi

Cum nostra erga Venerabiles in Episcopatu Fratres talis sit ac tanta benevolentia, ut et praecipuis saltem eorum vitae eventis affciamur, hac ipsa de causa Nos hodie, adventantem tibi, Venerabilis Frater Nostery L sacerdotii anniversarium diem recogitantes, hisce Litteris corde dictante ad te datis gratulationis causa etiam maxime cupimus in tua laude diuturnam operam ponere, quam ipse Populo Dei rite serviendo presbyter sacrorumque Antistes navavisti. Sacro enim presbyteratus ordine hic in Urbe olim suscepto, doctrina moribusque commendatus regressus es in patriam, ubi munera tibi ad animorum bonum inquirendum mandata egregie inde a florenti iuventute tua obire valuisti, cum ceteroqui non Nos fugiat te philosophiam in Clevelandensi Sanctae Mariae Seminario sacrorum alumnos docuisse eisque ipsum praeterea ut Moderatorem nonnullos annos praefuisse.

Postea autem non sine causa Episcopus factus, Praesulis Pittsburgensis Auxiliaris tu prius ac successor deinde quidem fuisti, at potissimum multoque diutius ipse ut Archiepiscopus idemque S. R. E. Cardinalis Detroitensem Ecclesiam sapienter rexisti, haud obstantibus non parvis difficultatibus proficiscentibus v. g. ex incolis ibi frequentissimis, e tanta allophylorum copia et varietate necnon e paucis instrumentis ad pastorale opus convenientibus potissimumque e cleri exiguitate. Immo honori quoque est tibi in eiusmodi rerum statu tua munia fortiter a te firmiterque impleta esse, teque tibi omnem simul cleri et populi necnon fabricarum opificum ac moderatorum existimationem merito conciliavisse. Profecto dein est probandum studium, quo, in maiorem Ecclesiae utilitatem intendens, effecisti ut provinciae totiusque regionis istius Episcoporum consociata et efficax industria enixe proveheretur. Hanc etiam ob causam auctoritas tua magni est habita in Foederatarum istarum Civitatum Conferentia Episcopali, cuius ipsius primus Praeses fuisti post Concilium Vaticanum II, in quo quam utiliter interfueris probe novimus.

Nunc vero, etsi alia multa silentio praetermittimus, quibus pastorale opus tuum illustrari constat, malumus tibi suadere, quippe qui in praesentia munere Ordinarii loci non amplius fungaris, ut, iusta quiete fruens ab apostolicis laboribus, pergas et in posterum magna prece veram perseverantiam in via salutis a benignissimo omnium Pastore petere dilectis illis Ecclesiae communitatibus, quas olim tibi commissas confirmavisti. Denique, quae scripsimus considerans, fac laeteris in imminenti iubilaeo tuo et in bonis omnibus officii et caritatis plenis quibus te, Venerabilis Frater Noster, amantissime prosequimur, dum divinum Remuneratorem deprecamur, ut meritorum tuorum praemia inaestimabilis largitatis olim retribuat; quorum pignus et auspex sit Apostolica Benedictio Nostra tibi cunctisque tibi coniunctissimis impertita.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Novembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top