|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOANNI S.R.E. CARDINALI COLOMBO ARCHIEPISCOPO OLIM MEDIOLANENSI
Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S. R. E. Cardinali Colombo
Archiepiscopo olim Mediolanensi
Agnoscentes statim tecum, Venerabilis Frater Noster, manifesta
Dei providentissimi ac benignissimi dona et beneficia erga mortales volumus
omnino per harum litterarum officium adesse tibi vere praesentes die VI mensis
proximi Decembris ut communi simul laetitia gratiarumque actione concelebremus
LXXX tuum diem natalem.
Vehementem vero hanc gratulationem Nostram scimus plenissime
quoque participari ab universo Mediolanensi populo, quem tot amoris et curae
humanitatis et benevolentiae vinculis conciliaveris tibi XVI ibi per annos
pastor ipse etiamque nunc deditum habeas tibi. Voces ergo Petri Successoris
magnopere cupimus ut innumerabilibus aliis gaudii signis illo faustissimo die
coniugantur ad augendam ipsius iam honorifici eventus praestantiam.
Salutantes autem te, Venerabilis Frater Noster, et gratulantes
ex animo de vitae tuae longinquitate eiusque dignitate in Iesu Nazareni
ministerio et utilitate pro communitate Mediolanensi supplicamus eidem
miserentissimo Redemptori ut suo te caelesti favore custodiat et laetificet ac
diem unumquemque vitae tuae repleat operum bonitate solaciique superni ubertate;
quas tibi gratias impetret caelitus ipsa Benedictio Apostolica, quam amantissimo
fratris adfectu in Christo Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Novembris, anno
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana |